Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Amigdala. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Amigdala. Mostrar tots els missatges

dimecres, 2 de novembre del 2022

XVIII. Carta restaurationis et dotationis Ecclesiae Collegiatae S. Mariae de Organniano an. MXC. (1090)

XVIII. 

Carta restaurationis et dotationis Ecclesiae Collegiatae S. Mariae de Organniano an. MXC. (1090) (V. pág. 57.)

Ex autogr. in arch. Eccl. S. Mariae de Organniano. 

Regnante in perpetuum Jesu Christo filio Dei vivi Domino nostro, anno ab eius Incarnatione post millesimum nonagesimo. Era quoque millesima centesima vigesima octava, Indictione quarta, Hebdomada mensis Junii prima ante solemne festum Pentecosten, die Cillenia. Omnipotens Deus Pater, et Filius, ac Spiritus Sanctus inspiravit in cordibus suorum fidelium piorum proborumque Principum terrae, videlicet, Guitardi, natus Isarni, necnon et Gebellinae suae coniugi venerandae, quatinus visitarent Beatae perpetuaeque Dei Genitricis Mariae aulam, et a captivitatis nexibus, quibus hucusque ab exordio sui initii connexa fuerat, solverent eam, et, secundum quod coeli Reginam decet, illam facerent ingenuam, et ab omni prorsus servitutis iugo liberam. Quae sub decreto, ac consilio Domni Sanlani almae Urgellensis Ecclesiae Episcopi olim ab Isarno proavo illius Guitardi solo tenus extitit fundata in Sigeris fluminis (Segre) hora, in valle Caboecii nuncupata, et de suis propriis donis tunc temporis ditata, et a praelibato Episcopo fuerunt sibi firmata illa dona, et condotata. Deinde post tempora longa non fuerunt habilia Isarno genitoris praefati Guitardi illius aulae edificia, et sub consilio ac praecepto Beatissimi ac egregii Praesulis Sanctae Urgellensis Ecclesiae Hermengaudi fuerunt a fundamentis eversa, et sicut nunch evidenter patent cuncta reedificata, et multo melius, quam non erant, opitulante Deo restaurata; et haec edificia ab illo Isarno fuerunt cepta et consumata, et de suis propriis largitionibus accumulata. Deinde longa post spacia, postquam Sanctus Praesul Ermengaudus ab hac patria migravit ad supera regna, et Domnus divae memoriae Guilelmus Pontifex post Domnum Episcopum Eriballum successor extitit in almae Dei genitricis Sedis kathedra, invitatus et rogatus a jam dicto Isarno venit in locum illum, el honorifice ac legitime consecravit praefatam, quam Isarnus nuper edificaverat sub honore matris Dei, aulam, atque tradidit et condotavit ei omnia cuncta mobilia seu immobilia, quaecumque a fidelibus Dei a primordio sui initii fuerunt sibi oblata, vel quocumque modo tradita, et legaliter confirmavit ea in dotis scriptura; neque praetermissit ea quae deinceps esset adquisitura, quin necteret ea sub anathematis vinculo, simili modo sicut praeterita. Qui videlicet proavi atque avii, et genitores sepe dicti Guitardi, licet propriis donis mobilibus ac immobilibus ditarent, locupletarentque praenominatam Sanctae Mariae aulam, et quamvis ore proprio sponderent inde facere, aut Monasterium de Monachis, aut Abbatiam de Clericis Deo, inibi secundum Canonicam institutionem militantibus; tamen incongrue inordinatam eam relinquerunt, quia secundum Sanctorum Patrum normam eam stabilire haud curaverunt, et quia illi propter inscitiam et incuriam prout deceret ea, quae tunc pleniter corrigere debuerant, non correxerunt, propterea in male usitato improboque tunc temporis more hucusque domum sepius dictam Dei stare permisserunt. ¡Et eheu! ¡proh dolor! Quia quae debuerat esse prorsus Domina, hucusque