Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Cathaloniae. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Cathaloniae. Mostrar tots els missatges

dilluns, 24 d’abril del 2023

XI. Lecciones, Mallorca, fiesta, Santos Mártires Cabrit y Bassa,

XI.

Lecciones que se rezaban antiguamente en el obispado de Mallorca en la fiesta de los llamados Santos Mártires Cabrit y Basa, según se hallan en un sermón impreso, cuyo autor dice haberlas copiado de los Breviarios antiguos. (Vid. Página 203).

Lectio 1.a 

Anno Incarnationis Verbi millesimo ducentesimo octuagesimo septimo, Amphosius, Rex Aragonum, Cathaloniae Princeps (qui alias Ildefonsus vocabatur) regnum expugnaturus, Maioricas petiit, hac lacessitus iniuria quod vivente adhuc Petro, Rege Aragonum, patre eius, Jacobus, Maioricarum Rex, frater eiusdem Petri, aditum per Rossilionem Francorum patefecit Regi, magno cum exercitu Cathaloniam petenti. Qui usque Girundam profectus, villas et castella vastavit. Qui quidem Amphosius, patris memor iniuriae, regnum Maioricarum suae subiecit ditioni, absente tamen Jacobo, Maioricarum Rege et in Montepesulano degente.

Lectio 2.a

Capto igitur ab Amphosio Maioricarum regno, castellum quoddam solum erat (quod de Alarono vocant) mandatis eius non obtemperans. Quod cum Amphosio nuntiatum fuisset, ivit ad castellum, ut illud sibi darent, custodibus mandavit eius. E quibus respondit unus: ¿quis hic iste est qui sibi dari castellum iubet? Ait Rex: sum etenim ego Amphosius, Rex Aragonum et Maioricarum. At ille facete respondens: Amphosius, inquit, cum salsamento comeditur (nam Regis nomen patrio sermone pisci etiam cuidam conveniebat, cuius sapida confectio salsamentum est); sed nos, inquit, Regem praeter Jacobum habemus neminem, cui iusiurandum praestitimus, et fidem inviolatam servare intendimus. Et sciscitanti Regi, ¿quisnam esset qui sic loquebatur? respondit: Ego Capellus vocor, et socius meus Bassa. Cui Rex: iuro tibi, Capelle, quod ex quo haedus vocaris, haedorum more igni assari te faciam.

LECTIO 3.a

Paucis igitur post diebus, castello capto Regis industria, iussit Amphosius Rex Capellum et Bassam cum verubus ferreis, carbonibus quam maxime ignitis assari. Quod quidem nephandissimum supplicii genus cum Summo Pontifice Domino Papae Gregorio duodecimo relatum fuisset (totam per Italiam, Franciam, Castellam et Maioricarum regnum) (sic) ne tam atrox scelus impunitum remansisset, dictum Amphosium tamquam anathema publicari iussit.

LECTIO 9.a

Cum igitur Aragonum Rex se a Domino Papa excommunicatum scivisset, paenitentia ductus, a maximo petiit Pontifice, ut sibi veniam poscenti manum misericordiae porrigeret, et poenitentiam postulanti absolutionem largiretur. Quam quidem tali obtinuit pacto, ut Jacobo, Maioricarum Regi, patruo suo regnum et omnia redderet; iniunctaque sibi poenitentia ut quoddam altare et imaginem construeret ad Dei honorem, et laudem Beatae Virginis Matris eius, necnon et omnium Sanctorum venerationem, inter quos Capellus et Bassa comprehenderentur, qui pro fide servanda, et iureiurando non violando, per quod proprio eorum Regi et vero Domino tenebantur astricti, martyrium passi sunt. Et etiam quod anno quolibet in Sede Maioricarum, Dominica prima post omnium Sanctorum festum, omnium Martyrum celebraretur solemnitas; cuius rei faciendae onus sibi assumpsit Jacobus, Rex Maioricarum, eiusdem Amphosii patruus, qui dictum altare et imaginem construxit, atque anno quolibet dictam fecit celebrari festi sollennitatem. Beneficium autem non tempore illo, sed postea anno millessimo trecentessimo duodecimo per filium dicti Jacobi Sanctium, Maioricarum Regem institutum fuit, pro animabus dictorum Capelli et Bassa; qui sunt equidem laudandi, nam mortui sunt pro Domino Jesu Christo, et pro eorum Rege; ideo percipere meruerunt inmarcescibilem gloriae coronam.

diumenge, 19 de març del 2023

XLV. Privilegiorum omnium monast. Scalae Dei, ord. Cartusien. confirmatio, an. MCCXVIII.

XLV.

Privilegiorum omnium monast. Scalae Dei, ord. Cartusien. confirmatio, an. MCCXVIII. (Vid. pág. 157.)

Ex arch. ejusd. monast.

