Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Arigon. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Arigon. Mostrar tots els missatges

dimarts, 23 d’agost del 2022

XXVI. Translatio ecclesiae B. Mariae de loco de Hix in villam Podii Ceritani.

XXVI. 

Translatio ecclesiae B. Mariae de loco de Hix in villam Podii Ceritani. (V. pág. 154.) 

Notum sit omnibus, quod ego Ildefonsus Dei gratiâ rex Aragonensis, comes Barcinonensis, et marchio Provintiae, ob utilitatem et comune comodum totius Ceritaniae villam de Hix mutare feci in loco nominato Monte Cerdano. Veniens autem ante praesentiam nostram Arnaldus de Perexens, Urgellensis episcopus, nos rogavit quod in praedicta villa locum ei assignaremus et daremus, in quo ad honorem Dei et almae Mariae sedis Urgellensis ecclesiam edificare et domus construere posset; cuius praecibus obtemperantes, Berengarii Tarraconensis archiepiscopi, coeterorumque episcoporum et discretorum virorum terrae nostrae habito concilio, in praedicta villa de Monte Cerdano locum ei donavimus, in quo edificare ecclesiam posset, et domos construere; eo tamen quod idem locus in episcopatu suo est, ubi absque voluntate sua nulli licitum est edificare ecclesiam vel oratorium, tum quod prioris villae de Hix ecclesia praedicti episcopi et antecessorum eius constat semper fuisse, et propter permutationem villae episcopo et ecclesiae Urgellen. suum ius diminuere nolumus, iure et rationabiliter praenominatum locum iam dicto episcopo, eiusque successoribus, et Urgellensi ecclesiae donamus, evacuamus, deliberamus ad praesentialiter in perpetuum habendum et libere possidendum tradimus. Ita quod nulli alii in eadem villa vel in eius terminis ecclesiam vel oratorium licitum sit edificare, sine praedicti episcopi voluntate vel eius successorum. Nos siquidem convenimus praedicto episcopo et successoribus eius, quod semper simus defensores et adiutores contra cunctos homines et foeminas ad praedictum locum defendendum et tuendum. Et si quis contra hanc donationis cartam ad diripiendum venerit, nil valeat, sed semper firma permaneat, et insuper in duplo componat. Actum est hoc XVII. Kals. Aprilis apud Illerdam, anno Domini MCLXXVII. (1177) = Signum + Ildefonsi regis Aragonensis, comitisque Barcinonensis, et marchionis Provintiae, qui hanc cartam scribi, testibusque firmare praecepit. = Signum + Sanciae reginae Aragonis, comitissae Barchinonae, et marchisiae Provintiae. = Signum + Berengarii, Illerdensis ecclesiae electi, et abbatis Montis Arigon (abad de Montearagón, pone Arigon). = Sig+num Blaschae ach Roman. = Sig+num Ugonis Fusei. = Sig+num Sanctii de Mataplana. = + Berengarius Tarraconensis archiepiscopus. = Sig+num Berengarii de Parietibus, notarii domini regis, qui haec scripsit die et anno quo supra. 

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...