Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Ermesindais. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Ermesindais. Mostrar tots els missatges

dijous, 15 de desembre del 2022

XXII. Acta electionis Abbatis Amerensis Raimundi.

XXII.


Acta
electionis Abbatis Amerensis Raimundi. (Vid. pág. 226.)


Ex.
autogr. in arch. monast. Ameren.


Omnipotens
Dnus. nr. Jesus Xpus. in terris degens discipulos XII. per quadrua
mundi misit, ut corda gentium que per varios errores raptabantur, a
fidei rectitudine traherent, et super petram quod ipse erat
collocarent. Ipsi vero conati sunt toto nisu a zabuli laqueis eos
evellere, et lavacris salutaribus abluere, ut purificati a sordibus
idolorum mundi pergere possent in regione vivorum. Unde nonnulli fos
(sic) spiritus sancti accensi, virtutum fidei roborati, linquentes
cosmum, ipsamque vitam, quam Theologi nostri duxere communem,
alternatim in tuguriis auspicia habentes, soli hero placere
studentes, adepti sunt cum celicolis regna appetere in terris
degentes. Unde noster Theosophus Benedictus huius aevi vitam fugiens,
deserta amplectens, soli Deo vaccare studens, multis annis incognitus
hominibus, notus fuit Deo, patribusque beatis. Dein XII. monasteria
construens duodenos monachos deputans per singulos patres constituit,
vitamque monasticam indidit. De cuius factis et dictis probi et
optimi viri sumpserunt exempla nobis valde utilia: ex quorum sufragio
modo fulget in mundo monachorum norma beata. Ergo a fidelibus viris
monasterium Amerensis constructum est regulis
 artibus
(sic) (regulis artis : regalis cartis) ibidem degentibus lex constituta est. Nos ergo fratres
supradicti loco degentes vitam monasticam secundum modulum
capacitatis nostre amplectentes, patre nostro
Amalricho
spirituale amisso, oravimus Deum ut suo nutu nobis tribueret qui
pater preesset. Proclamante ergo domno
Odono Presule, annuente
domno
Raimundo Duce, (Dux : Comite, duque : conde) eiusque
coniuge domna
Ermesindais Comitissa, consenciente domno Ugone
Comite Impuritanense, eligimus hunc virum nomine Reimundum ab ipsis
cunabulis in regularibus disciplinis educatum, moribus bonis
adornatum, sapiencia sale conditum, ut nobis esset pater in
spiritualibus, adiutor in adversis, in prospera humilis. Anno ergo
dominice Trabeacionis millesimo VI.° indiccione IIII. anno VIIII.
regnante
Radoberto Rege facta est hec electio vel adclamatio
in cenobio Sancte Marie cenobii Amerensis III. ÑNS. kl. febroarii,
proclamante simul domno Odone Presule, et domno Reimundo Duce et
Marchioni, et domna Ermesindis Comitissa, et domno Ugone Comite sub
testificatione bonorum virorum tam monachorum quam clericorum seu
coeterorum bonorum fidelium Xpianorum. Sig+num Reimundus Comes. =
Sig+num Ermesindis Comitissa. = + Odo hacsi indignus gra. Dei
Episcopus Sancte Sedis Gerundensis ecclesie, et nutu Dei Abbas ss. =
Sig+num Reimun... = Sig+num Oliba. = Sig+num Iothberto. = Sig+num
Mirone. = Raimundus gra. Dei
Viscecomes ss. = Sig+num
Iothberto filium Wilelmi.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...