Quoniam Deus sanctorum heremicolarum conventu ordinis Cartusiensis, magni Regis Aragonum Ildefonsi foelicis memoriae Avi nostri praecibus, terram Cathaloniae voluit illustrare; cujus conventus monasterium magnificus Pater noster Scalam Dei voluit appellari, Omnipotenti Deo de tanto et tali munere gratias refferentes, ut per hanc scalam ad coelestia scandere valeamus; ad cunctorum notitiam volumus pervenire, quod nos Jacobus Dei gratia Rex Aragonum, Comes Barchinonae et Dominus Montipessulani, attendentes quod hiis, quae ab antecessoribus nostris piissime facta existere dinoscuntur, et robur conferre debemus, et perpetuam addere firmitatem: considerantes etiam quod hii, qui in divino servitio fragrantius perseverant, et vacant diutius operibus Jesu Christi, quanto majores pro Deo labores sustinent et tormenta, tanto a Deo coronis fulgentioribus coronantur; et sibi et amicis suis seu benefactoribus nanciscuntur gaudium sempiternum; quia ad tantum gaudium promerendum cognoscimus nos indignos, de eorum tamen honestis praecibus fiduciam reportantes, ut et actus temporaliter, et mentes nostrae spiritualiter dirigantur, privilegia donationis, et concessionis, libertatis et inmunitatis, confirmationis et donativi, guidatici et commissi, quae a clarae memoria serenissimo Ildephonso, et ab illustrissimo Patre nostro, Regibus Aragonum, praedicto monasterio, venerabilibus Prioribus et fratribus Scalae Dei concessa existere dignoscuntur, sicut ex ipsorum privilegiorum tenore colligitur evidenter, cum hac scriptura valitura perpetuo confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Et praesertim villam Morariae cum universis habitatoribus suis, viris et foeminis, praesentibus et futuris, omnes etiam mansos in terminis Scalae Dei, sive Morariae, jam constructos, aut in posterum construendos; et praecipue mansum Ermengaudi, et mansum etiam Gavaldani cum omnibus pertinentiis suis; licet quaedam ex ipsis extra terminos Scalae Dei aliquantulum extendantur: omnia etiam jura infra terminos Scalae Dei ad nos spectantia, videlicet, fidelitates, homagia, census, proventus, redditus, firmantias, justitias, quaestias, tayllas, demandas, ademprivas, exercitus, cavalcatas, toltas, forcias, monetatica, bovagia, leudas, pedagia, vicinatica; omnes etiam terras, possessiones cultas vel incultas, sed adhuc heremo derelictas, silvas, nemora, montes et colles, plana et ardua, aquas currentes et non currentes, piscationes, venationes, edificia, molendina; et praecipue molendinum Joannis Tornerii, et quaecumque, alia scripta vel non scripta, ad nostram jurisdictionem spectantia infra Scalae Dei terminos concluduntur, venerabili amico nostro magistro Randulpho, Priori Scalae Dei, et universis successoribus suis et fratribus ejusdem monasterii; absque omni retentione et diminutione, prout melius potest intelligi vel exponi, ad utilitatem et commodum Scalae Dei, pro remissione nostrorum peccaminum et praedecessorum nostrorum libenti animo, et voluntate spontanea donamus, concedimus, et praesenti privilegio jure perpetuo confirmamus. Homines autem et foeminas cum eorum servis et rebus omnibus, qui habitaverint infra terminos Scalae Dei, vel ibidem fuerint servientes, non minus quam heremitas, ab omni jugo regiae servitutis inmunes et liberos volumus conservare; videlicet, ab omni quaestia, taylla, paria, hoste et cavalcata, demanda, fortia, sive tolta, necnon ab omni monetatico, portatico, pedagio, bovagio, leuda, vicinatico, penso, sucursu, ademprivo, jure et exactione regali et vicinali, et ab omnibus et singuli consuetudinibus novis et veteribus, statutis et statuendis. Ita tamen quod censum, quae pro iis omnibus promisserint Scalae Dei, et fidelitatem homagii, quam inde fecerint, teneantur fideliter adimplere. Recipimus praeterea monasterium, Priorem, fratres et homines quoslibet Scalae Dei cum omnibus eorum rebus, et substantiis sub nostro speciali guidatico et commisso. Si quis autem contra hanc cartam nostram in aliquo venire praesumpserit iram et indignationem nostram incurrat, et damno et gravamine illatis prius in duplum plenarie restitutis, mille aureorum poena sine aliquo remedio punietur. Datum Illerdae nonis octobris per manum Blaschi, notarii nostri et mandato ejus scripta a Johanne Egidii sub era M.CC.LVI. anno Incarnationis Domini M.CC.XVIII. = Sig+num Jacobi Dei gratia Regis Aragonum, Comitis Barchinonae, et Domini Montis Pessulani. = Hujus rei testes sunt Guillelmus de Cervaria, Guillelmus de Monte Catano, Arnaldus, Vicecomes Castriboni, Raymundus Gaucerandi, Ugo de Mata plana, Bernardus de Centellis, Raymundus de Castro veteri, et Bernardus de Castro episcopali. = Blaschi, Domini Regis notarii ma+nus signum. = Sig+num Joannis Egidii, qui mandato Domini Regis, et Blaschi notarii sui, hanc cartam scripsit loco et die et anno praefixis.

dissabte, 3 de desembre del 2022

Tomo 13, apéndice de documentos, 31-40

XXXI.

Carta donationis Episcopi Gerundensis Berengarii ad cenobium S. Petri de Rodas: anno MCXIII (Vid. pág. 125.)

Ex autogr. et ex Cartor. S. Petri Roden. fol. 18.

In nomine Domini sit notum cunctis praesentibus atque futuris quoniam ego Berengarius gratia Dei Sanctae Jerundensis ecclesiae Episcopus cum consensu atque consilio clericorum meorum Archidiaconorum, scilicet, et coeterorum dono et laudo atque concedo caenobio Sancti Petri Rodensis et dompno Abbati Begimundo presenti, et monachis praesentibus atque futuris eiusdem loci ecclesiam Sanctae Crucis videlicet cum decimis et primitiis et oblationibus fidelium vivorum et mortuorum, et cum alodis (alodiis) ubicumque sint, et cum omnibus ad se pertinentibus tali tenore et ordine, ut nec ego nec ullus Episcopus Jherundensis ecclesiae in jam dicta aecclesia Sanctae Crucis capellanum intromittamus, neque constituimus nec ego nec aliquis successorum meorum, nec quisquam canonicorum Jerundensis aecclesiae presentium vel futurorum, neque aliquis Abbas, neque Comes, neque aliqua persona magna vel parva, sed sit semper in dominio praefati caenobii eandem Ecclesiam superius nominatam cum universis ad se pertinentibus, et permaneat in elemosina videlicet pauperum, et presbiter qui eam cantaverit per manum Abbatis habeat ab Episcopo Gerundensi cura animarum et eat ad sinodum eius et accipiat xrismam ab illo. Si quis vero contra hanc donationem vel concessionem quam propter remedium animae meae facio, venire temptaverit, subito vinculo anathematis feriatur, et insuper iram eterni Judicis incurrat, et in inferno sepultus maneat, et haec concessio vel largitio nostra firma maneat nunc et in perpetuum. Amen. Facta ista carta VIII idus marci, inditione VI era MCLII anno ab Incarnatione Domini MCXIII, anno IIII regnante Lodovico Rege. = Berengarius Dei gratia Gerundensis Episcopus. = Udalgerius Gerundensis canonicus. = Gaufredus tandem causam confirmat eandem.= + Berengerius Bisullunensis Archilevita. = + Petrus Sacrista. = Sig+num Ugo Comitis. = Sig+num Poncii filius eius. = Sig+num Dalmacii Berengarii. = Sig+num Gauzbert de Petralata. = Sig+num Bernardi Poncii de Villanova. = Sig+num Bernardi Gauzfredi de Molis. = Sig+num Poncii Willermi de Vallegarnaria. = Sig+num Raimundi Rainardi de Olivas. = Sig+num Petro Raimundi de Pedred. = Sig+num Umberti de Baselia. = Sig+num Raiambaldi de Baselia. = Sig+num Bernardi Adalberti de Castellioni. = Sig+num Raimundi Berengarii de Castilioni. = Sig+num Berengarii Rainardi. = Sig+num Dalmacii Bernardi. = Sig+num Willem Poncii de Petralada = Sig+num Poncio de Villanova. = Sig+num Gillem Raimundi de Pau. = Sig+num Calvet scrita dies et annos ut supra.


XXXII.

Dedicatio ecclesiae S. Martini de Biert in diocesi Gerundensi: anno MCXVI. (Vid. pág. 127.)

Ex autog. in arch. eccl. Gerunden.

