Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris 1203. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris 1203. Mostrar tots els missatges

dilluns, 20 de març del 2023

XLVII. Concordia inter fratres monasterii de Bonrepos, dioc. Tarracon. et fratres domus de Populeta

XLVII.

Concordia inter fratres monasterii de Bonrepos, dioc. Tarracon. et fratres domus de Populeta, quae modo est Cartusia Scalae Dei, an. MCCIII. (Vid. pág. 157).

Ex arch. Cartus. Scalae Dei.

In Dei nomine. Cunctis pateat haec audientibus quod multae controversiae, atque diu agitatae contentiones fuerunt inter domum de Populeta, et fratres Sanctae Mariae de Bona requie super terminis domorum suarum. Sed cum inter se pacis vinculum, nisi interventu aliarum personarum, non possint restituere, tandem consilio Domini P. Abbatis Populeti, et B. Abbatis de SS. Crucibus, et R. Praepositi Terrachonensis ecclesiae, aliorumque proborum hominum venerunt ad finem et concordiam amicabilem, sicut in hac carta scriptum est. Ita scilicet quod P. Prior de Populeta, cum assensu et voluntate totius sui conventus concedit praefatis fratribus de Bona requie, eorumque successoribus, tam fratribus quam sanctimonialibus, ibidem Deo servientibus, omnes honores integriter cum terminis, affrontationibus, ingressibus, egressibus suis, sicut in carta, quem a Domino Rege Ildefonso habent, continetur. Hoc tamen pacto ut saepe dicti fratres de Bona requie terminos suos ultra quam in praesenti habent versus domum de Populeta, vel eius possessiones, absque eorum comuni voluntate, nullo modo possint dilatare. Versus tamen montem Sanctum ex directo, sicut termini honoris eorum respiciunt, et ascendunt, et possint se usque ad rupes superiores Montis Sancti dilatare; et nos praedicti fratres de Bona requie per nos et per omnes successores nostros hanc cartam compositionis et concordiae laudamus, et ut semper firma maneat concedimus, atque aliquid contra eius tenorem facere nullo modo attemptabimus. Actum est hoc IX. kal. augusti anno Domini M.CC.III. = Sig+num P. Prioris de Populeta. = Sig+num Durandi, monachi. = Sig+num P. Sacristae. = Sig+num R. de S. Stephano, Conrezerii. = Sig+num Fratris Poncii. = Sig+num Fratris Guillelmi. = Sig+num Fratris Stephani. = Sig+num Fratris Johannis, monachi de Bona requie. = Sig+num Fr. A. de Morera. = Sig+num Fr. Bernardi de Berneto. = Sig+ num Fr. Raimundi de Almuzara (.) = Sig+num P. Abbatis Populeti. = Sig+ num Bernardi, Abbatis de Sanctis Crucibus. = Sig+num A. Prioris Populeti. = Sig+num A. Cellarari maioris de Sanctis Crucibus. = Sig+num Bernardi, Subprioris Populeti. = Sig+num Petri de Concha, bela (: Concabella). = Sig+num Petri de Porta regia. = Sig+num Petri Balp. = Sig+num R. de Ceruia (: Cerviá). = Ego Raimundus Terrachon. ecclesiae Prepositus +. = Johannes de Acrimonte, qui hoc scripsit et hoc signum facit + die et anno quo supra.

diumenge, 19 de març del 2023

XLIV. Donatio et designatio terminorum domus Cartusiae de Scala Dei, an. MCCIII. (1203)

XLIV. 

Donatio et designatio terminorum domus Cartusiae de Scala Dei, an. MCCIII. (1203) (Vid. pág. 157.) 

Ex arch. eiusd. domus.

Notum sit cunctis quod ego Petrus Dei gratia Rex Aragonum et Comes Barchinonae ob remedium animae domini patris mei et parentum meorum meique ipsius dono et concedo monasterio Sanctae Mariae Scale (Scalae) Dei, de ordine Cartusiensi hos terminos sicut inferius scribuntur scilicet: a parte orientali a loco qui dicitur collum de Gadafre, sicut descendit aqua usque ad mansum Raymundi de Sancto Martino, et deinde usque ad collum Sancti Marcelli, unde ascendunt per campos de Gavaldan, et inde transeunt per vineam Ermengaudi, et inde ascendendo per directum tendunt ad gradus Cornudellae, qui sunt super speluncam Montis Tornesii, et inde sicut vertex et aqua discurrens montis Sancti tendunt usque ad canalem de Cavaloca, unde descendunt, sicut aqua decurrit in gurgitem Dalvoquer; unde descendunt sicut rivus de occulo molendinorum (Ulldemolins) decurrit usque in rivum de Siurana; deinde ascendunt per medium rivum Siuranae usque ad rivum de valle Porrera, deinde ascendendo per montes sicut aquae in rivum de Siurana decurrunt usque ad praedictum collum de Godafre (Gadafre más arriba). Hos siquidem terminos cum aquis, pascuis, silvis, nemoribus, pratis, venationibus et lignis, cum ingressibus et egressibus suis omnibus dono jam dicto monasterio, ut illos habeat, teneat, possideat et expletet ad propriam et liberam hereditatem sine alicujus personae obstaculo et contradictione tempore omni. Addo etiam quod si qui homines sunt qui infra hos terminos aliquas habent hereditates vel possessiones, mando et statuo quod ipsas habeant et teneant pacifice, quousque praedictum monasterium aut aliqua persona per eum possit amicabiliter aliqua transactione reducere ad usum monasterii. Datum apud Illerdam tertia die post festum Sanctae Mariae mediati Augusti per manum Johannis de Barax, Domini Regis notarii et mandato ejus scripta sub anno Domini M.CC.III.° = Sig+num Petri Regis Aragonum et Comitis Barchin. = + Petrus, Ausonensis Sacrista. = Ego Ferrarius, notarius Domini Regis, subscribo. = Sig+num Petri Balbi. = Sig+num Stephani de Marimendo. = Sig+num Berengarii de Rubione. = Sig+num Petri de Tarrega.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...