Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Bonumreposum. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Bonumreposum. Mostrar tots els missatges

dimecres, 2 de novembre del 2022

XXIII. Abbas monasterii S. Nicolai obedientiam promittit Episcopo Vicensi anno MCCXXXL

XXIII. 

Abbas monasterii S. Nicolai obedientiam promittit Episcopo Vicensi anno MCCXXXI. (V. pág. 83). 

Cunctis sit manifestum: Qod (Quod) Nos Fr. Bernardus de Filola gratia Dei Abbas Monasterii Sancti Nicholahi siti in Vicen. Diocesi in camino Ilerde, in termino de Alfandarela et de Palatio de Angularia, assensu et voluntate nostri conventus, per Nos et omnes Successores nostros, bona et libera voluntate laudamus et concedimus in omnibus et per omnia, atque confirmamus vobis Dom. G. gratia Dei Vicen. Episcopo, et omnibus successoribus vestris, illud instrumentum, quod factum fuit inter vos et Dom. Guillelmum de Angularia et uxorem ejus S., dicti Monasterii fundatores, promitentes firmiter in verbo veritatis, et sub obtestatione divini judicii, universa et singula quae in dicto instrumento continentur, vobis et successoribus vestris perpetuo inviolabiliter observare, et in aliquo numquam contravenire, et propria nostra manu modo in praesenti subscribimus in praedicto instrumento. Recognoscimus etiam et fatemur in veritate, quod praedictum instrumentum in Vicen. Ecclesia tenuimus, vidimus, legimus, et perlegi fecimus, et simile ejusdem per alphabetum divisum habemus, et illud cum universis, quae in eo continentur, penitus laudamus, concedimus, firmamus et perpetuo approbamus in omnibus. Quod est factum VII. Idus Martii, anno Domini M.CC.XXXI. Fr. B. Abbas Sancti Nicholahi. = Sig+num Fr. R. Bonumreposum (Bonrepós). Fr Vitalis Subprior. Fr. G. de Morlans. Fr. Pontius Prior. = Sig+num Fr. G. de Castronovo Sacrista. = Sig+num G. de Subirats Operarii. = Sig+num Fr. G. de Cerdania. = Sig+num Fr. G. pro Fr. P. de Altet. Diaconi qui hoc signum fecit. = Sig+num D. G. de Anglerola. = Sig+num D. Sibiliae de Anglerola ejus uxoris. = Sig+num Guillelmoni de Angularia. = Sig+num Berengarii Arnaldi de Angularia filiorum eorum, qui hoc firmamus et laudamus, et libenter concedimus sicut superius continetur. Et Ego Geraldus Capellanus de Grañana (Grañena) et Decanus subscribo. Bernardus Capellanus Bellipodii, qui me subscribo pro teste hujus instrumento et hoc sign. feci. = Sig+num Andreae Sacerdotis, et Publici Villae Vici Scriptoris. Petrus Levita qui hoc scripsit die et anno quo supra.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...