Anno MCXVI Dominicae Incarnationis, Era MCL indictione IIII veniens domnus Berengarius Sancte Gerundensis ecclesiae Episcopus ad consecrandam ecclesiam in honore Sancti ac Beatissimi Martini, confessoris Christi cuius basilica sita est in pago Girundensi apud locum scilicet quem nuncupant Biert supra rivulum qui dicitur Rio David, concessit et dedit ecclesiae prefatae Sancti Martini in dedicatione eius decimas et primicias et oblationes fidelium de villaribus et villarunculis inferius scriptis, sicut Oto antecessor eius Girundensis Sedis Episcopus firma stabilique donatione donavit et tradidit in dedicatione eiusdem Sancti Martini ecclesiae. Nescitur enim utrum peccatis exigentibus inhabitantium hominum, utrum imperitia aut negligentia magistrorum hoc evenisset fracta ecclesia scilicet a fundamentis semel et bis cecidit. Sed pia devotione Dei fideles ipsius ecclesiae operibus insudantes reedificaverunt et noviter construxerunt eam. Villares quippe et villarunculi ex quibus decimas et primicias ego jam dictus Berengarius prenominatae Sedis Episcopus et oblationes fidelium praelibatae ecclesiae in dedicatione eius dono atque concedo, sicut longo tempore secure et quiete possedit et tenuit. Ita nominantur: in primis villa Colubred cum finibus et terminis vel adjacentiis suis: villa Cabanes cum finibus et terminis vel adiacentiis suis: villa Petra cum finibus et terminis vel adiacentiis suis: villa Serra pelada cum finibus et terminis vel adiacentiis suis: villa Lored cum finibus et terminis vel adiacentiis suis: villa For... cum finibus et terminis vel adiacentiis suis: villa Biertil cum finibus et terminis, vel adiacentiis suis: villa Toron cum finibus et terminis, vel adiacentiis suis: villa Collis cum finibus et terminis, vel adiacentiis suis: villa Sarradinals cum finibus et terminis, vel adiacentiis suis. Terminantur etiam prenominatae villae et villares sive villarunculi (pone vilarunculi) cum illorum... a parte orientis in Puio bacallario (puyo, puig, pueyo, pui, puy: de podium + bachiller) vel ad ipsam guargam, de meridie ad ipsam petram vel ad ipsam ledellam, de occiduo in Tornavels vel in Curertigo, de circio... vel ad ipsam roketam vel in ramo de Segario. Prefatarum villarum et villarium sive villaruncularum decimas et primicias et oblationes fidelium ego jam dictus Berengarius prefatae Sedis Episcopus ipsi ecclesiae de Biert dono atque concedo in die consecrationis eius cum XXX ecclesiasticis passibus in circuitu eiusdem ecclesiae (pone ecclessiae) continentibus. Constituo etiam ut amodo et usque in perpetuum nullus audeat infra XXX ecclesiasticos passus in circuitu ecclesiae quiquid diripere, violare, infringere aut inquietare, sed omnia quae inibi sunt aut fuerint secura nostro munimine firma et inconvulsa consistant cum ipso dotis titulo et cum omnibus supradictis donationibus prefatae ecclesiae datis et traditis. Redditus prefatae ecclesiae est per singulos annos media libra cerae. Preterea subdidit predictus Presul prefatam ecclesiam taliter ditioni Sedis Girundensis ut in omni anno chrisma inde accipiat et in omnibus eius institutis, et preceptionibus pareat, et bis in anno ad sinodum in prelibatam Sedem veniat. Scripta haec dos VI kalendas januarii anno et tempore prefixo. = Berengarius Dei gratia Girundensis ecclesiae Episcopus. = Berengarius Caput scolae. = Arnallus Johannis presbiter ss. = Johannes presbiter qui hoc scripsi die et anno quod supra.

XXXIII.

Dedicatio ecclesiae S. Andreae de Socarrats in dioecesi Gerundensi: anno MCXVII. (Vid. pág. 127.)

Ex autogr. in archiv. eccl. Gerunden.

Anno Dominicae Incarnationis millesimo CXVII venit domnus Berengarius Dei gratia Sanctae Sedis Girundensis Episcopus ad consecrandam ecclesiam in honore Sancti Andreae constructam in comitatu Bisullunensi in loco qui dicitur Soccarrads, in qua die consecrationis dedit jam dictus Praesul prefatae ecclesiae decimas et primicias et oblationes fidelium tam vivorum quam etiam defunctorum, et insuper ex omni parte cymiterium habetis XXX legitimos passus quod sub tali deffensione et quietudine constituit ut aliquis homo cuiuscumque ordinis, honoris vel aetatis ibi aliquam violentiam quocumque tempore non inferat, sed ob honorem et reverentiam ecclesiae salvo munimine consistat. Terminus autem parroechiae prefatae aecclesiae ita se habet: ab oriente terminatur in parrochia Sancti Stephani de Olot, et in illa de Bagudan, de meridie in illa Sancti Andreae de Collo, ab occiduo in illa Sanctae Margaritae de Bianna, a parte vero circii in illa Sancti Martini de Cuil sec. Redditus vero huius ecclesiae est per singulos annos libra I. cerae. Preterea subdidit Presul prefatam ecclesiam taliter ditioni Sedis Girundensis, ut omni anno xrisma inde accipiat, et in omnibus eius institutis et preceptionibus pareat, et bis in anno ad synodum in prelibatam Sedem veniat. Scripta haec dos idus januarii anno VIIII regnante Ludovico Rege. = Berengarius Dei gratia Girundensis Ecclesiae Episcopus. = Gaucefredus Bisullunensis Archilevita. = Berengarius Caput scolae. = Arnallus Johannis presbiter qui hanc dotem scripsi et subscripsi prenotato die et anno.

XXXIV.

Dedicatio ecclesiae S. Stephani de Ull in dioecesi Gerundensi: anno MCXIX. (Vid. pág. 128.)

Ex autogr. in arch. eccle. Gerunden.

Anno Dominicae Incarnacionis millesimo CXVIIII era MCXL (a: Certe MCLX et rectius MCLVII.) venit domnus Berengarius Sanctae Sedis Gerundensis Episcopus ad consecrandam aecclesiam in honore Sancti Stefani Proto Martiris, et Sancti Salvatoris constructam in comitatu, scilicet Bisullunensi, in loco qui dicitur ad Occulum (Ull: ojo). In qua die consecrationis dedit jam dictus Presul prefatae ecclesiae decimas et primicias et oblaciones fidelium tam vivorum, quam etiam defunctorum, et insuper ex omni parte cymiterium habens XXX legitimos passus. Quod sub tali defensione et quietudine constituit, ut aliquis homo cuiuscumque ordinis, honoris, vel etatis ibi aliquam violenciam quocumque tempore non inferat, sed ob honorem et reverentiam aecclesie salvo munimine consistat. Terminus autem parroechie huius prefatae ecclesiae ita se habet: ab orientale (pone oriental,) parte terminatur in collo qui dicitur de Basso, et de Terrucio (pone Terrucio-de) de meridie in Petra Lavant, ab occidentali parte in strata Sancti Quintini, a parte vero circii in fonte de Bulidura. Confirmavit etiam eadem die prefatus Presul jam dictae ecclesiae omnia alodia quae sibi collata erant, et adhuc, Deo annuente, habitura erat, et sub prefata quietudine posuit atque constituit. Redditus vero huius aecclesiae est per singulos annos modium I frumenti, et alium ordei. Preterea subdidit predictus Presul prefatam ecclesiam taliter dicioni Sedis Gerundensis, ut omni anno xrisma inde accipiat, et in omnibus eius institutis et precepcionibus pareat, et bis in anno ad sinodum in prelibatam Sedem veniat. Scripta haec dos IIII kalendas februarii anno XI regnante Ludovico Rege. = Berengarius Dei gratia Girundensis ecclesiae Episcopus. = Gaucefredus Bisullunensis Archilevita. = Berengarius Girundensis Archidiaconus. = Arnallus Johannis presbiter qui hanc dotem scripsi, et ss. prenotato die et anno.

