Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris campum. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris campum. Mostrar tots els missatges

divendres, 12 d’agost del 2022

XXXIV. Acta dedicationis eccl. S. Vincentii monast. Cardonensis, anno MXL. (1040)

XXXIV. 

Acta dedicationis eccl. S. Vincentii monast. Cardonensis, anno MXL. (1040) (V. pág. 179.) 

Ex arch. eiusd. eccl. 

Celesti omnium rege Dño nro Ihu Xpo in perpetuum regnante, anno millesimo quadragesimo ab eius incarnatione, facta est Sancti Vincentii dedicatio ecclesie apud oppidum Cardonense. Ubi nos episcopi, ego Heribaldus gratiâ Dei Urgellensis episcopus, eiusdemque ecclesie et oppidi princeps ac dominus, et ego Arnulphus similiter Rotensis ecclesie episcopus, unâ cum multis clericis ac laicis utriusque sexus, ad ipsum diem dedicationis convenientibus, istam dotem unanimiter iam dicte ecclesie Sancti Vicentii fecimus et tradimus, atque per eam res adquisitas et deinceps adquirendas condotamus. In primis tradimus et condotamus predicte ecclesie S. Vincentii cunctas ecclesias, que sunt intra terminos Cardonensis oppidi, cum primiciis et oferendis, ac tertiam partem decimarum omnium eiusdem ecclesie S. Vincentii. Deinde tertiam atque decimam partem placitorum et monete, et tertiam et decimam partem tolonei, et omnia que liberalitate Borreli (Borrell) comitis et marchionis, et precessorum (predecessorum), sive successorum eius prefate ecclesie S. Vincentii largita sunt in sale Cardonensi, quod in eorum edictis invenitur, et portationes, quas nostrâ munificentia prelibate ecclesie addidimus in eodem sale. Deinde duo paria prediorum apud Cardonam, quorum unum est in loco quem vocant Planiciem (Planitiem en un texto anterior), alterum apud Lordellam, et vineam pendulam cum altera iacente supra montem salis: et quendam campum farragenalem (arriba ferragenale): et quatuor molendina cum hortis: et vineam, que est iuxta ripam fluminis Cardesnarii, et alia duo molendina apud ribum Oderam iuxta ecclesiam S. Marie, et alodium quod est apud Silvam seminatam, cum ipsa decima alodii, quod fuit Gomesindi (Gomesendi más arriba) pbri, et alodium quod fuit Fedantii apud iam dictum fluvium Cardesnarium, et vineam que fuit Gaudiosi. Preterea tradimus pariter et unanimiter predicte ecclesie S. Vincentii condotamus vineam, que est apud locum qui vocatur Iuncosa, et silvam cum terris cultis et incultis apud locum, quem dicunt Celatam: et apud locum, qui dicitur Fornels, terras cultas et incultas cum vineis, quod Altemiri alodium fuit et alodium cum vineis, quod est apud locum nominatum Curvas: et ipsa alodia vicecomitalia in loco qui dicitur Palatium, cum omnibus sibi pertinentibus, et cum ipso bosco vineale, qui est ante castrum Cardone: et vineam in loco, quem dicunt Gerivard, idest, ipsam condaminam (condamina, contamina): et omnia alia alodia, que predicta ecclesia S. Vincentii habet intra terminos Cardone: et molendina cum vineis, que fuerunt de Bardina, que Engucia (Enguncia más arriba) vicecomitissa dedit predicte ecclesie S. Vincentii. Et alodia vicecomitalia, quod est in episcopatu Gerundensi in parroechia S. Cucuphati de Fornels (Sant Cugat de Fornells), et in aliis parroechiis qui in circuitu eius sunt. Deinde ipsa alodia que sunt apud Baias, apud Sanctam Mariam, et apud S. Asisclum (Acisclo), que sunt vicecomitalia, cum omnibus sibi pertinentibus: et ipsam turrim de Pratas cum ecclesia et villa, simul cum primitiis, et decimis, et cum suis terminis, et cum omnibus sibi pertinentibus. Et ipsum alodium quod fuit Sendredi, quod est intra terminos de castro Mulsosa, cum omnibus sibi pertinentibus. Et ipsum alodium quod fuit Anobaldi, cum ipsa turri de Arce, atque cum villa et terminis eius, et omnibus sibi pertinentibus. Et ipsam turrim de Luposa, cum villa eiusque terminis, simul