Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris avaritia. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris avaritia. Mostrar tots els missatges

dilluns, 23 de gener del 2023

XXXIX. Constitutiones editae per reverendum patrem Dominum Petrum de Rege, Dei gratia Episcopum Illerdensem.

XXXIX.

Constitutiones editae per reverendum patrem Dominum Petrum de Rege, Dei gratia Episcopum Illerdensem. (Vid. pág. 155). 

Anno Domini M.CCC. primo, die dominica quae fuit nonas decembris, nos Petrus Dei gratia Illerdensis Episcopus, ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, Patris, et Filii et Spiritus Sancti, apud civitatem et ecclesiam Ilerdensem sanctam synodum celebrantes, praedecessorum nostrorum vestigiis inherentes laudamus, concedimus, approbamus et irrefragabiliter per omnia confirmamus constitutiones factas per predecessores nostros.

De cimbalo repicando quando in Missa majori elevatur Corpus Christi, et de indulgentia audientium qui flexis genibus dicunt Pater noster et Ave Maria. 

Cum creatura non habeat quid pro meritis suo respondeat Creatori, ad honorem Dei et Beatae Mariae semper Virginis matris eius cuius licet inmeriti sponsi sumus, sancta approbante synodo statuhymus et mandamus quod quando Missa major in ecclesiis celebrabitur et elevabitur Corpus Christi, rectores ipsarum ecclesiarum faciant majus cimbalum pulsari, seu etiam repicari. Quicumque vero ob eiusdem reverentiam Creatoris genua sua flexerint campanae sonitu intellecto sive in domo aut in via fuerit vel in campis, et semel salutaverint Beatam Virginem dicendo Ave Maria, etc. et semel dixerit Pater noster, etc. nos de Omnipotentis Dei misericordia eiusdemque Beatissimae Virginis et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eiusdem meritis confidentes, quadraginta dies de injuncta eis legitime penitentia per gratiam Sancti Spiritus misericorditer relaxamus. Adhicientes ad honorem ipsius Virginis gloriosae, ac etiam statuentes, quod de coetero quando recitabuntur horae Beatae Mariae post versum Hymni Memento salutis auctor, etc., dicatur iste versus: Maria mater gratiae, mater misericordiae, tu nos ab hoste protege et in hora mortis suscipe. Gloria tibi Domine qui natus es de Virgine, etc.

De festis colendis.

Haec sunt festa quae rectores debent facere coli seu celebrari per suos parrochianos secundum constitutionem provintialis concilii Terrachonensis. Festum Circumcisionis Domini, Epiphaniae, Sancti Vincentii, Purificationis Sanctae Mariae, Mathiae Apostoli, Anuntiationis Sanctae Mariae et duorum dierum octabae Paschae, S. Marchi Evangelistae, Philippi et Jacobi, Inventionis Sanctae Crucis, Ascensionis Domini, feriae secundae octabae Pentecostes, Festum Corporis Christi, Barnabae, Johannis Babtistae, Petri et Pauli, Sanctae Mariae Magdalenae, Jacobi Apostoli, Transfigurationis Domini, Sancti Laurentii, Assumptionis Beatae Mariae, S. Bartholomei, Nativitatis Sanctae Mariae Virginis, Mathaei Evangelistae, Sancti Michaelis, Luchae Evangelistae, Symonis et Judae, omnium Sanctorum, S. Martini, S. Andreae, S. Nicholay, S. Thomae Apostoli, Nativitatis Domini, S. Stephani, S. Johannis Apostoli, et quaelibet parrochia festivitatem illius Sancti in cuius honore eius major ecclesia est constructa. Preterea juxta constitutionem Sanctissimi Patris Domini Bonifacii Papae octavi praecipimus quod praecipua festa XII. Apostolorum et quatuor Evangelistarum et quatuor doctorum ecclesiae Sanctae Dei, scilicet, Beati Gregori, Augustini, Ambrosi et Geronimi, conetur quilibet Sacerdos in sua ecclesia sub officio duplici solemniter celebrare.