XXXV.

Dedicatio ecclesiae S. Aciscli in comitatu Emporitano: anno MCXXIII. (Vid. pág. 129.)

Ex arch. S. Petri Roden.

Anno Incarnationis Dominicae CXXIII post millesimum, era millesima CLXI... venit domnus Berengarius Episcopus Santae Gerundensis Sedis ad consecrandam ecclesiam in honore Sancti Aciscli constructam in comitatu Impuritanensi in loco qui vocatur Sanctus Acisclus. In qua die consecrationis dedit jam dictus Praesul praedictae ecclesiae decimas et primitias ac oblationes fidelium tam vivorum quam etiam defunctorum. Et insuper ex omni parte cimiterium habens XXX. legitimos passus. Quod sub tali defensione et quietudine constituit ut aliquis... cuiuscumque ordinis, honoris vel etatis ibi aliquam violentiam quocumque tempore non inferat, set ob honorem et reverentiam ecclesiae salvo munimine consistat. Ideoque nos Poncius Guillermi, et Bernardus Mironis, et Raimundus Mironis et Eichulina, necnon et Petrus Ermengaudi, et Arbertus Ermengaudi, et Guillermus Ermengaudi, et Guisla donamus et concedimus praefatae ecclesiae ob amorem Dei et remedium animarum nostrarum et parentum nostrorum totum illud alodium quod habemus intra XXX praenominatos passus scilicet ecclesiasticos nos et homines per nos, eo tenore ut teneamus nos et posteritas nostra jam dictum alodium per vocem huius ecclesiae Sancti Aciscli, et solvamus inde per unumquemque annum praefatae ecclesiae duas libras cerae. Ex quibus ego Poncius Guillermi et posteritas mea dabimus unam, coeterique donatores et illorum posteritas alteram, quae dabuntur annuatim Jerundensi Sedi per sinodum in festivitate Sancti Aciscli. Terminus autem prefatae ecclesiae ita se abet: ab orientali parte terminatur in finibus parroechiae de Serra, scilicet in flumine Adaronis et Caneti vel in ipsa guardiola, de meridie in flumine Adaronis et in terminio Sancti Christofori de Fonoleres, ab occidentali vero parte concluditur a finibus parroechiarum, scilicet Palatii Ravani et... mortui, a parte vero circii terminatur in finibus Sanctae Columbae de Matella. Preterea subdidit jam dictus Praesul praenominata ecclesia taliter dicioni Sedis Gerundensis, ut omni anno xrisma inde accipiat, et in omnibus eius institutionibus et praeceptionibus pareat, et bis in anno ad synodum in praelibatam Sedem veniat. Scripta haec dos XVII kalendas... anno et tempore praefixo. Quod si utriusque sexus omo contra hanc donationem venerit, ad inrumpendum non hoc valeat vindicare quod requisierit, sed componat praedictam donationem (con n final) jam dicto Sancto Acisclo, et postmodum haec donatio firma maneat homni (omni) tempore.

XXXVI.

Binae cartae sponsionis factae a Poncio Comite Empuriarum super restituendis juribus ecclesiae Gerundensi: anno MCXXVIII. (1128) (Vid. pág. 132.)

Ex Lib. virid. Cap. eccl. Gerun. fol. 174 b.