fuit quasi ancilla. Ac per hoc nos moderni praenotati, scilicet, Guitardus, et irremota Comes mearum rerum, quamvis indigni et ad hoc opus non bene idonei, tamen timore Dei perterriti, cordeque compuncti ac fervore Sancti Spiritus accensi, assumpto clipeo fidei, ne ultione divina queamus hoc scelere puniri, amplius non sumus passi ut Ecclesiam almae matris Domini, in quantum nostra sit potentia et virtute, sinamus inhonorari, improboque more deinceps infestari. Ideoque armati gladio verbi Dei Adalbertinum quendam dictum Clericum prius fuimus aggresi, quatenus ab infando et inlegitimo coniugio purgassemus sponsam matremque Regis coeli; et omnibus ingeniis quibuscumque quivimus apud illum agonizavimus. At frustra laboravimus, quia nulla argumentatione illum vincere potuimus; adeo erat suo ductore plenus ac robustus. Qui Adalbertinus dudum saltim per sexaginta annos praescriptam tenuerat Ecclesiam, et magno dedecore consumpserat suis cum familiis consecratum victum vestitum que Christi Ecclesiae, et uxorius preposuerat nefandam Galatheam (falta el guión, Gala + salta linea + theam) super Virginem Dei Genitricem Mariam. Nos vero nunc blandis illum sermonibus persuasimus, nunc vi ac terrore Dei coarctavimus, quatinus linqueret carnalem concubinam propter spiritualem sponsam, et linqueret luteam domum propter coeleste regnum, et commutaret rem temporalem et perituram saltim in ultima aetate propter felicissimam et aeternam gloriam, et semper apud Sanctam Mariam staret, ubi nihil ei deficeret donec carne viveret. Sed hoc invenire nequivimus; tantum apud illum non pugnavimus. Ad ultimum quia vidimus, quod nihil prevaluimus, eum oravimus ut saltim nostrum nobis linqueret honorem cum omnibus rebus sibi jure competentibus; qui hoc nullo modo acquievit, sed tandem nobis ait quod secundum sententias Sanctorum Canonum, ac decreta Romanorum Pontificum satisfaceret nobis. Nos autem illi respondimus, quia hoc nisi coacti non faceremus, sed pacifice nobis responderet, quia nos nullum praeiudicium illi facere volebamus; et hoc ipsum nulla ratione apud illum adquirere potuimus. Interim dum haec agerentur, et nimia anxietate animi nostra corda agitarentur, aliud accidit nobis periculum, quod fuit nostrum magnum dampnum. Quia archa, quae erat in praefata Ecclesia, qua continebantur cuncta Ecclesiae ornamenta, nostro peccato, nescimus quo pacto, aut quo ingenio, nocte fuit ab igne combusta, et in ea omnia quae continebantur, fuerunt miserabiliter absque ulla reservatione consumpta, codices omnes atque superaltaria, scripturas de omnibus alodiis quaecumque habebat, et usque hodie adquisierat Ecclesia illa, Ecclesiae dotalia, et vestimenta Sacerdotalia, necnon et superpellicia; et nil evasit quin consumeret ignis preter Ecclesia paupera. Et inter utrasque anxietates, atque inter utraque tentationum discrimina adeo nostra fuerunt conturbata corda, ut pene caruimus sensibus, et ecclesiastica cura. Tamen recordati post longa et innumerabilia suspiria, dolore cordis intrinsecus et extrinsecus tacti, non nostra sponte, sed coacti invitavimus suplicando et omnimodis obsecrando Archidiaconos et Canonicos Sedis Urgelli, Canonicosque religiosos Sanctae Mariae Celsonae, et religiosos Canonicos Cardonae; et omnes hii convenerunt in unum ante nos in praelibato Sanctae Mariae Organnani claustrum, quo interfuerunt suprafati religiosi, et illius clericos loci, et Domnus Ennego Prior Sancti Andreae, et ex laicis Domnus Bernardus Trasuarii, Arnallusque Guilaberti, et