Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris confraternitatis. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris confraternitatis. Mostrar tots els missatges

dilluns, 2 de gener del 2023

LXXX. Institutio confraternitatis ad defensionem civitatis Barbastrensis, an. MCXXXVIII. (1138)

LXXX. 

Institutio confraternitatis ad defensionem civitatis Barbastrensis, an. MCXXXVIII. (1138) (Vid. pág. 205.)

In nomine Sanctae et Individuae Trinitatis Gaufridus Dei gratia Barbastrensis seu Rotensis ecclesiae Episcopus omnibus fidelibus Christianis et Deum timentibus Episcopis, Abbatibus coeterisque ecclesiae Dei ministris, reliquis quoque christiani nominis titulo presignatis salutem mentis et corporis. Dilectissimi fratres et Domini, non ignotum esse credo vestrae omnium dilectioni qualiter Barbastrensis civitas quae una fuit olim ex melioribus Hispaniae civitatibus Sarracenorum confinio posita, ipsorum persecucione et devastacione et exustione peccatis exigentibus ad praesens sit depopulata. Sed quoniam magna Omnipotentis Dei misericordia propter peccata hominum ab ipsorum defensione auxilium gratiae suae convertit, aliquando et non statim peccatores percutit, nec omnino destruit, sed eos diversis infirmitatibus et tribulacionibus ferit ut convertantur et penitentiam agant, et eis qui convertentur indulget, eosque ab omnibus defendit inimicis, sicut credimus et speramus post multorum milium Christianorum occisiones et captivitates Barbastrensis civitas habitatoribus indulgens et ipsorum exterminio finem imponens, antiqua sanctorum suorum miracula in ipsa civitate cotidie demostrare dignatur. Extra muros namque ipsius civitatis antiquissimam ecclesiam Beatae Eulaliae olim a Christianis hedificatam sed a Sarracenis destructam et desolatam, et hac de causa Christianis ignotam nostris temporibus revelavit et rehedificari praecepit. In qua ecclesia cotidie meritis ipsius Virginis et sanctorum corporum ibi quiescentium Dei cohoperante gratia plura fiunt miracula, ut multorum veridicorum approbant testimonia. Quapropter ego Gaufridus Barbastrensis Episcopus, cum eiusdem civitatis habitatoribus et aliis quam plurimis meae patriae militibus et peditibus et aliis probis hominibus in Dei nomine ad defensionem christianitatis et ad restaurationem ipsius civitatis confratrem me feci. Unde vos omnes, Christi cultores, ut dominos et fratres ammoneo, quatinus huic fraternitati et societati et Christianorum defensioni pro remissione omnium peccatorum vestrorum et absolucionem animarum parentum vestrorum succurratis, et consilium et auxilium prebeatis. Sciatis enim omnes quod Barbastrensis civitas quasi murus hac defensio tocius patriae nostrae sit posita. Quod si ipsa civitas depopulata et Sarracenis fuerit tradita, quod absit, innumerabilis multitudo Christianorum morti et captivitati tradetur, et castella et villae quae plures inde populabuntur et Sarracenis dabuntur. Omnibus itaque hominibus Deum timentibus cuiuscumque sint ordinis et dignitatis, qui ad hanc fraternitatem et societatem et Cristianorum defensionem venerint, ibique steterint vel in eodem loco stantibus de suis rebus consilium et adiutorium fecerint secundum suum posse, ex parte Dei Omnipotentis et Beatorum Apostolorum Petri et Pauli omniumque Sanctorum et nostra facimus absolucionem et plenam remissionem omnium peccatorum suorum de quibus confessi fuerint et dignam poenitentiam acceperint cum emendacione. Quam absolucionem omnes Archiepiscopos et Episcopos omnimodis deprecamur ut confirment et corroborent, et manu propria subscribant. Facta est haec carta absolucionis et remissionis in Barbastrensi civitate in ecclesia Beatae Eulaliae virginis, mense junio prima Dominica eiusdem mensis anno Incarnationis Domini M.C.XXXVIII. era M.C.LXXVI. Ego Sancius Dei gratia Pampilonensis ecclesiae servus, meritis et intercessionibus Sanctorum supra scriptorum esse particeps exobto, et predictam absolucionem atque confratriam conlaudo et hoc signo corroboro. +. Ego Sancius Nagarensis ecclesiae humilis Minister meritorum Sanctae Eulaliae et aliorum Sanctorum particeps fieri desidero, hac praedictam absolucionem atque confratriam conlaudo, et hoc signo corroboro +. = Ego Michael Dei nutu Tirraçonae Episcopus supra scriptam absolucionem laudo et confirmo et omnium beneficiorum loci illius particeps esse desidero. = Ego Dodo Dei dignacione Oscensis ecclesiae servus supradictam confratriam laudo, et omnium fidelium oracionum ibique factorum seu operum particeps esse desidero. = Berengarius Dei gratia Gerundensis ecclesiae Episcopus similiter laudo et absolucionem confirmo.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...