Hoc est translatum fideliter sumptum a duobus instrumentis sive scripturis publicis inventis registratis a quodam libro magno pergameno in archivo palacii Barchinonae Illustrissimi ac Magnifici Principis et domini Domini Petri Dei gratia Regis Aragonum recondito, quarum tenores seriatim sequuntur in hiis verbis: = Haec pacificationis et concordiae scriptura quae est facta inter Raymundum Comitem Barchinonensem et filium eius Raymundum et Poncium Ugonis, Comitem Impuritanensem. Convenit namque predictus Poncius Comes jam dicto Raymundo Comiti et filio eius quod honorem quem Gerundensis Ecclesia habet in parrochia Sanctae Mariae de Castilione et jam dictus Poncius aufert Gerundensi Sedi reddat et confirmet ac quiete dimittat prefatae Sedi et eius canonicis sicut in scripturis resonat... (quae) factae fuerunt inter jam dictum Comitem Poncium et patrem eius Ugonem Comitem et Gerundensem Episcopum et eius canonicos. Deinde convenit predictus Poncius Comes jam dicto Raymundo Comiti et filio eius quod vallos de Casteion et fortitudinem novam quam ibi fecit postquam fuit homo eius, totum destruat, repleat et vallos in Casteion de caetero non faciat aut fortitudinem novam, et in toto honore sui comitatus fortitudinem novam non faciat, preterquam ibi habuit Ugo pater eius, et predictos vallos repleat per laudamentum Petri et Bernardi de Belloch et G. de Pinos et B. de Lucan. Et convenit predictus Poncius jam dicto Comiti et filio ejus quod recuperet feuda quae dedit comitoribus Bisullenensis comitatus, scilicet Arnallo de Lercio et B. Adalberti de Navata, et R. Adalberti de Avinione, et solvat eis hominium et juramentum, et sacramentalia eis reddat, et eos contra jam dictum Comitem et filium eius non manuteneat, et in hominio et juramento unquam eos recipiat vel habeat, et homines Bisullunensis comitatus et Gerundensis non manuteneat, et caminos non frangat per mare vel per terram, nec aliqua persona per eum et habitatoribus Barchinonae nichil consuetudinis requirat, et aliis iterantibus debitam consuetudinem requirat. Quod jam dictus Poncius Comes convenit prefato Comiti et filio eius quod placitum firmiter teneat quod fecit cum Comite de Rosseion et de treua quam ei dedit quod inde fregit, si recognoverit jam dictus Poncius emendet Comiti de Roseion (una s), et si non recognoverit eam fregisse expiet se per unum militem de terra sua ad alterum militem Comitis de Rosseion, et de hac treua jam dictus Poncius Comes mittat jam dicto Comiti aut filio eius R. Renardi, B. de Valle Guarnera, P. Raymundi de Padret, B. Petri de Trebais, B. Saguer, B. Sendreti, B. Jacoberti de hiis VII militibus mittat tres obsides per III milia solidor. Comiti et filio eius quod quando exierit de captione jam dictus Poncius jam dictam treuam modo prescripto emendet aut spiet (expíe), et hoc faciat Poncius quando Comes vel filius eius ei mandaverit. Quod predictus Poncius donet Berengario Renardi honorem suum, sicut pater eius per eum habuit et Berengarius (pone Barengarius) faciat conveniencias Poncio Comiti quas Pater suus ei fecerat et jam dictus Berengarius non donet potestatem de castellis quae per eum habet Poncio Comiti jam dicto hinc ad V annos et predictus Poncius non requirat ei inde potestatem, et praedictus Poncius Comes jam dicto Berengario non tollat nec tollere faciat prefatta castella nec homo vel foemina per suum stabilimentum vel consilium, et convenit predictus Poncius Comes prefato Comiti et filio suo quod non vetet suos homines ire ad merchad de Perallada et die sabbati mercatum de Casteion non faciat cum Umberto et Riemballo in laudamento de amicis eorum placitum faciat, et si facere non potuit in laudamento Comitis inde stet. Et si navigium maris venerit, eat in hostem jam dictus Poncius Comes cum prefato Comite Barchinonensi et stet cum eo et inde non revertatur sine eo aut sine suo mandamento. Et quando predictus Poncius Comes exierit de capcione, donet Comiti tres cavallos minatos et tres cifos argenti minatos et V milia solid. in cavallos et mulos et V milia solid. ad unum mensem quo ipse exierit de captione in cavallos et in mulos ad praetium G. de Pinos, A. Berengarii de Anglerola, et Umberti, et G. Gaufredi, et B. Dapiferi, et Petri Bertrandi II de istis vel tres mitant precium jam dictis cavallis et mulis, et mittat Comiti Poncius jam dictus per X milia solid. ensem cum toto suo garnimento, et Comes comendet ipsam espadam cum isto garnimento T. Raymundi de Villademan qui eam teneat ab hoc Pascha usque ad aliud. Et si interim predictus Poncius vel quandocumque usque ad prefatum terminum redimere eam voluerit, si dat Comiti decem milla solidorum in cavallos et in mulos ad praetium de predictis militibus, reddat eam T. de Villademan predicto Poncio Comiti: si de cavallis et mulis non se convenerint, donet jam dictus Pontius Comiti VIII milia solidorum Malguriensis recte monetae recipientes et praedictus T. reddat praedicto Poncio prescriptam spadam. Et si ad prefatum terminum Poncius eam non redimerit, T. jam dictus de Villademan reddat spadam cum toto suo garnimento Comiti Barchinonensi, et Comes convenit praedicto Poncio Comiti Ugonis, ut quando ipse Poncius potuerit redimere ipse vel homo per eum Comes Barchinonensis recipiat predictos VIII milia solidos et reddat spadam predicto Poncio. Et si predictus Poncius mortuus fuerit, reddat Comiti Barchinonensi VIII milla solidos ille cui Poncius spadam dimiserit verbis vel testamento de debito hoc persoluto, Comes Barchinonensis reddat ei praedictam spadam, et pro securitate huius placiti et prescriptae (pone perscriptae) convenientiae B. Renardi per preceptum domini sui jam dicti Poncii Comitis Impuritanensis convenit Raymundo Comiti Barchinonensi et filio suo Raymundo quod si de scriptis convenienciis aliquid Poncius eis infregerit, vel homo per eum et infra LX dies quibus inde admonitus fuerit per eos vel per eorum nuncium emendare noluerit, sit eis adjutor per fidem sine engan cum omni honore quem per predictum Poncium tenet donec quod infrigerit eis emendet et taliter dum vixerit actendat: et predictus Poncius Comes non vetet se inde videri nec comoveri, et nuncius Comitis Barchinonensis quando ierit ad praefatum Comitem Poncium, sit securus in eundo et redeundo, B. Bernardus de Monte Squiu (Montesquieu) faciat Comiti et filio suo similem convenientiam ut Bernardus de Ultraria hoc eis cum fratre suo similiter convenit et Vicecomes de Tetzon similiter, Umbertus de Taiada similiter, Petrus de Torredella similiter, Guilermus Seniofredi cum filiis suis similiter, Raymundus Ademar similiter, Petrus Raimundi de Pedret similiter, Guillermus Raymundi de Pedret similiter, Raymundus Renardi similiter, B. Guillermi de Vallegarnera similiter, Dalmacius de Petra Tayada similiter, P. de Villademan sit inde adjutor Comiti et filio suo per fidem sine engan, si hoc fregerit prefatus Poncius et hoc eum honore et potencia quam habet praefatus P. G. de Rupiano et R. Dalmacii de Midiamano cum fratre Artallo: omnes isti conveniunt Comiti Barchinonensi et filio eius quod si praefatus Poncius Ugonis hoc placitum infregerit eis fideles adjutores sunt Comiti et filio suo per fidem sine engan et cum honore et potencia quam habent adjuvent eos. Praedictas autem convenientias facit prefatus Impuritanensis Comes et praedictam peccuniam donat prefato Comiti Barchinonensi et filio suo, quia non potuit emendare hoc Comiti nec voluit pro quo se ipsum miserat in manu sua. Ego iterum prenominatus Poncius Ugonis Comes Impuritanensis convenio tibi Raimundo Comiti Barchinonensi filioque tuo Raymundo quod omnia superius scripta propter hominium quod vobis feci spontanea voluntate fideliter vobis attendam et tenebo sicut bonis senioribus meis quamdiu vixero sine engan. Actum hoc XV kalendas septembris anno Dominicae Incarnationis CXXVIII post millessimum, anno XX regni Ludovici Regis. = Petrus Martini diachonus hoc rogatus scripsi die annoque praefixo.

