dilluns, 19 de desembre del 2022

XVIII. Donatio meschidae de Urseira facta ab Episcopo Caesaraugustano monasterio S. Petri Rodensis. an. MCXXI (1121)

XVIII.

Donatio meschidae de Urseira facta ab Episcopo Caesaraugustano monasterio S. Petri Rodensis. an. MCXXI (1121). (Vid. pág. 49).

Ex autogr. et ex Cartor S. Petri Roden. fol. 21 . 

In nomine Domini ego Petrus gratia Dei Caesaragustanus Episcopus cum fratribus meis eiusdem ecclesiae clericis dono Sancto Petro caenobii Rodensis quod est situm in pago Petralatensi subtus castrum Verdariae, et Abbati Deusdedit et monachis presentibus et futuris ipsam meschidam maiorem quae est in villa quae dicitur Urseira cum omnibus radicibus (bienes raíces) vel alodibus quae hodie habet vel unquam habuit tempore Paganorum, ut fiat ibi ecclesia in honore Dei et Sancti Petri, vel aliorum Sanctorum, et habeat illa omnia quae unquam habuit vel in antea Deo donante adquisierit cum decimis et primiciis, cimiteriis, oblationibus vel omnibus quaecumque ecclesia habere debet salva reverentia episcopali, et quarta decimarum parte (se corta el texto) Coetera omnia ex integro dono et laudo prephatae ecclesiae ut habeat in perpetuum sicut unquam melius vel largius habere debet eadem villa per omnes terminos suos. Et hoc facio pro remedio animae meae et parentum meorum, et ut monachi Sancti Petri amici sint et fideles michi et successoribus meis. Facta karta donationis istius anno mill. CXXI.,  (1121) inditione XIIII., era MCLVIIII. (era 1159 - 38 = 1121), kalendas martii, feria II. regnante Aldefonso Rege in Yspania anno XVI. regni eius = Ego Petrus Dei gratia Sanctae Caesaraugustanae ecclesiae servus confirmo. = Ego Sanccius eiusdem ecclesiae channonicus ac servus confirmo = + Galindus Archidiaconus. = Petrus Caput scolo. (scolae) = Ego Guillermus Sacrista. = Vilelmus... (: lo mismo que Wilelmus y Guilelmus) = Senior Precentor. = Martinus. = Ugo. = ... scriptor = Ego Cipriane Merino de Zaracoza ab ore Episcopo audibi et sum testis. = Gauzfredus monachus et sacerdos rogatus a praephato Episcopo vel clericis scripsit in Oscha sub die et anno quo supra, et hoc signo manu propria corroborat. = + Ego Guasto (Gastón) Vicecomes de Beharn (vizconde Bearne, Bearn) hoc donum laudo, et insuper ex parte mea addo quantum ad unum jugum sufficere possit ab laborandum annuatim. = Sig+num Guasto. = Ego Raimundus Dei gratia Caesaraugustanus Episcopus hoc donum laudo et confirmo et hoc signum manu mea facio +. = Petrus Dei gratia Caesaraugustanus Episcopus ss. = Bernardus Dei gratia Archiepiscopus.

XVI. Oblatio in monachum Rodensem Petri, filii Pontii Comitis. an. MLXIII.

XVI.

Oblatio in monachum Rodensem Petri, filii Pontii Comitis. an. MLXIII. (1063) (Vid. pág. 48).

Ex Cartor. S. Petri Rodens. fol. 13. b.