cum ipsa pariliata terre, quam ego predictus Heribaldus epus cum iam dicta Engucia vicecomitissa ibi abebam (habebam); et ipsam peciam de terra, que est sub castro Colonico, cum omnibus sibi pertinentibus. Et ipsum castrum, quod vocant Follia cum ecclesia, et villa, et terminis eius, atque omnibus sibi pertinentibus. Et ipsum castrum, quod vocant Cunil, cum ecclesia, atque villa, et terminis eius, omnibusque sibi pertinentibus. Insuper ego Heribaldus trado et condoto, unâ cum predicto Arnulpho episcopo, medietatem podii (podio, puig, etc) Cardonensis castri, cum domibus et hedificiis, que iam constructe sunt seu construentur, cum omnibus sibi pertinentibus; ita ut predicta ecclesia S. Vincentii sine cuiuslibet inquietudine perpetim secure possideat, atque abbas ecclesie eiusdem in voce ecclesie teneat et possideat. Preterea ecclesiam de castro Colonico, cum aliis ecclesiis sibi pertinentibus, cum primiciis, et cum terris, et alodiis, et offerendis, atque missiaticis. Deinde ecclesie S. Vincentii oppidi Cardonensis ipsum habere quod tenet Guillelmus abbas in Villarara. Deinde eidem ecclesie S. Vincentii tradimus et condotamus in perpetuum, simul cum hoc quod supra nominatum est, ipsam directam et iustam quartam partem de parroechie. Deinde et ego Guilla vicecomitissa (1: Vidua nempe Fulconis (fratris Eriballi), quem anno precedenti 1039 interemptum scimus.) cum filio nostro Raimundo vicecomite, donamus Dño Deo et S. Vincentio Cardonensi ecclesiam S. Petri de Calaph, cum ceteris ecclesiis eiusdem castri, cum primiciis, et offerendis, et missaticis, et alodiis sibi pertinentibus, et decimam de nostra dominicatura de Calaph: et castrum de Eligno, cum ecclesia, atque villa, et terminis eius, omnibusque sibi pertinentibus: et turrim de Quadris cum ecclesia, et villa, et omnibus sibi pertinentibus: et alodium vicecomitalem, quod est in parroechia S. Fructuosi de Balaniano, simul cum ipsa nostra baiulia. Et tradimus et condotamus prelibate ecclesie S. Vincentii Cardonensis omnes ecclesias, que sunt modo, vel in antea erunt in castro de Amallano, vel in omnibus suis pertinentiis, et terminis, et adiacentiis, sive sint in castellis, sive sint in quadris, ad castrum de Amallano pertinentibus, cum decimis, et primiciis, et offerendis, et cum omnibus ecclesiis Dei pertinentibus, et cum decimis de omnibus nostris dominicaturis, ut omni tempore teneat et possideat ad suum proprium alaudium iure perpetuo. Qui etiam statuo, ut nemo successorum meorum accipiat potestatem Cardonensis castri, usquequo sacramento se obliget honorem pretexti martiris habitum vel habiturum nequaquam auferre, diminuere, vel vitio quolibet evertere, sed fideliter supra dicto S. Vincentio, sibique famulantibus observare, et ab adversis defendere. Deinde ego Bernardus vicecomes (1) et Almodis vicecomitissa, unâ cum filiis nostris Guillelmo, et Raimundo Fulchone, damus et condotamus Dño Deo et S. Vincentio Cardonensi, et laudamus decimam partem salis per unamquamque ebdomadam VI. sextarios salis per somadas, et XVIII. denarios per ligna, dum sal currat: et ad lampadam S. Iacobi per unamquamque ebdomadam XII. denarios: et ad operam S. Vincentii XII denarios per unamquamque ebdomadam. Et ad helemosinam hoc quod scriptum est in carta quam habent, et traginum similiter in eodem sale, et eminam salis per salar similiter per unamquamque ebdomadam: et ecclesiam S. Vincentii de Falchs, cum capellania, cum primiciis, et offerendis, et missaticis, et alodiis sibi pertinentibus. 

(1) Hic vicecomes, ceterique post ipsum adnumerati in hac charta, sequenti seculo vixere; qui tamen in eadem, spatio a primo dotatore Eriballo relicto, dotis suae notam affingere studuerunt, cum subscriptione in fine, tum quoniam haec scriptura dotis praecipua erat, tum ut uno ictu universa ecclesiae dotatio innotesceret. 