Pateat
hanc legentibus et audientibus scripturam, quoniam ego Poncius Ugonis
Impuritanensis Comes profiteor et recognosco qualiter Ugo bonae
memoriae pater meus de honore quem Gerundensis ecclesia habet in
parrochia Sanctae Mariae de Castilione vel habere debet, multo
tempore litigavit cum Berengario Guifredi Gerundensi Episcopo et eius
canonicis tandem de plurimis malefactis et violenciis quas praefatus
pater ibi faciebat injuste virorum nobilium curiae suae consilio
Poncii Guillermi et Raymundi Guillermi, Petri Poncii et Raymundi
Ademarii ac Gaucefredi Gastonis et aliorum multorum quorum nomina
longum esset enarrare, per difinitionis scripturam universa quae
auferebat usurpando ob remissionem peccatorum meorum et propter XL
uncias auri Valentiae quam inde accepit prefato Episcopo et eius
canonicis presentibus ac futuris perpetuo possidenda dimisit. Post
jam dicti vero patris mei discessum ego jam dictus Poncius Comes in
illius honore succedens difinitionis scripturam violenter
transgrediens et alia mala quam plurima perpetrans in
excomunicationis crimen deveni de quo per Dei gratiam ab Gerundensi
Episcopo Berengario Dalmacii et eius canonicis absolutus sum, quia
per laudamentum Poncii Guillermi de Turredella, et Guillermi
Seniofredi ac filii eius Berengarii et Raymundi Renardi in Ecclesia
Sanctae Mariae de Castilione coram omni populo 
praelibatam
diffinitionis scripturam laudavi et manu propria signo presenti
firmavi. Quae omnia ego prenominatus Poncius Comes licet sub sigillo
bonae fidei tenere ac servare promissisem, inverecunda fronte
irracionabiliter fregi ac violavi. Sed quia vim vi repellere leges et
jura concedunt Raymundus dominus meus Barchinonensis Comes cui ego
totum suum honorem per manus proprie juramentum jurando firmaveram
propterea fecit mihi guerram quia tandiu Gerundensi ecclesiae suam
justitiam denegaveram. Unde quia justitiae quis quamdiu resistere non
potest in potestatem prefati Raymundi Comitis domini mei deveni atque
per illius preceptum et multorum fidelium hominum meorum consilium
scripturae diffinitionis et evacuationis scripturam quam pater meus
fecerat et ego firmando laudaveram, iterum reformando corroborare
procuro. Diffinio namque et evacuo ob remissionem delictorum meorum
eidem gloriossisimae Dei Genitrici Mariae, eiusque canonicae in
perpetuum omnes forcias et toltas et malas personas et omnes malos
usaticos quos pater meus Ugo et Poncius avus meus bonae memoriae
Comites habuerunt vel tenuere in decimis ecclesiae Sanctae Mariae
Castilionis et in omni alodio quod Gerundensis canonica quocumque
modo habet vel habere debet in omni villa Castilionis vel in omni
terminio parrochiae eiusdem ecclesiae scilicet in domibus vel etiam
in coeteris rebus usui hominum congruentibus non solum haec superius
scripta diffinio et derelinquo sed in omnia illa quae post mortem
eorum quocumque modo male usurpavi vel adempravi in decimis eiusdem
ecclesiae et in omni alodio Gerundensis (pone Gerudensis) canonicae
quod habetur in eadem parrochia, scilicet ipsam albergam quam ego et
mei faciebamus in dominica domo Gerundensis canonicae et ipsam domum
quam construebam in cimiterio Sanctae Mariae supra ipsum Agar et
ipsos IIII sextarios quos accipiebam in decimis Sanctae Mariae, et
ipsam messereriam quam accipiebam ex hominibus Sanctae Mariae, et
ipsum receptum quem bajulus meus accipiebat ex bajulo Sanctae Mariae
non accipiat nisi se tercio et sine cibaria quae propter hoc faciat
fideliter donari Sanctae Mariae omnes decimas ex toto alodio Comitis.
Haec omnia predicta diffinio et dimitto, evacuo atque derelinquo vel
etiam hoc diffiniendo addo sive promitto atque convenio quod non
vetabo vel vetare non faciam prepositis vel clericis Gerundensibus
vendere quandocumque vel ubicumque voluerint omne ipsum expletum,
quod Gerundensis canonica habebit 
in
villa Castilionis tam vinum quam etiam aliud cuiuslibet annonae genus
vel ferre vel transmutare alicubi si voluerint vel dare alicui si
elegerint vel facere omnem eorum voluntatem. Sed ita solide et libere
Gerundensis canonica habeat et teneat omnes decimas et omnia alodia
quae habet in villa Castilionis vel in futuro habebit, sient
privilegia regalia continent in quibus eadem collata sunt Dei
Genitrici Mariae Virgini Beatae, scilicet quod nullius servitutis vel
subjectionis vinculo subdantur vel nullum placitum ibi celebretur
nisi a Praeposito Gerundensis Sedis vel nulla violencia, in alodio
eiusdem canonicae hominibus ibi manentibus ab aliquo ingeratur, sed
omnia maneant solida et libera in potestatem eiusdem canonicae in
eternum et ultra. Quam diffinicionem facio eidem canonicae propter
quadraginta uncias auri Valentiae quas pater meus Ugo accepit a
clericis Gerundensis (pone Gerundensi-sis) ex rebus eiusdem canonicae
et propter diversas et multas violencias atque injurias propter
plurima etiam sacrilegia et opprobria quae ego nimis incaute in
ecclesiis, in clericis, in honoribus ecclesiasticis sepe intuli Deo
et ecclesiae Gerundensi: quam ita volo esse firmam ut neque ego,
neque aliquis meae posteritatis, nec aliquis quislibet meus succesor
in hiis quae diffinio valeam vel valeant aliquid requirere vel
expetere, neque per meam vocem aut successionem quicquam obtinere,
sed sit haec diffinitio stabilis et inconvulsa omni tempore. Quam
siquidem diffinitionem ego prefatus Comes Poncius facio Domino Deo et
canonicae Sanctae Gerundensis ecclesiae et domino Berengario
Gerundensi Episcopo et omnibus canonicis suis et cunctis eorum
successoribus in perpetuum. Si quis vero quod absit hanc irrumpere
temptaverit sacrilegii summam componat et insuper anathematis
vinculis subjaceat et postmodum haec scriptura diffinitionis firma
maneat et stabilis omni tempore. Acta scriptura huius diffinitionis
XVI kalendas septembris anno XX regni Ledovici Regis, Dominicae
Incarnationis anno CXXVIII post millessimum. = Sig+num Poncii Ugonis
Comitis qui hanc diffinitionem et evacuationem feci, firmavi,
firmarique rogavi. = Sig+num Berengarii Renardi Vicecomitis. =
Sig+num Bernardi Guillermi de Monte Squivo. = Sig+num Bernardi de
Ultraria. = Sig+num Guillermi fratris eius. = Sig+num Dalmacii de
Petra insisa. (incisa) = Sig+num Bernardi Berengarii Vicecomes de
Redzon. = Sig+num Umberti de Tayada. = Sig+num Guillermi Raymundi de
Pavo (Pau; pago). = Sig+num Petri de Torredella. = Sig+num Guillermi
de Rupiano. = Sig+num Berengarii de Ipsa Garriga (Çagarriga). =
Sig+num Guillermi fratris eius. = Sig+num Raymundi Renardi. = Sig+num
Petri Raymundi de Pedret. = Sig+num Petri Raymundi de Villademan. =
Sig+num Raymundi Dalmacii de Medianno. = Petrus Guillermi presbiter
qui hoc rogatus scripsi die annoque prefixo. = Sig+num mei Bonanati
Egidii auctoritate regia notarii publici testis. = Sig+num Petri
Guitardes auctoritate illustrissimi domini Regis Aragonum notarii
publici testis. = Sig+num Petri Bartholomei scriptoris dicti domini
Regis eiusque auctoritate notarii publici per totam terram et
dominationem suam ac tenentis claves dicti sui archivi qui hoc
translatum a dicto libro de mandato venerabilis Petri Çacosta
consiliarii ipsius domini Regis et baiuli Cathaloniae generalis
sumptum et cum eo de verbo ad verbum fideliter comprobatum, nichil in
eo addito, nichilque remoto, scribi fecit in civitate Barchinonae die
XXII marcii anno a nativitate Domini MCCCLXX nono (1379) et clausit.


XXXVII.


Dedicatio
ecclesiae S. Mametis de Rivis mortuis, in dioecesi Gerundensi: anno
MCL. (Vid. pág. 140.)


Ex
Cartor. S. Petri Roden. fol. 40 b.