Dum legaliter sanccitur, antiquitusque teneatur et cautum cum oblationibus Domino parentes suos tradere filios in templo Domini Domino feliciter servituros, proculdubio hoc de nostris filiis faciendum nobis salubriter prebetur exemplum: equum etenim est juditium Creatori nostro de nobis reddere fructum. Idcirco ego Pontius Comes in Dei nomine et uxor mea Adalez nomine hunc filium nostrum nomine Petrum in monasterio Sancti Petri quod est situm in Pago Petralatensi, in ipso monte qui dicitur Rodas, subtus castrum Verdariae, subtus ipsum mare magnum in quo monasterio Domnus Petrus Abbas praesse videtur, cum oblatione in manu atque petitione palla altaris manu sua involuta ad nomen Sancti Petri cuius nomen hac reliquiae continentur, et supra dictum Abbatem presentem tradimus in monacum coram testibus regulariter permansurum cum hereditate paterna vel materna. Donamus namque ei pro hereditate paterna vel materna ipsum forest vel ipsam matam quae dicitur silva Sancti Romani, sicut terminat de parte circi in malliolo (mallol) Sancti Petri prescripti, et descendit per ipsam serram et pervadit usque ad ipsam guardiolam. Deinde a parte orientis descendit per ipsam serram et pervenit ad locum quem dicunt Subiradels, et ad ecclesiam Sancti Stephani, et pervadit usque ad ipsum Gaudel, et ascendit per ipsam serram de ipso Surberol, et usque in sumitatem ipsius montis qui dicitur Miral, et descendit usque in ipsos colels. De partibus vero meridie ascendit per ipsam viam et pervenit usque ad ipsam petram quae est in ipsa via, deinde vadit usque ad collum Sancti Genesii, et pervadit per ipsam serram usque ad ipsum Pug, (Puig, Podium) et usque ad ipsam pennam (peña; penya) quae est super Cheros albos. (Queralbs) De parte occidentis ascendit per ipsam serram de ipsa Kalm (Sacalm, Çacalm), et pervenit usque in sumitatem de ipsa Pinna nigra (sa pinya negra), deinde descendit usque ad ipsas Palumbarias (: Columbarias; columba, paloma), sicque conjungitur usque in ipsa via de ipso malliolo. Quantum infra omnes istas affrontationes concluditur, sic donamus ego praedictus Pontius et uxor mea nomine Adalez ad filium nostrum Petrum praescriptum pro sua hereditate, et praedictum filium, et predictam hereditatem sic tradimus et donamus Domino Deo, et Sancto Petro cenobio ad proprio in tali vero pactu, ut dum vivimus teneamus usu fructuario (usufructo). Et haec omnia vero praescripta ita donamus et tradimus ad proprium praedicto cenobio, ut non sit nobis licitum ullo modo mutandi volumptates nostras, sed in perpetuum ad dominium permaneat Sancti Petri. Et per ipsum usum fructuarium quod retinemus ibi per unumquemque annum donemus censum, id est, receptionem unam optimam ad monachos Sancti Petri praescripti in die Santae Margaritae. Nos vero praescripti donatores cum praedictis omnibus rebus hunc filium nostrum tradimus et donamus Domino Deo et Sancto Petro coram testibus, ita ut ab hac die non liceat illi collum excutere de sub jugo regulae, sed magis eiusdem regulae feliciter se cognoscat instituta servare, et Domino cum caeteris gratanti animo militare. Et ut haec nostra traditio inconvulsa permaneat, promittimus sub jurejurando coram Deo et Sanctis omnibus quia numquam per nos, numquam per suffectam personam, nec quolibet modo per rerum nostrarum facultatem aliquando egrediendi de monasterio tribuemus occasionem. Et ut haec petitio firma permaneat, manu propria subter firmavimus, et bonis viris adfirmare rogavimus. Facta haec donatio vel traditio III idus julii anno ab Incarnatione Christi LX. III post millesimo, anno vero IIII. Philippi Regis. = Sig+num Pontius Comes. = Sig+num Adalez comitissa qui hunc filium nostrum Petrum tradimus, cum praedicta hereditate, et quantum ibi habemus vel habere debemus pro qualicumque voce Domino Deo et Sancto Petro praescripto coram testibus. Quod si nos donatores hanc donationem irrumpere voluerimus, nil nobis valeat, sed componamus praedicta omnia in duplo praedicto cenobio. = Petrus presbiter. = Remundus Ugo +. = Sig+num Bernardus Gauzfredus. = Sig+num Bernardus Bonifilii. = Petrus Lobaton. = Guillermus Oliba. = Adebrandus presbiter et monachus qui hanc traditionem vel donationem scripsi et sub+scripsi die et anno quo supra. 

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...