Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris 1232. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris 1232. Mostrar tots els missatges

dimarts, 11 d’abril del 2023

XVI. Gregorii IX. rescriptum super congrua ecclesiae Maioricen. dotatione,

XVI.

Gregorii IX. rescriptum super congrua ecclesiae Maioricen. dotatione, eiusdemque ad eccl. Romanam subiectione, necnon super primo ipsius Episcopo eligendo, anno MCCXXXII. (1232) (Vid. pág. 65.)

Ex orig. carta in arch. eccl. Maioric:

Gregorius Episcopus servus servorum Dei. Venerabilibus fratribus ... Urgellen et ... Gerunden. Episcopis, salutem et Apostolicam benedictionem. Venerabilis frater noster ... Archiepiscopus Tarraconen. et carissimus in Christo filius noster ... Aragonum Rex illustris per suas nobis litteras humiliter supplicarunt, ut cum idem Rex ecclesiam Maioricarum de decimis, primitiis et aliis iuribus dotaverit, sicut suae litterae continebant, dilecto filio ... Abbati Sancti Felicis Guixolen., quem in ipsius ecclesiae Pastorem unanimiter postulantes multipliciter comendarunt, faceremus munus consecrationis impendi. Verum quia ecclesiam de decimis et primitiis, quae de iure debentur ecclesiis, non reputamus esse dotatam, fraternitati vestrae, de qua in Domino plenam optinemus fiduciam, per Apostolica scripta mandamus, quatinus Regem moneatis eundem, ut ecclesiam ipsam, necnon et alias ecclesias, quae sunt et debent ibi construi in futurum, taliter de possesionibus et aliis redditibus dotare procuret, quod excellentiam regiam deceat, et in ea residens Episcopus honorifice, iuxta pontificalis oficii dignitatem et canonici, qui ibidem instituti fuerint, exinde valeant commode sustentari. Qua sufficienter dotata, provideatis sibi auctoritate nostra de persona idonea in Pastorem, ei munus consecrationis post modum impensuri. Quia vero ipsi ecclesiae de Pastore sic volumus provideri, ut nullius ius ex hoc facto laedatur, volumus et mandamus ut ecclesiam saepe fatam ad manus Romanae ecclesiae reservetis, donec de iure Barchinonen. ecclesiae ac aliorum per Sedem Apostolicam plenius cognoscatur. Datum Reate II. kal. augusti, pontificatus nostri anno sexto.

dissabte, 8 d’abril del 2023

XV. Carta dotationis ecclesiae Maioricensis, an. MCCXXXII. 1232

XV.

Carta dotationis ecclesiae Maioricensis, an. MCCXXXII. (Vid. pág. 63.)

Ex Cartor. eccl. Maioric. quod vocant Libro amarillo fol. 53 et translato coaevo.

In nomine sanctae et individuae Trinitatis, quae terram palmo concludens totum subdit suis orbem legibus. Pateat universis praesentem paginam inspecturis quod nos Jacobus Dei gratia Rex Aragonum et regni Maioricarum, Comes Barchin. et Urgeli et Dominus Montispesulani, intentione firmissima complectentes quod omne datum optimum desursum est descendens a Patre luminum: ad honorem Domini nostri Jhesu Christi, qui Rex Regum existens dominantibus dominatur et beatissimae Genitricis eiusdem, quam coram filio suo semper pro fidelibus pie credimus assistricem: sincera devotione animi et gratissima voluntate, per nos et omnes successores nostros, damus et concedimus et in perpetuum assignamus Domino Deo et ecclesiae beatae Mariae Sedis Maioricarum et vobis venerabili patri Bernardo Dei gratiae Abbati Sancti Felicis Guixolensis, in eiusdem loci Episcopum postulato et successoribus vestris, quicumque vobis ibidem successerint in futurum, plene, integre et perfecte, videlicet, totam decimam et primiciam in tota parte nostra honorum nostrorum omnium, quos habemus et habere debemus apud Maioricas in praesenti et nos aut successores nostri in tota eadem insula et in Minorica eodem modo et in Evissa adquiremus et adquirere seu habere poterimus in futurum, omnis generis bladi, vini et olei et omnium terrae fructuum, universorum etiam animalium, quae Deus ibi dederit, secundum quod in lege Domini, Creatoris nostri praeceptum novimus et statutum. Et quia bonum esse dedicimus divinis iussionibus adhaerere, donationi adicimus supra dictae quod de omni genere piscium, qui in mari, in portubus, videlicet et in plagis in toto termino Maioricarum, Minoricae etiam et Evissae capientur, plene percipiat decimam ecclesia memorata, sicut in omnibus supra dictis. Decimam vero de Albuferis et de iusticiis ac caloniis, censibus et proventibus, sive escautis maris inde penitus exceptamus.
Si etiam nos aut successores nostros monetam cudere vel fabricare contigerit in insulis supra dictis, vos et successores vestri et ecclesia memorata plene et perfecte inde decimam percipiatis et pacifice habeatis. Promittimus itaque per nos et successores nostros vobis memorato Bernardo et vestris successoribus in ecclesiae Maioricarum, quod premissam donationem, quam pio decrevimus studio faciendam, semper servabimus et servari a nostris subditis fideliter faciemus. Mandantes vicariis et baiulis nostris et nostrum locum tenentibus et universis nostris subditis tam presentibus quam futuris, quod hanc donationem et concessionem nostram firmam habeant et observent et faciant firmiter observari et non contraveniant in aliquo, si de nostra confidunt gratia et amore. 