Anno
ab Incarnatione Domini CL post mill. XV kalendas novembris in
sollempnitate Sancti Luchae Evangelistae venit (pone venti)
Berengarius Sedis Gerundensis Episcopus ad dedicandam ecclesiam
Sancti Mametis de Rivis mortuis quae est jus ipsius Sedis cum
Archilevitis et clericis suis. Dedicavit autem praedictam ecclesiam
coram multitudine populi ipsius terrae, deditque ei in dote ad fines
atque terminos suos. Ab oriente autem dedit ei non minimam partem ex
terminis ecclesiae Sancti Juliani de Fortiano quae est juris et
dominationis Rodensis caenobii, quod est alodium Sanctae Romanae
Ecclesiae. Et hoc resistente ac contradicente auctoritate Domini
Papae, Abbate Raimundo, caeterisque fratribus, qui ibi aderant,
scilicet Petro de Novis, cellarario et Gauzberto, chamerario, et
Petro de Baiuls, Praeposito, et Petro de Valle atque Mirone et Petro
de Palaciolo, resistentibusque militibus hac conclamantibus
parroechianis hac capellano praedictae ecclesiae de Furtiano, necnon
et Poncio baiulo, et hoc in conspectu omnium qui ibi aderant. In
crastinum autem reversus Abbas cum supradictis fratribus et capellano
et parroechiani jam dictae ecclesiae Sancti Juliani ante Episcopum
monuerunt eum auctoritate domini Papae ut ab hac invasione cessaret,
hostendentes ei quomodo ecclesia Sancti Petri Rodensis praephatam
ecclesiam Sancti Juliani cum terminis et adiacentiis suis quos ipse
violenter minuerat, appellatione Romani Pontificis contempta
possesione centum annorum habuerat, hac vicaria comutatione
Gerundensis Sedis cui memoratus Episcopus praeerat, necnon et
auctoritate privilegiorum Romanorum Pontificum. Qui postpositis
omnibus quae ad jus nostrae ecclesiae 
spectabant
quod erat juris nostrae ecclesiae hac proprietatis, suae proprietati
assignavere. Unde ad posteros presentia scripta mandamus, ut eis
pateat tantam violentiam et invasionem die annoque praefixo
reclamatione Romani Pontificis in continenti a nobis esse
interrumptam sub cuius patrocinio ecclesia nostra cum omnibus sibi
pertinentibus esse dinoscitur. Facta est haec karta recordationis
XVII kalendas februarii anno XIII, regnante Ludovico Rege juniore.
Haec omnia superius scripta possidet plenarie ecclesia Sancti Petri
Rodensis usque in presentem diem. = Sig+num Petri de Novis,
cellararii. = Sig+num Gauzberti chamerarii. = Sig+num Petri de
Baniuls Praepositi. = Sig+num Petri de Valle. = Sig+num Mironis
monachi. = Sig+num Guillermi chapellani de Fortiano. = Sig+num Pontii
baiuli. = Sig+num Berengarii Geraldi. = 
Sig+num
Raimundi Arnalli. = Sig+num Pontii militis. = Sig+num Petri Mironis
clerici. = Sig+num Berengarii clerici de Fortiano. = Sig+num
Guillermi Bernardi de Seigar. = Sig+num Raimundi clerici fratris
eius. = Sig+num Petri testoris. = Sig+num Pontii de Fortianello. =
Sig+num Pontii Guarner. = Sig+num Berengarii Mironis. = Sig+num Petri
Burdi. = Sig+num Bernardi Petri. = Sig+num Guillermi Pages. = Sig+num
Stephani Ferrarii. = Berengarius monachus et levita qui hanc cartam
recordationis rogatus scripsi die et anno quo + supra.


XXXVIII.


Judicium
pro ecclesia Gerundensi latum in Guilabertum de Crudiliis (Gilabert
de Cruilles, Cruylles): anno MCLX (1160), (Vid. pág. 143.)


Ex
autogr. in arch. eccl. Gerund.


Ad
cunctorum noticiam pervenire volumus quod dato iudicio et in scriptis
redacto de controversia que versabatur in praesentia bone memorie
Berengarii Gerundensis ecclesiae Episcopi nuper defuncti inter
canonicam Gerunden. et Guilabertum de Crudiliis de quibusdam
malefactis et exactionibus, quas praeditus Guilabertus faciebat in
honore Gerundensis canonicae de Malueto ab Arnallo de Lercio et
Borrello Judice, et Dalmacio de Petraincisa scriptum iudicium iam
dictus Episcopus tradidit Guilaberto, quod accepit, et acceptum
proiecit, et executioni quod ei iuste adiudicatum fuerat mandare
noluit, nec diem in qua exequeretur accipere. Sed quia iustum est, ut 
qui
contumaciter sententiam iuste latam subterfugere nititur, ab eis quae
ab eo repetuntur ille spolietur, et in adversarii potestatem
deducantur; canonici Gerundenses hac freti iustitia, quod a
Guilaberto repedabant imparaverunt; et ne ea ulterius raperet, pro
posse inhibuerunt. Super qua imparatione Guilabertus suam ante
Borrellum Judicem exponens querimoniam, negans supradictum iudicium
ab Episcopo non accepisse, nec proiecisse, nec diem accipere remisse,
canonicis in contrarium afirmantibus: iudicavit praephatus Judex quod
canonici testibus verum esse monstrarent quod Guilaberto obiciebant.
Ad quod comprobandum Guielmus in 
Gerundensem
Episcopum tunc electus cum canonicis Gerundensibus protulit testes
Guillelmum Villaebertrandi sacristam, et Guillelmum de Sancto
Stephano Gerundensis Ecclesiae presbiterum; qui manibus sacrosanctis
evangeliis appositis testificati sunt quod ipsi viderunt et audierunt
quando Berengarius praefatus Episcopus tradidit Guilaberto praedictum
iuditium in palatio suo Gerundensi; et quod ibi 
iuste
adiudicatum fuerat Guilabertus executioni mandare renuit, iudicium
contumeliose proiciendo. Ideoque iudicavit supradictus Judex, quod ea
quae praedicti clerici Guilaberto imparaverant, et diu acclamaverant,
in potestate eorum deberent esse; et si ulterius vellet ea
Guilabertus repetere, ipsi starent ei iustitiae.


Acta
sunt in praesentia praedicti electi, Borrelli Judicis, Dalmacii de
Petra incisa, Arnalli de Palaciolo, Arnalli de Navata, anno XXIIII,
regnante Leudovico Rege (a).


Sig+num
Dalmacii de Petra incisa. = Sig+num Arnalli de Palaciolo. = Sig+num
Guillelmi Sancti Stephani. = + Petrus Borrelli sacrista et Judex. = +
Arnallus de Navata. = + -Bermundus pbr. = Arnaldus de Darmicibus, qui
praedictum iudicium scriptis mandavi.


(a)
Seniore, scilicet, nam si ad Ludovicum Crassum (Luis el Craso) illius
patrem referatur haec carta, Episcoporum series haud modicum
perturbatur; cum nullus Guillelmus anno XXIV huius Regis (1131)
appareat; quin potius continuata serie Berengarius Dalmatius ab anno
1113 ad 1139 fere Gerundensi ecclesiae praefuisse ex indubitatis
testimoniis compertum sit.


XXXIX.


Guillelmi
de Peratallada Episcopi Gerundensis donatio ad monasterium
Rivipollense: anno MCLXVII. (Vid. pág. 143.)


Ax
(Ex) arch. Rivipulli.