Qui etiam statuo, ut filius meus vel nemo successorum meorum accipiat potestatem Cardonensis castri, et homines mei non attendant illi de eo, quousque sacramento se obliget honorem pretexti martiris, sicuti Raimundus vicecomes prefixus iussit, et ego  feci, habitum vel abiturum nequaquam auferre, diminuere, vel vitio quolibet evertere, sed fideliter eum supra dicto S. Vincentio sibique famulantibus observare, et ab adversis defendere. Ego etiam Bernardus Berengarii cum uxore mea Ermeniardi, et cum omnibus parroechianis, laudamus et condotamus ecclesiam S. Marie de Molsosae, cum omnibus sibi pertinentibus, pretexte ecclesie S. Vincentii, assensu Bernardi vicecomitis Cardonensis, ob Dei servitium, et nostrorum remissionem omnium peccatorum. Et ego Reverterius vicecomes Barchinonensis dono et condoto ecclesie S. Vincentii Cardonensis ecclesias de Guardia cum omnibus sibi pertinentibus, et ecclesias de Apierola cum sibi pertinentibus, et ecclesias de Granera cum omnibus sibi pertinentibus, et ecclesias de Castronovo (Castellnou) cum omnibus sibi pertinentibus. Ita tamen ut abbas Cardonensis ecclesiam S. Pauli de Guardia cum canonicis regularibus regulariter provideat ob Dei servicium, et meorum peccatorum remissionem. Ego Raimundus Fulchonis Cardonensis vicecomes, filius qui fui Raimundi Fulchonis, dono Dño Deo et ecclesie S. Vincentii Cardone, sibique servientibus clericis, mansum de Solerladurs, qui est meum proprium, ut redimat eum de Raimundo Rotgearii, qui tenet eum in pignus, et habeat eum ad suum francum alaudium, cum omnibus sibi pertinentibus, iure perpetuo, omni tempore. Quod si aliquis hanc dotem ruperit, vel rumpi preceperit, aut facto vel dicto assenserit, aut observare noluerit, seu contradictor et imminutor extiterit, ut sacrilegum dampnari se noverit, ita ut excommunicationis apostolicae sententiâ dampnatus sit, nec in ipsa morte corporis et sanguinis Xpi particeps sit, nisi se emendaverit, et ecclesie eiusque abbati et clericis satisfecerit. Quicumque vero istam fideliter auxerit et asseruerit dotem, a Domino et a nobis accipiat benedictionem. Facta est dotis scriptura decimo Kalendas Novembris, anno X. regnante Henrico rege Francorum. = Heriballus episcopus + qui hoc confirmat ad honorem sancte sedis Urgellensis, ut ipsa ecclesia S. Vincentii sub eius diocesi sit. = Arnulphus gratiâ Dei episcopus subscripsit +. = Guifredus Narbonensis archiepus SS. +. = Oliva episcopus +. = Bernardus gratiâ Dei Urgellensis epus +. = Berengarius epus +. = Willelmus gratiâ Dei epus Auxonensis eccle +. = Guilelmus gratiâ Dei Urgellensis epus +. = Guislebertus gratiâ Dei epus +. = Sig+num Bernardi Terrachonensis archiepiscopi, sedis apostolice legati. = Sig+n. Bernardi Urgellens. epi. = Petrus Dei gratiâ Auxonensis epus SS. = Reimundus vicecomes +. = Fulchone +. = Sig+n. Deus dedit (Deusdat, Deusdat etc). = Bernardus vicecomes +. = S. Enguncie vicecomitisse. = S. Remundus levita et caput scole (capiscol). = Seniofredus sacer. = Miro sacer. = S. Bernardi Berenger. = S. Anlovinus pbr. = S. Dalmacius sacer. = S. Reimundus pbr. = S. Guitardus levita. = Berengarius archidiachonus. = S. Poncius levita. = S. Miro levita. = S. Ermengards. = S. Raimundi Fulchonis. = S. Raimundi filii eius. = S. Guillelmi Cardone. = S. Raimundi filii eius. = S. Guillelmi fratris eius. = S. Elisabed vicecomitissa. = Borrellus scolasticus hoc scripsit die et anno quo supra.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...