Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris 1295. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris 1295. Mostrar tots els missatges

dimecres, 12 d’abril del 2023

XXIV. Bulla Bonifacii Papae VIII. qua insulam Minoricarum ad diocesim Maioricensem pertinere decernit, 1295

XXIV.

Bulla Bonifacii Papae VIII. qua insulam Minoricarum ad diocesim Maioricensem pertinere decernit, an. MCCXCV (1295). (Vid. pág. 152.)

Ex origin. in arch. eccl. Maioric.

Bonifacius Episcopus servus servorum Dei. Venerabili fratri Poncio, Episcopo Maioricarum, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum insula Minoricarum de novo de manibus Sarracenorum erepta, et ad cultum nominis Christiani redacta fore noscatur, et per hoc cuius diocesani Episcopi iurisdictioni eadem insula subiecta esse deberet, hucusque non fuerit ordinatum; nos, nolentes ut deinceps occasione huiusmodi, habitatores eiusdem insulae circa spiritualia defectum aliquem patiantur, insulam ipsam tibi tamquam proprio diocesano, et episcopali Sedi Maioricarum subesse, ac omnia iura episcopalia; quae tam ex lege diocesana, quam iurisditionis competunt, ad te tuosque successores Maioricarum Episcopos, qui pro tempore fuerint, in eadem insula pertinere, auctoritate Apostolica decernentes, tibi et eisdem successoribus praesentium tenore concedimus, ut praefata jura omnia exercere libere in perpetuum in praedicta insula valeatis. Tu itaque praefectus ad ista, sic de hominibus ipsius insulae in spiritualibus tuae curae commisis paternam sollicitudinem habeas, quod sicut pastor bonus eis ita praesis ut prosis, ipsique sub tuo salutari ac provido regimine spiritualibus proficiant incrementis. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc. = Datum Anagniae XV. kal. augusti, pontificatus nostri anno primo.

diumenge, 26 de febrer del 2023

XLV. Raymundi Despont, Episcopi Valentini, absolvendum, censuris, Siciliae regni, Rege Aragonum Petro

XLV.

D. Fr. Raymundi Despont, Episcopi Valentini subdelegatio facultatis Apostolicae sibi comissae ad absolvendum a censuris ob Siciliae regni occupationem a Rege Aragonum Petro huius nominis III, an. M.CC.XCV. (1295) (Vid. pág. 193).

Ex autogr. in arch. eccl. Tarrac.

Raymundus miseratione divina Episcopus Valentinus venerabili G. Praeposito Tarraconensi salutem in salutis auctore. Cum Sanctissimus in Christo Pater Dominus Bonifacius Papa octavus nobis per suas litteras duxerit comittendum, ut, postquam a bonae memoriae viro Guillermo, quondam titulo S. Clementis Praesbytero Cardinali essemus requisiti, omnes sententias excommunicationis et suspensionis et interdicti et quaslibet alias, quae latae fuerunt per Romanam curiam, vel per eius Legatum, aut quemlibet alium, ratione vel ocasione guerrae Ciciliae, contra Dominum Petrum olim Regem Aragonum, Dominos Alfonsum, Jacobum, necnon et Fredericum, praedicti Domini Petri filios, et quaslibet alias personas ecclesiasticas et saeculares, cuiuscumque status, dignitatis, et conditionis existant, valitores et fautores ipsorum, Capitula, universitates et loca in regnis Aragonum, Valentiae et Mayoricarum, ac comitatu Barchinonae, et locis aliis quibuscumque, per nos vel per alium sive per alios relaxare, necnon cum irregularibus ratione praedictarum sententiarum, qui post motam guerram sic ligati praedictis sententiis se imiscuere divinis, vel violaverunt interdictum scienter, vel susceperunt ordines, et ministraverunt in ordinibus sic susceptis, dispensare, relaxare ... (ut) in eorum beneficiis, et dignitatibus secure remanerent, sicut prius antequam dictae sententiae fuissent latae, prout decenter fieri posset, iniuncta eis quam videremus expedire poenitentia competenti. Nos vero quia per providos patres Dominos Arelatensis et Ebredunensis ecclesiarum Archiepiscopos, quibus praedictus Dominus Papa post mortem memorati Cardinalis potestatem, quam eidem Cardinali comisserat, duxit per suas litteras comittendam, die dominica ultima mensis octobris proxime preteriti publice apud monasterium de Villabertran, Gerundensis dioeces. requisiti fuimus, ut praedicta nobis per summum Pontificem iniuncta effectui mandaremus; et de discretione vestra plenam gerentes fiduciam, in civitate et dioecesi Tarraconensi vobis comittimus vices nostras: volentes et concedentes quod vice et nomine nostro personis ydoneis in praedictis possitis comitere vices nostras; reservata nobis potestate tam ibidem quam alibi exercendi praedicta. Dat. Barchinone XVI. kalendas decembris anno Domini M.CC nonagesimo quinto.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...