Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Abás. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Abás. Mostrar tots els missatges

dilluns, 8 d’agost del 2022

III. Excommunicatio lata in eos, qui res celaverint eiusdem monasterii.

III. 

Excommunicatio lata in eos, qui res celaverint eiusdem monasterii. (V. pág. 32). 

Initio codicis n. 104. 

Oliba gratiâ Dei episc. et abas (abbas, abad, se pierde ya una b; apellido Abás), et cuncta congregatio Sancte Dei genitricis Mariae cenobii Rivipollentis, universis clericis el laicis, masculis et feminis (mascles y fémines, femelles, machos y hembras, féminas), et quicumque hanc scripturam legerint, vel legere audierint, pax super illos et gratia Dei. Sciatis omnes, quia mala multa passi sumus in monasterio nostro et nos et antecessores nostri de alodibus et cartis Sanctae Mariae, (quae) usque hodie a malis hominibus occultati sunt, et occultata. Propterea commonemus vos per Patrem, et Filium, et Sp. S. (Spiritus Sanctum), qui est trinus et unus Deus, et per honorem Sanctae Dei genitricis et virginis Mariae, et per auctoritatem beati Petri apostoli et omnium Sanctorum, ut quicumque ex vobis cognoverit aliquid occultatum de alode vel de cartis Sanctae Mariae, vel potest cognoscere qualicumque modo quod vel ipse teneat vel alius, faciatis vobis hoc cognoscere, nec licentiam habeatis celare. Quicumque ergo hoc fecerit, pax super illum, et gratiam Dei inveniat. Qui autem non fecerit, sed celaverit, vel hoc quod ipse habuerit, vel alium habere cognoverit, hunc de parte Dei Omnip. Patris, et Filii, et Sp. S. (N. E. puta manía de abreviar Espíritu Santo), et omnibus Sanctis et nostra excomunicamus, ut tamdiu ab omni consorcio Xpianorum (christianorum) excomunicatus permaneat, donec Sanctae Rivipollentis Mariae suum sive in alode sive in cartis, quod ipse celat, reddat, vel si cognoscere potuerit, manifestet quod alius celat.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...