Festa privilegiata de interdicto.

Insuper tempore interdicti a Domino Papa sive ab Episcopo vel alio quocumque positi quilibet rector ecclesiae sive sacerdos cum suis clericis potest et tenetur etiam cotidie celebrare Missam et alia divina officia dicere sicut prius submissa tamen voce, januis clausis, excomunicatis et interdictis exclusis, et campanis non pulsatis. Potest etiam audire confessiones tam a sanis quam ab infirmis, et eis dare Corpus Christi, nisi spetialiter sint et nominatim excomunicati, et tales numquam admitat sacerdos ad confessionem, nisi essent in mortis articulo constituti. In festivitatibus vero Natalis Domini, Paschae Resurrectionis Domini, et Pentecostes, ac Assumptionis Virginis Mariae gloriosae ob reverentiam dictarum festivitatum campanae pulsentur et januis apertis alta voce divina officia celebrentur nominatim excomunicatis prorsus exclusis, set aliis omnibus admissis juxta constitutionem Domini Bonifacii memorati. Ita tamen intelligendum quod in vesperis vigiliarum dictarum festivitatum incipiant pulsari cimbala, et apertis januis ecclesiarum vesperae solemniter dicantur, et simpliciter completorium, matutinae et in crastinum missae, et aliae horae usque ad finitum completorium solempniter celebrentur.

Quae secuntur tenetur scire quilibet sacerdos.

Ista quae secuntur tenetur scire quilibet sacerdos ut sciat docere populum sibi comissum. In primis tenetur scire decem precepta legis quae sunt haec. 

Decem praecepta legis.

Primum est non habebis Deos alienos. Secundum est non assumes nomen Dei in vanum. Tertium est memento ut diem sabbati, id est, diem dominicam sanctifices. Quartum honora patrem tuum et matrem tuam. Quintum non occides. Sextum non moecaberis. Septimum est non furtum facies. Octavum est non falsum testimonium dices. Nonum est non concupisces rem proximi tui. Decimum est non concupisces uxorem proximi tui.

Articuli fidei.

Tenetur etiam scire quilibet sacerdos de necessitate articulos fidei et secundum unum modum dicuntur duodecim propter XII. Apostolos qui per inspirationem Sancti Spiritus in unum congregati singuli singulos apposuerunt articulos. Beatus Petrus apposuit primum dicens: Credo in Deum Patrem Omnipotentem, Creatorem coeli et terrae. Andreas: Et in 

Jhesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum. Jacobus Zebedei: Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine. Johannes: Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus. Thomas: Descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis. Jacobus Alphei: Ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris Omnipotentis. Philippus: Inde venturus judicare vivos et mortuos. Bartholomeus: Credo in Spiritum Sanctum. Matheus: Sanctam ecclesiam catholicam, Sanctorum comunionem. Symon: Remissionem peccatorum. Thadeus: Carnis resurrectionem. Mathias: Vitam eternam. Amen. Et secundum aliam distinctionem dicuntur XIIII. articuli. Septem qui pertinent ad divinitatem, et septem ad humanitatem. Illi qui pertinent ad divinitatem sunt hii. Primus est: Credo in unum Deum Patrem Omnipotentem, Creatorem coeli et terrae. Secundus est: Et in Jhesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum: Tertius est: Credo in Spiritum Sanctum. Quartus est: Sanctam ecclesiam catholicam, Sanctorum comunionem. Quintus est: Remissionem peccatorum. Sextus est: Carnis resurrectionem. Septimus est: Vitam eternam. Amen. Isti sunt septem qui pertinent ad humanitatem. Primus est: Qui conceptus est de Spiritu Sancto. Secundus est: Natus ex Maria Virgine. Tertius est: Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus. Quartus est: Descendit ab inferos. Quintus est: Tertia die resurrexit a mortuis. Sextus est: Ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris Omnipotentis. Septimus est: Inde venturus est judicare vivos et mortuos. 

