Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Coromines. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Coromines. Mostrar tots els missatges

dimecres, 14 de desembre del 2022

XII. Notitia cujusdam matronae a Capitulo Gerundensi eleemosinam supplicantis.

XII.


Notitia
cujusdam matronae a Capitulo Gerundensi eleemosinam supplicantis.
(Vid. pág. 81.)


Ex
Act. capitular. Capit. eccl. Gerund.


Die
dominica XV. januarii 1542 dum celebrarentur vesperae per puerum fuit
convocatum Capitulum in thesaurariam in quo Revdus. dominus Joannes
Torrell, Vicarius exposuit quod hodie mane cum in choro recitabatur
nona fuerit vocatus pro parte cuiusdam matronae quae erat intra
presentem ecclesiam cum V, vel sex famulis: ad quam cum venisset
vidit esse mulierem sexagenariam aut eo plus et, ut preseferebant
(todo junto) dignitas et aspectus illius, magnae importantiae, quae
ipsum obnixe rogavit quatinus vellet convocare Capitulum in quo
posset verba facere et audiri. Cuius rogatui et praecibus
satisfaciens jusserat eos convocari. Nimirum ut si eis placeret dare
locum petitione eiusdem, edicerent quam ignorabat quae quantaeve
dignitatis esset. Interrogata namque ab ipso nomen suum propalare
noluerat. His auditis placuit omnibus illam intromitti et audiri.
Cuique introgressae antequam scanderet gradus ipsius thesaurariae,
obviarunt domini Vicarius et Lazarus Coromines comiter
recipientes ac sciscitantes nomen et ipsius statum quo possent eam
pro dignitatis merito collocare. Quae respondit se esse filiam Regis
atque fuisse uxorem secundam Imperatoris Maximiliani, avii (padre de Felipe el hermosoImperatoris Charoli Regis nostri nunc feliciter regnantis. Quam dicti
Vicarius et Coromines sedere fecerunt locumque ipsi prebuerunt in
primo ac honoraciori partis sinistrae ipsius Capituli loco. In quo
cum aliquamdiu quievisset sermone hispano, videlicet
castellano, explicuit casus suos atque recitavit multa
infortunia et alia quae hic inserere supervacaneum et prolixum duxi.
Non tamen obmittam asseruisse esse filiam Regis, fuisseque uxorem
secundam dicti Maximiliani et existere Duquissam de Albania,
habuisseque jure paterno IIII. ducatos in provintia Ungariae. Post
cuius Maximiliani mortem ut dixit fuit uxor N. Ducis cui pepererat
sex filios, ex quibus unus erat Archiepiscopus ecclesiae N. Coeterum
Deo sic disponente ac permittente postmodum cum viro et filiis fuit
captivata per Turcos 
Cristiani
nominis persecutores, et occupata dominia ac status sui universi, ex
qua captivitate post quinquennium centis mille aureis redempta fuit
quos solverunt maximo Turcarum Principi quidam consanguinei sui. Nunc
vero dixit venire e curia Cesareae Magestatis in qua vixit septem
annos, ibique multis donis et mercedibus adiuta et donata est a
Cesare. Ex qua videns senectutem inminere cum sex famulis profecta
tendit Romam visitatura limina Divi Petri Apostolorum Principis ac
filium suum praememoratum Archiepiscopum. Quibus rebus explicatis
rogavit ac supplicavit Capitulo quatinus vellet ipsi subvenire de
aliquo viatico et commeatu 
ad
peragendum inceptum iter, cum sit in ingenti necessitate constituta
propter ea quod quidam mercator Occidentalis fregit fidem, id est,
ses abatut, qui per comissionem aliorum mercatorum Romanorum
quibus predictus Archiepiscopus filius suus respondebat Romae in
simili peccuniae quantitate traditurus atque daturus erat ipsi bis
mille aureos nummos. Cui cum dicendi finem fecisset Revdus. dominus
Vicarius respondens dixit: casus suos ac infortunia displicere
omnibus consolatusque ac compassus
aliquantisper illi rogavit
suavi ac urbano sermone quatinus vellet Capitulo
paulisper
cedere super dicta petitione delliberaturo. Qua egressa et lectis
quibusdam patentibus litteris praemissorum fidem facientibus, quas
Capitulo abiens tradiderat, fuit tractatum quid videretur illi pro
dignitate honestum dari. Et demum post diversas opiniones fuit
conclusam largiri ipsi
sex ducatos auri de bonis
administrationis
caparum.


(N.
E. Me suena a alguna novelita de las del Decamerón.)

XIII - Carta de Carlos V a Juan de Margarit

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...