Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Bernardi de Olivella. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Bernardi de Olivella. Mostrar tots els missatges

dimarts, 21 de febrer del 2023

XVII. Testamentum D. Bernardi de Olivella, Archiepiscopi Tarraconensis, an. MCCLXXXVII. (1287)

XVII.

Testamentum D. Bernardi de Olivella, Archiepiscopi Tarraconensis (se lee Tarraconsis). an. MCCLXXXVII. (1287) (Vid. pág. 102.)

Ex autogr. in arch. eccl. Tarrac.

In nomine Domini nostri Jesu Christi. Amen. Nos Bernardus divina miseratione Tarrachonen. Archiepiscopus, attendentes quod omnia, quaecumque in hoc mundo consistunt, sunt transitoria et caduca, et hoc solum quod bene agitur seu etiam ordinatur, ad remunerationem in coelesti patria perseverat; idcirco in nostra plena memoria, sensu atque discretione, nec minus integra loquela manentes, ordinationem sequentem de rebus nostris ob salutem animae nostrae, prout inferius sequitur, ordinamus; quam, sicut nostram ultimam voluntatem, volumus et mandamus inviolabiliter observari, postquam Dominus noster Jesus Christus ab hac luce migrabili nos duxerit evocandos. Ad cujus observationem seu exequutionem diligentius et liberius faciendam discretos viros nobisque carissimos R. de Angularia, Precentorem, Bernardum de Ripis, Sacristam ecclesiae nostrae Tarrachon., necnon et Raymundum de Ripis, militem, de quorum fide et legalitate plenam obtinemus fiduciam, exequutores sive manumissores nostros eligimus. Quibus plenariam damus et concedimus potestatem ordinandi et exequendi de rebus nostris, sicut inferius continetur, si prius nos mori continguat quam ordinationem aliam faciamus. In primis igitur quantum ad cappellanias, quas olim ordinavimus et statuimus facere in cappella Sanctae Teclae, quae dicitur vetus, in cimitterio Sedis Tarrachon., volumus firmiter et mandamus quod juxta illam ordinationem, quam jam super ipsis cappellaniis anno praeterito fecimus, dum Tarrachonae infirmabamur, fiant et ordinentur in omnibus pertinentibus, ad easdem. Quam quidem ordinationem olim per nos super ipsis cappellaniis factam quoad ipsum articulum confirmamus, et in suo robore volumus permanere: adicientes quod praefati exequutores nostri interim denarios et peccuniam de quibus debent ipsae cappellaniae constitui, portent fideliter et deponant apud castrum de Miraveto; et ex tunc juxta eorum conscientiam, quam ex hoc intendimus honerare, redditus, emant pro praedictis cappellaniis instituendis, et solvantur emptiones factae per eos de denariis et peccunia memoratis. Item legamus et mandamus dari capellae Sanctae Teclae praedictae Breviarios nostros, qui in duabus partibus sunt, et insuper omnes alios libros ecclesiasticos ordinarios quos habemus. Item ob remedium animae nostrae et omnium fidelium defunctorum dimittimus mensae Fratrum (se lee Fratruum) Minorum conventus Tarrachon. D. solidos. Item mandamus dari et tradi conventui Praedicatorum Tarrachonae omnes libros nostros theologicos, quos quidem jam antea donaveramus eisdem. Item mandamus dari et solvi sororibus Sancti Damiani conventus Tarrachon D. solidos quos eisdem dare promissimus ad opus ecclesiae suae. Item legamus Sibiliae, filiae Jacobi de Monte Palatio militis C. aureos. Item legamus Johanneto Martini, clerico et scutiffero nostro C. aureos. Item dimitimus, et mandamus dari Pagesio, Celmatono, Marquesio, Robiono, R.° Catalani, Bernardo Salseles, Picalordio, et Castelleto, repositario propter servitium quod nobis longo tempore praestiterunt nobiscum manentes, unicuique ipsorum D. solidos Barchinonae. Ita quod computentur in ipsis et recipiant in solutum oleum quod a nobis habuerunt pro rata. Et haec solutio residui fiat eis de blado nostro quod hic habemus ad agnitionem praedictorum exequutorum nostrorum. Item legamus Berengario de Turentibus, nepoti nostro C. aureos, quos eidem promissimus ad opus castri de Podiolo. Item mandamus solvi alios centum aureos A. de Çolivella, nepoti nostro, quos eidem similiter jam ante promisseramus. Item legamus Bernardono, filio Berengarii de Tornamira, militis C. aureos. Item legamus Berengario Terradeles scutiffero nostro L. quarterias de mixtallo. Item legamus, et mandamus dari Bernardo Boneti, notario nostro CC. aureos. Item legamus duabus filiabus R. de Ripis, militis et exequutoris nostri praedicti CC. aureos: videlicet C. aureos unicuique ipsarum. Omnia alia bona nostra mobilia et se moventia ubicumque sint, comittimus fidei et legalitati praedictorum exequutorum nostrorum, ut ipsi juxta eorum discretionem, ordinationem et taxationem distribuant pro salute animae nostrae in personis domus nostrae vel aliis, sicut eis videbitur faciendum, necnon et in aliis piis causis, sicut nostrae animae secundum Deum viderint expedire. Quod est actum videlicet et firmatum IIII. kalendas novembris in hora tertia ipsius diei anno Domini M.CC.LXXXVII. praesentibus testibus, audientibus et videntibus G. de Rupe, Rectore ecclesiae de Cornutella, Hugueto, capellano ecclesiae de Pratdix, Raymundo Michaelis, Rectore ecclesiae de Passananto, et G. Marbuscha, habitatore villae Alfurgiae (Alforja) ad haec spetialiter convocatis. = Ego Bn. Boneti, notarius publicus et juratus Domini Archiepiscopi supra dicti ejusdem mandato et autoritate haec scripsi, et premissis interfui loco, die et anno praefixis, meumque hic apposui sig+num.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...