Sanctissimis
antiquorum Patrum instruimur auctoritatibus et monemur
congregationibus fidelium pastorali solicitudine providere, ne divino
postposito officio secularibus causa necessitatis in tempore oporteat
vacare. Hac igitur de causa divina miseratione compulsus ob amorem
Sanctissimae Virginis Genitricis Dei Mariae, et propter remedium
simul animae meae, ac bonae memoriae domni Berengarii Gerundensis
Episcopi avunculi mei ego Willelmus gratia Dei Gerundensis ecclesiae
Episcopus favore atque consensu domni Poncii Dertosensis Episcopi
concanonici nostri, et Arnalli de Rogationibus, ac Willelmi de
Munels, Archidiaconorum, et Petri Berengarii, Ausonensis Sacristae et
canonici nostri, ac voluntate clericorum nostrorum votive et
potentialiter offero, laudo, dono Domino Deo et praelibatae Genitrici
Dei Mariae et coenobio Rivipullensi, ac Gaufredo eiusdem monasterii
Abbati, eiusque successoribus et monachis praesentibus atque futuris
inibi habitantibus vel habitaturis ecclesiam Sanctae Leocadiae de
Orto Madrone cum ecclesia Kastri de Palaciolo sufraganea sua, et cum
decimis ac primiciis, alodiis, atque oblationibus fidelium tam
vivorum quam defunctorum cunctisque suis pertinentiis, quae juris
earundem ecclesiarum esse dignoscuntur vel fuerint Deo donatae, ob
remedium ut dictum est animae meae et avunculi mei ac parentum
meorum, et ut mei memoria solemnis atque assidua in orationibus illic
permanentium fratrum perhenniter habeant. Hoc modo itaque dono ut sit
in obsequio atque regimine, necnon et donatione prefatae ecclesiae
Rivipullensis per saecula, salva tamen obedientia ac reverentia
Gerundensis ecclesiae in curiis sinodalibus ab vetitis eius
observandis, et ut solito modo Episcopus, Archidiaconi et clerici
Gerundensis ecclesiae hospitia et justitias atque servitia clericorum
illic existentium habeant et inveniant. Si quis contra hanc nostram
donationem ad irrumpendum venerit non hoc valeat vendicare quod
temerarie requisierit, sed tamdiu anathematis vinculo subiaceat et
Judae traditoris particeps fiat, donec digne satisfaciat, et haec
carta sic stabilis atque inconvulsa omni tempore permaneat.

Berengarius Sancti Foelicis Abbas Tarrachon. electus subscribo. +
Ego Hugo Sanctae Tarrachon. ecclesiae Archiepiscopus ss.


Facta
carta donationis III nonas novembris anno Dominicae Incarnationis
millesimo CLXVII regni vero Ludovici Junioris XXXI. = Guillermus Dei
gratia Gerundensis ecclesiae Episcopus ss. = Poncius Dei dignatione
Dertosensis Episcopus ss. = Bisullunensis probat hoc levita Guielmus
atque sacerdos. = Arnallus Gerundensis Archidiaconus. = Bertrandus de
Paleria Impuritanensis Archidiaconus. = Ego Guillermus de Ficulneis
sub+scribo. = Petrus Curtfavino Gerundensis Sacrista. = Petrus
Ausonensis Episcopus ss. = + Petrus de Monte acuto levita. =
Berengarius de Colonico Judex. = + Ego Petrus de Melanno subscribo. =
Scripta libens ista Petrus confirmo Sacrista. = Ego Goufredus
Gerundensis ecclesiae Precentor 
subscribo.
= Sig+num Raimundi per Dei gratiam Gerundensis Episcopi. = Ego...
Rocabuna (Rocabruna) Abbas Sancti Foelicis confirmo. = Sig+num B. de
Albuciano... = + Raimundus Gerundensis 
Archilevita.
= Scripta manu Arnalli presbiteri et monachi die et anno + quo supra.


XL.


Testamentum
Guillermi Episcopi Gerundensis: anno MCLXIX. (Vid. pág. 146.)


Ex
autogr. in arch. eccl. Gerund.


Quia
nullus in carne positus mortem evadere potest, idcirco ego Guillelmus
Gerundensis Episcopus in extremis laborans et timens ne repentina
mors mihi superveniat, facio meum testamentum et eligo manumissores
meos, videlicet Arnallum Archilevitam de Rogationibus, et Berengarium
Abbatem Sancti Felicis, et Guillermum Archidiachonum de Munnels, et
Arnallum Archidiachonum de Navata, et Guillermum Precentorem, et
Guillermum de Terrades et Arnallum de Villamulorum, et Berengarium de
Petra incisa, et Bernardum de Palafols ut distribuant omnes res meas
sicut hic inferius iniuncxero. In primis dimitto alodium meum quod
habeo ad ipsum Monnel, et illud quod habeo in Rechesen, et illud quod
habeo in Villasacra, et illud quod habeo in Villa de Petra incisa,
Deo et canonicae Sanctae Mariae Sedis Gerundae; et dimitto omnes res
meas ad persolvendum debita mea scilicet, frumentum (forment), ordeum
(ordi, ordeo), vinum et quodcumque mobile habeo in meo honore,
excepto hoc quod hic testatus fuero; scilicet equam I quam dimitto
hospitali de Jherusalem, et alteram Bernardo de Juiano, et
dimitto ad hoc idem Sarracenos meos (mis moros) et omne meum
argentum; et si hoc totum non poterit sufficere ad persolvendum
debita mea, persolvantur de omnibus laboracionibus meis quos feci in
omni honore meo; et si adhuc haec omnia sufficere non poterint, quia
hoc totum expendi in utilitate ecclesiae Gerundensis, volo quod ille
qui post me successerit hoc totum persolvat. Ei dimitto omnes meas
vineas successori meo sic quod semper illas habeat Gerundensis
Episcopus excepta illa vinea quae est cuiusdam mulieris quae voccatur
(con dos c) Saurina, quam dimitto Guillermo de Terrades, et det huic
mulieri victum et vestitum, et veniant omnes res meae in potestate
Berengarii Abbatis Sancti Foelicis et Arnalli Archilevitae de
Rogacionibus, et Arnalli de Villamulorum, et Guillermi de Terrades,
sicut superius precepi, distribuant omnes res meas cum consilio
aliorum manumissorum. Et excomunico, anathematizo ne aliquis umquam
sit ausus frangere nec irrumpere hoc meum testamentum in aliquo nec
in aliquibus. Factum fuit hoc testamentum XIII kalendas aprilis anno
XXXII regni Ludovici regis Junioris. = Sig+num Guillermi Gerundensis
Episcopi qui hoc testamentum facio et pre nimio langore propria manu
scribere non possum. = Arnallus Gerundensis Archidiaconus. = Arnallus
Impuritanensis Archilevita. = Sig+num Guillermi de Terrades. = +
Berengarius Abbas Sancti Foelicis. = Sig+num Arnalli de Villamulorum.
= Sig+num Berengarii de Petra incisa. = Sig+num Bernardi de Palafols.
= Bernardus levita qui hoc testamentum scripsi die annoque prefixo.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...