Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Belasquiz. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Belasquiz. Mostrar tots els missatges

dimarts, 27 de desembre del 2022

XLVI. Ranimirus Rex Aragonum concedit Rotensi ecclesiae ecclesiam Barbastrensem an. MCXXXV. (1135)

XLVI. 

Ranimirus Rex Aragonum concedit Rotensi ecclesiae ecclesiam Barbastrensem an. MCXXXV. (1135) (Vid. pág. 142.) 

Sub Christi nomine et eius gratia et imperio, Rannimirus Rex, gloriosi Regis Sancii filius cunctis primoribus, magnatibus et populis eius regno constitutis. Notum vobis omnibus praesentibus scio, et futuros pleniter nosse cupio, qualiter gloriosus Rex Sancius, pater meus Barbastrensem civitatem a Paganorum dominio liberatam episcopatui Rotensi addiderit temporibus Salomonis Episcopi. Hoc enim eiusque posteritati Romana auctoritate concessum esse, manifestis probatur indiciis, ut quicquid a Paganorum erueret potestate, cuicumque vellet daret ecclesiae, proprioque ordinaret arbitrio. Deinde inter Raimundum Dalmacium, Rotensem Episcopum et Garsia, Jaccensem Episcopum pro eiusdem ecclesiae terminis ortam contentionem proprio discussit judicio, ipsosque pro se et suis successoribus de episcopatus sui terminis fecit concordare, et concordiam scriptis firmare. Patre vero meo defuncto frater meus Petrus regni adeptus culmina, patris mei per omnia sequens vestigia, Poncio, Rotensi Episcopo Barbastrensem cum suis terminis dedit ecclesiam, ipsumque primum Barbastrensem vocavit Pontificem, episcopalem Sedem in eandem mutans civitatem, usquequo Dominus Illerdam manibus reddat Christianorum. Et ne hoc statutum esse vel a regni sui successoribus aliqua posset destrui occasione, eundem Barbastrensem Episcopum ad Romanam dirigens Sedem, quod ipse pio statuerat animo, Urbani Papae fecit firmare privilegio. Eodem vero Papa defuncto, Paschalis Secundus Romanam adeptus Sedem, eiusdem Regis annuens petitionibus, praedecessoris sui decretum et concordiam inter Episcopos de terminis sui episcopatus factam, Apostolica auctoritate proprioque firmavit scripto. Rege itaque de hac instabili vita ad coeli Sedem transmutato, frater meus Adefonsus regni suscepit jura. Ipso namque ad regnum electo, Raimundus bonae memoriae Episcopus, regio assensu et populorum acclamatione in Barbastrensi ecclesia ad episcopalem electus est dignitatem, praesente Stephano, Oscitano Episcopo ipsius electionem cum reliquis ordinante. Sicque idem gloriosus Praesul multis diebus eandem rexit ecclesiam. Sed quia plus coelesti quam terreno voluit Regi militare, invidia diaboli quae primum hominem a proprio dejecit solo, eiusdem Regis animum contra eum injuste comovens, quorundam perversorum hominum malitia, eum a propria expulit Sede. Illo vero contra vim et injuriam sibi illatam Deum et Romanam interpellante Sedem, tandem ex hac luce subtractus, cui humana defuere auxilia, divina post eius obitum affuere consilia. Invictissimus namque Rex Adefonsus animadvertens quanta hoc egerat perversitate, et recognoscens se graviter in Dei famulum peccasse, tandem perfidiae suae finem imponens, quod ei injuste abstulerat eius successori juste recteque reddere decrevit. Oscensem namque et Rotensem Episcopos super illius ecclesiae controversiam coram multis expectabilibus et reverentissimis personis, scilicet Auxensi Archiepiscopo, et Tolosano, et Ausonensi, Caesaraugustano etiam, et Tirassonensi, et Nagarensi Episcopis, Abbatibus quoque, et nobilissimis regni sui viris quamplurimis in eadem Barbastrensi civitate ad judicium convenire praecepit. Statutis vero judicibus de judicio diu multumque decertantibus, tandem communi utriusque partis acclamatione ipsi ambo Pontifices cum suis fautoribus eiusdem Regis adiere curiam, eumque in Pampilonensi civitate reperere, suas rationes ante expositas in ipsius praesentia refferentes. Ubi Rotensis Episcopus per Apostolica privilegia, per regalia statuta, per Pontificum utriusque diocesis certas definitiones, Barbastrensem Sedem decessoribus suis et successoribus eorum in perpetuum irrefragabiliter esse datam ostendit. Quod Oscensis Episcopus contradicere minime potuit; et diligenter etiam inquisitus a Rege a proprietate juris praenominatae Sedis unde prius quaerelas moverat, nullas auctoritates ostendere valuit, sed omnino defecit. Quod ut gloriossisimus Rex audivit, ea quae Romani Pontifices privilegiis confirmaverant, quae praedecessores sui gloriosi Aragonum Reges immobiliter constituerant, quae etiam Pontifices utriusque diocesis regio consilio inter se definierant, illibata et inconvulsa manere debere, ex deliberato curiae suae consilio respondit, parique tenore laudavit et confirmavit. Quapropter ego Ranimirus, Aragonensium Rex, divina compunctus clementia et Romana fretus auctoritate, pro anima patris et matris meae fratrumque meorum et pro regni mei stabilitate et animae meae salute Barbastrensem ecclesiam cum suis terminis dono et concedo et perpetua stabilitate confirmo juri Rotensis ecclesiae, et ne in perpetuum ab aliquo regni mei successore patris et fratrum meorum et mea donacio auferri possit vel mutari, regali auctoritate corroboro. Hanc autem donacionem facio et confirmo VII kalendas julii nobilissimis regni mei clericis et laycis quamplurimis coram astantibus, scilicet Martino, Sancti Victoriani Abbate, Arnaldo Mironis, Comite Paliarensis, Raimundo Petro de Eril, et Petro Raimundo, filio eius et Petro Jozpert de Cornutella, et Petro Raimundo de Stata, et Gombaldo de Benavent, et Galindo Garzez de Sancto Vincentio, et Petro Mironis de Entenza, et Bernardo Petro de Laquares, et Ferriz, et Lope Belasquiz de Pomar, et Sango Sangiz de Eresun, et Arpa et David de Osca. Facta carta donationis era MCLXXIII in mense junio in villa quae dicitur Rota, regnante me Dei gratia in Aragone et in Superarbi sive in Ripacurcia, Episcopo Don Dodo in Osca et in Jacca, Episcopo Garsia de Maxones in Caesaraugusta, Episcopo Don Michael in Tirassona, Episcopo Sancio in Pampilona, Fertungo Galindez in Osca, et in Elesone, Lope Fertugnones in Albero et in Civitate, Frontino in Sos, Castange in Bel, Fertungo Dat in Barbastro, Enneche (Eneco) Lopez in Napal (Naval), Ramon Pere in Calasanz. 
Ego Raimundus de Banasto sub jussione Domini mei Regis hanc cartam scripsi et de manu mea hoc sig+num feci. 

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...