Guillelmus Arnalli, atque Guillelmus Riculphi, et alli nonnulli, in quorum praesentia fuerunt valde discussa Adalbertini praefati negotia. Et licet diu recalcitraret, et sui evasionem periculi ardentissime quaereret; tamen secundum sententiam Sanctorum canonum et Decreta Romanorum Pontificum fuit inibi omnino convictus, et cum omnibus rebus quaecumque habuit pater illius, et cum omnibus rebus mobilibus et immobilibus, quaecumque ille quocumque modo habuit a die sui hucusque ortus, ut veniret in potestatem Sanctae Mariae et eius fieret servus, fuit omnino adiudicatus. Qui cum sententiae (pone sententias) suae dampnationis audivit, illico (pone ilico) eas veras proculdubio recognovit, et sua sponte, nullo modo coacte, concubinam carnalem dereliquit, et nexo in gutture fune, nullo illum cogente, coram omnibus servum Sanctae Mariae se tradidit, et honorem illum ex integro reliquit, atque scripturam de omni alodio, quodcumque ille et pater illius umquam usque hodie habuerunt in omni Urgello, tam de emptionibus, quam de plantationibus, et de aprisionibus, excepto solo illo alodio, quod advenerat ei ab avo, quod reliquimus ei intuitu miserationis, cum medietate ex omni suo mobile, scribere praecepit; quam sponte propria manu firmavit, et super altare Sanctae Mariae illam posuit; et sic Sanctae Mariae suaeque canonicae jure perpetuo habendum contradidit. Si quis sane requisierit, cur ita fuit judicatus, sciat quia pater illius cum omni sua hereditate Sanctae Mariae fuit oblatus, et ad eius titulum ordinatus, et quamdiu vixit fuit suus clericus, et in hoc proposito permanente patre, fuit Adalbertinus inlicite genitus; ideo fuit sic judicatus. Ideoque nos superius dicti Guitardus videlicet cum conjuge, propter has superius comprehensas infestationes et controversias, et quia metuimus ne repentinus preocupet nos interitus, haec negotia prolongare amplius noluimus; sed sub assensu et imperio Domni Sanctae Ecclesiae Urgellensis Pontificis Bernardi, cunctorumque Archidiaconorum et Canonicorum Sedis Urgelli, Fulchonisque religiosi Proconsulis Cardonae, et religiosorum Canonicorum Sanctae Mariae Celsonae, cunctorumque sublimium virorum, tam religiosorum quam laicorum in omni Urgellico solo commorantium cupimus praelibatam Ecclesiam stabilire secundum institutionem sanctorum Canonum, et ut deinceps inibi degentes vivant et militent Deo secundum vitam Apostolorum, et secundum instituta Beati Augustini, et Sanctorum Patrum. Et ideo nos ambo praefati Guitardus cum coniuge, una cum semel dicto Domno ac venerabili viro Pontifice Bernardo pari voto et communi sensu tradimus, et per hanc dotem restauramus atque condotamus eidem Ecclesiae eiusque canonicae omnia alodia, possesiones, et praedia quaecumque olim ab aviis et proaviis, genitoribusque nostris, aliisque Dei fidelibus pro animarum suarum redemptione usque hodie a die qua sumpsit edificiorum exordia, quocumque modo, votive ac potentialiter sibi fuerunt collata, et ea quaecumque deinceps usque in aeternum erit undecumque acquisitura. In principio namque huius largitionis eidem Ecclesiae eiusdemque canonicae pro animarum nostrarum parentumque nostrorum redemptione tradimus et condotamus Ecclesiam Sancti Christophori de Aris cum tertia parte de decimis illius, et cum omnibus primitiis illius et oblationibus ac defunctionibus, et omnibus suis alodiis, sicut proavus meus Isarnus ab integrum hoc sibi tradidit, et condotavit. Simili modo tradimus et condotamus ei Ecclesiam Sancti Michaelis de Vilaris