Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Burello. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Burello. Mostrar tots els missatges

divendres, 29 de juliol del 2022

Tomo 6, apéndice 19. Bulla Benedicti papae VII. in favorem Fruiani episcopi Ausonensis,

XIX. 

Bulla Benedicti papae VII. in favorem Fruiani episcopi Ausonensis, data post annum DCCCCLXXVII. (V. pág. 157.) 

Ex arch. eccl. Ausonen. 

Benedictus episcopus, servus servorum Dei. Notum esse volumus omnibus maioribus, et minoribus totius provintiae Ausoniae et Barkinoniae, atque Gerundense, sive Urdilitense, vel quicumque huic provinciae constituti esse cernuntur, de hunc episcopum Fruia nomine; quia venit ad limina apostolorum, et sedis nostrae, accessit ante nostram praesentiam. Ostendit nobis omnibus suis scripturis, quas seriem acquisivit sui episcopatui, et omnibus qui sibi subiecti esse noscuntur. Ita privilegium nobis postulavit; quod et nobis libenti animo ei confirmavimus, sicut in ipso privilegio reperitur. Qua propter rogamus, et nostrâ apostolicâ auctoritate praecipimus, ut nullus homo, exceptis Burello comite (Borrell), suo solo corpore, et uxori suae Letgardis, et legitimo filio eius Raimundo, si praesumpserit aliquam invasionem, vel contra praedictum episcopum calcaneum erexerit, cuiuscumque ordinis vel sexus, sive clericus, sive laycus, sit excommunicatus, et a regno Dei separatus, atque in ignem eternum, tartareosque chaus demersum, et cum Iuda traditore Domini nostri Ihesu Christi sciat se esse dampnatus, et perhennem incendium concrematum. Insuper omnes maledictiones novi veterisque Testamenti in eis mergatur. At vero qui per omnia observator et custus utiliores extiterint, benedictionis gratiam a iusto iudice Domino Deo nostro consequi mereatur. Interea praecando dirigimus nostrum karissimum et spiritualem filium et confratrem Ermengaus, venerabilem archiepiscopum Narbonensem, at hanc nostram epistolam dum ad eum venerit, manu suâ eam confirmet, et in omnibus adiuvet, ubicumque praedicto episcopo Fruiae necesse fuerit, ipse una cum omnibus episcopis sufraganeis, et illis similiter confirment. 

+ Ego Ermengaudus, Narbonae metropoleos Dei gratiâ praesul, edicto patroni subscribens, anatematis lorum tentantibus invadere res ecclesiae Ausonensis Fruiani antistitis, nulli nisi satisfactioni solvendum, pretendo. = + Ego Adalongus gratiâ Dei sanctae Luchanae ecclesiae humilis episcopus, huic apostolicae epistolae assensum prebens, benedictione dignum censeo adiutorem huius nostri coepiscopi Frugiae

Illi vero, qui eum molestare temptaverit, nodum anathematis ingero.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...