Septem sacramenta ecclesiae.

Septem sunt sacramenta ecclesiae quae quilibet sacerdos tenetur scire, et sunt ista quae secuntur. Primum est baptismus. Secundum confirmatio. Tertium ordo. Quartum eucharistia. Quintum matrimonium. Sextum poenitentia. Septimum extrema unctio. 

Dona Spiritus Sancti.

Septem sunt dona Spiritus Sancti, videlicet: Spiritus sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, et spiritus timoris Domini.

Peccata mortalia.

Septem sunt peccata mortalia, scilicet: superbia, invidia, ira, accidia, avaritia, gula, et luxuria.

Opera misericordiae. 

Septem sunt opera misericordiae cum quibus debet homo contra peccata mortalia se munire, scilicet: Visitare infirmos, cibare esurientes, potare scitientes, redimere captivos, vestire nudos pauperes, dare hospitium pauperibus, et sepelire mortuos. Ista predicta volumus quod sciat quilibet rector vel vicarius, et super ipsis possit instruere populum sibi comissum in predicationibus et hoc frequenter, quando ei videbitur expedire.

Quod clerici in ordinibus sacris constituti non audeant ludere in publico ad taxillos, aleas nec esquaquos. (escaques, escacs, ajedrez : damas)

Et quia nonnulli clerici propriae salutis obliti, plus eligentes infamiam quam famam discurrunt per plateas et vias publicas ludendo ad taxillos et ad aleas, et quod deterius est in ecclesiis quae domus orationis sunt; idcirco nos huic morbo obviare volentes et quia interdum plus ab aliquibus timetur peccuniae dispendium quam salutis, statuhymus quod nullus clericus civitatis vel diocesis Illerdensis in sacris hordinibus constitutus ludat in plateis vel viis ad aliquem ludum taxillorum, nec ad aleas, nec ad scacos. Et qui contra fecerit, solvat nobis qualibet vice pro poena X. solidos jaccenses. Et qui luserit in ecclesia vel eius ciminterio ad texillos (taxillos) vel ad aleas, solvat XX. solidos. Illi autem qui tales lusores nobis revelaverint, tertiam partem habeant dictae penae. 

Quod clerici non audeant accipere quaestoriam aliquam.

Preterea statuhymus quod aliquis clericus beneficiatus seu in sacris ordinibus constitutus non audeat ire in questam seu quaestoriam alicuius Sancti vel Sanctae Dei, hospitalis aut pontis, seu alia quacumque. Contrarium vero facientes sint ipso facto excomunicati. Beneficiati autem eo ipso beneficiis quae obtinent, sint suspensi.

Quod omnes curati habeant constitutiones synodales, alias punientur. 

Et quia aliqui sacerdotes sunt valde negligentes circa observationem constitutionum sinodalium, quas non sine gravi et suarum periculo animarum servare contempnunt, ad excusandas excusationes in peccatis dicunt se non habere predictas constitutiones, in virtute sanctae obedientiae et sub poena excomunicationis mandamus omnibus et singulis archipresbyteris quod hinc ad festum Resurrectionis Domini habeant omnes constitutiones synodales, et cum visitaverint suos archipresbiteratus instruant clericos, quomodo debeant eas observare. Et nichilominus injungimus omnibus et singulis clericis curam animarum habentibus quod ad longius hinc ad festum Pentecostes dictas constitutiones habeant, aliter eos fortiter puniemus. Et si aliquae constitutiones inventae essent quae non essent in hac compilatione, non adhibeatur eis fides, nec sinodales constitutiones esse credantur. Quicumque autem eas habere vel corrigere voluerit, inveniet librum penes Decanum Illerdensem, vel penes scriptorem nostrum.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...