cum tertia parte de decimis, et cum omnibus primiciis suis, et oblationibus, ac defunctionibus, et alodiis suis, quam ipse Isarnus sibi dedit. Similiter ei condotamus Ecclesiam Sancti Martini de Spodilia cum tertia parte de decimis omnibusque primiciis suis, et oblationibus ac defunctionibus cunctis, et alodiis, sicut praefatus Isarnus ea sibi dedit. Simili modo condotamus ei tertiam partem de decimo de Villa Puioli, et de Villa de Amigdala (Almendra, Ametlla, Amela), et de Villa Serrae, et de Villa Puiali, et de Villa Organiani, et de Villa de Casclis, et de Villa de Fontanedi cum omnibus illarum Ecclesiolis, omnibusque illarum primiciis, ac oblationibus et defunctionibus cunctis, ac operibus et alodiis quae in praefatis locis habet Sancta Maria, et frequentationibus suae Ecclesiae; quae cuncta illi dedit praefatus Isarnus, eique condotavit apud Domnum Sallanum praelibatum Episcopum. Et cuncta haec praenuntiata habeat praedicta Sanctae Mariae Ecclesia eiusque canonica omni tempore absque districtu et vinculo ullius hominis aut feminae, et sine ullo servitio, quod non faciat ulli inde, nisi ad Sedem Sanctae Mariae faciant duos Sinnodos in anno, sicut constituit ipse Domnus Sallanus Episcopus, et habeat hoc sub senioratu Senioris Caboetii. Praeterea tradimus et condotamus eidem Ecclesiae eiusdem canonicae Ecclesiam Sanctae Fidei cum quantocumque hucusque conquisivit, et deinceps acquisitura erit usque in finem mundi; et condotamus atque ab integrum tradimus saepius dictae Ecclesiae et eiusdem canonicae omnem Villam de Fontanedi (Fontanet) cum omnibus hominibus commorantibus inibi, et deinceps usque in eternum in ea moraturis cum omnibus servitiis illorum et sensibus et operibus cunctis et totum quidquid facere deberent ulli homini de Villa illa, et de terminis illius, hostes, et mandata, et districtos, totum quantum facerent ulli homini, excepto duas partes de illorum decimo, sicut fuit ibi donatum a genitoribus nostris, quibus sit beata requies, et a memetipso Guitardo. Et insuper addimus eidem Ecclesiae, eiusdemque canonicae illam aquam quae venit de Fontanedi fonte (fuente, fontana de Fontanet), quam pater meus Isarnus dedit ibi, et per scripturam sua manu firmatam contradidit voluntarie sibi. Et adhuc addimus ei omnem Villam de Casellis cum omnibus hominibus habitantibus in ea, et cum omni illorum servitio quod facere debent homini ulli, excepto duas partes de illorum decimo. Et in Aris confirmamus ei duos mansos cum hominibus ibidem commanentibus, et cum omnibus illorum servitiis, et condotamus ei Capellaniam illam de Castellione etc... (en cursiva) Multa hic praeterea inseruntur dona, quibus parum, aut nihil proficit historia. Deinde sic prosequitur: Quae cuncta alodia, possesiones ac predicta mobilia atque immobilia superius tetro elemento specialiter et generaliter praesenti in pagina notata, nominata, et indicta, quae ab avis et proavis, genitoribusque nostris, et a nobismedipsis, et ab aliis Dei fidelibus, quocumque modo cum scripturis aut absque scripturis, praelibatae Ecclesiae eiusque canonicae dictu vel factu votive ac potentialiter ab exordio quo caepit edificii initium usque hodie pro animarum suarum ab averni ignibus liberatione, fuerunt oblata, et pro suarum votis cordium Sanctae Dei matris eiusdemque canonicae consecrata, et quaecumque deinceps ab hodierno die usque in aeternum quocumque modo a quibuscumque Dei fidelibus ultro pro animarum suarum remissione, aut pro quacumque tribulatione fuerint sibi collata, nos ambo sepissime suprafati, videlicet, Guitardus et comes mea sepe fata Gebelina, simul apud Domnum supra notatum, egregium catholicumque Praesulem almae Mariae Sedis Urgelli Bernardum pari voto ac communi sensu pro nostrarum culparum, parentumque nostrorum absolutione, et pro coelestis regni desiderio, quod Beatae Dei genitricis interventu post praesentem temporalemque vitam valeamus adquirere, irrevocabiliter tradimus et condotamus praefatae Ecclesiae Sanctae Mariae eiusdemque canonicae perpetualiter ad habendum absque blandimento et dominio ullius viventis hominis, cuiuscumque sit dignitatis aut mediocritatis aut parvitatis, nos exceptis, posterisque nostris. Quicumque ea, quae praemissimus, pro sui delicti remissione, et pro Omnipotentis Dei timore deinceps pleniter observaverit, et nullo modo inibi aliquid conturbaverit, sed pro Dei amore huius rei propagator et patrator existere curaverit, gratiam Dei Omnipotentis acquirat, praesentemque vitam absque ullo discrimine transeat, post hanc coeleste regnum sine fine possideat. Nos vero ea cuncta, quae superius impressimus, nominatimque nuncupavimus, sic ordinamus, et praedictae Ecclesiae eiusdemque canonicae connectimus, ut ab hodierno die usque in eternum neque nos ipsi, neque posteri nostri, neque ullus homo nobili, aut vili persona utriusque sexus masculini seu faemenini ausus sit ea divellere, vel vastare, aut surripere, aut invadere, aut in quoquam infestare, aut inhonorare. Si quis sane, quod absit, et quod non optamus, ausu temerario, instinctu diabolico, quocumque commento huius rei violator, aut temerator extiterit, aut quocumque ingenio convellere aut invadere, aut depopulare, aut deteriorare ea molitus fuerit, in primis iram Dei vivi incurrat, et cum proditore Juda, qui prius vir apostolicus, postea vilis apostata factus, luat penas in infernum damnatus, ibique in profundum stygii stagni (estany : estañ : laguna o estanque Estigio) demersus perpetualiter rotet eum per sonantia stagna vortex sulfureus; et insuper sit anathema et sacrilegus donec ad satisfactionem veniat, et res Ecclesiae in quadruplum sibi reddat, et secundum sanctorum instituta canonum poeniteat. = + Gitard Senior. = + Signum Gebeline: nos ambo accensi coelestis regni desiderio hanc dotem scribere oravimus et ardent animo eam confimavimus (confirmavimus), et firmare eam aliis rogavimus. = Sig+num Isarni Guitardi. = Sig+num Guillielmi Guitardi. = Sig+num Raimundi Guitardi. = Sig+num Mironis Guitardi. = Sig+num Raimundi Guillermi de Taus = Sig+num Arnalli Raimundi. = Sig+num Guillermi Arnalli. = Sig+num Guillelmi Riculfi. = Sig+num Berengarii Gauzeberti. = Sig+num Guillelmi Guitardi (el anterior es Guillielmi). = Sig+num Arnalli Gauzefredi. =  Sig+num Mironis Arnalli. = Guillelmus Arnalli Archidiaconus. = Miro Erimanni. = Berengarius Raimundi. = Petrus Canonicus Celsonae. = + Arnallus Mayoli, hac si indignus Canonicus. = + Bernardus Episcopus. = + Fulchone Vice-Comes. = + Petrus Abbas Sancti Saturnini coenobii subscribo. = Guillelmus Reimundi caput scolae subsc. = Miro Sacerdos. = + Guadallus Sacricustos. = + Raimundus Praesbyter. = + Stephanus Levita. = Lator legis ac juris Ermengaudus hanc à sumo usque deorsum scripsit dotem a praefatis Principibus jussus cum litteris suprapositis peractis XXIIII versibus et in epylogo solitum hoc + signum impressit libens ac devotus, in anno, et mense, ac die quo superius. = Raymundus Cardonensis Canonicus. 

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...