Datum Barchinone nonas aprilis anno Domini millesimo CC.XXX. secundo. = Sig+num Jacobi Dei gratia Regis Aragonum et regni Maioricarum, Comitis Barchin. et Urgelli et Domino (leo Domin) Montispessulani. = Huius rei testes sunt Poncius Hugo, Comes Empuriarum: Bernardus de Sancta Eugenia: Ferrandus, Infans Aragonum: Guillermus de Montecathano: Bernardus de Foxano:
Nuno Sancii: Olivarius de Terminis: Petrus de Scintillis, Sacrista Barchinone. 
= Sig+num Guillermi, scribe qui mandato Domini Regis pro Guillermo de Sala, notario suo hoc scribi fecit loco, die et anno prefixis.

dilluns, 20 de febrer del 2023

XI. Gregorii IX litterae de numero tricenario canonicorum in ecclesia Tarraconensi, an. MCCXXXII.

XI. 

Gregorii IX litterae de numero tricenario canonicorum in ecclesia Tarraconensi, an. MCCXXXII. (1232) (Vid. pág. 81.)

Ex autogr. in arch. eiusd. eccl.

Gregorius Episcopus etc. Dilectis filiis Abbati et Priori Sanctarum Crucam, Cisterciensis ordinis, Terrachonensis diocesis salutem, etc. Dilecti filii: Praepositus et Capitulum Terrachonensis nobis humiliter supplicarunt, ut cum venerabilis frater noster Sabinensis Episcopus, tunc in partibus illis Apostolicae Sedis Legatus venerabili fratri nostro Terrachonensium Archiepiscopo, ut tricesimum canonicorum numerum in Terrachonensis ecclesia institueret, iniunxisset; quia tot non possunt de ipsius ecclesiae facultatibus comode sustentari, cum hospitalitatis onere praefata ecclesia non modicum aggravetur, providere super hoc ipsi ecclesiae misericorditer dignaremur. Quia vero sic est ecclesiis de servitoribus providendum, quod ex eorum numero non graventur, discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatinus inquiratis super praemissis omnibus diligentium veritatem, et quod inveneritis, nobis fideliter rescribatis. Datum Anagniae XVI. kalendas octobris pontificatus nostri anno sexto.

diumenge, 22 de gener del 2023

XV. Berengarii de Eril Episcopi, et Capituli ecclesiae Illerdensis constitutio de numero canonicorum

XV. 

Berengarii de Eril Episcopi, et Capituli ecclesiae Illerdensis constitutio de numero canonicorum, et de excludendis a Capitulo canonicis honorariis, an. MCCXXXII. (1232) (Vid. pág. 63.)

Ex autogr. in arch. eccl. Illerden. 

Quia ea quae geruntur, oblioni de facili traduntur, nisi continua hominum memoria teneantur, vel scriptis autenticis annotentur, idcirco nos B. Dei gratia Episcopus, et R. Suavis Prior, et totum Capitulum Hylerdensem per nos et succesores nostros habita comuni deliberatione et consilio pleno, videntes et intelligentes et plenarie cognoscentes utilitatem comunem maximam, et etiam evidentem ecclesiae nostrae propter nimias instancias Principum et Baronum, ac etiam civium nostrorum, qui apud nos instant cotidie pro recipiendis canonicis, quorum precibus annuere semper non possumus, ut vellemus, cum facultates ecclesiae non sufficiant, et ideo scandalum et etiam detrimentum non modicum paciamur, statuimus et firmamus spontanei et devoti ad honorem Dei et gloriosa Virginis matris eius, ac etiam utilitatem ecclesiae nostrae, inherentes vestigiis antecessorum nostrorum, XXV. canonicorum numerum in ecclesia Ilerdensi inter personas ecclesiae et canonicos simplices, praeter venerabilem patrem Episcopum nostrum, qui ab antiquo IIII. percipit portiones. Ita quod illi XXV. cum reverendo patre suo Episcopo, qui pro tempore fuerit, ordinent et statuant tam de recipiendis canonicis, quam de portione continua, et aliis factis comunibus, prout eorum discretioni melius visum fuerit ordinandum. In posterum nichilominus statuentes, quod numerus pretaxatus nec possit, nec debeat aucmentari, nisi ipsius ecclesiae facultates in tantum excrescerent, propter quod esset canonicorum numerus merito aucmentandus; et tunc Episcopus et Capitulum habita deliberatione diligenti, Deum habentes prae occulis, faciant prout noverint faciendum ad honorem Dei et utilitatem ecclesiae Illerdensis tam de aucmentanda portione continua, quam de canonicorum numero nichilominus aucmentando. Sane licet nos aliquando recipiamus Archiepiscopos, Episcopos, Abbates, Praelatos et clericos vel etiam laycos in socios et in fratres ecclesiae nostrae, causa reverentiae et honoris, concedentes eis portionem victualium sicut uni ex nostris, non tamen propter hoc eos taliter recipimus, quod eos ad nostra Capitula necessario admittamus, nec vocem habeant in Capitulo nostro tanquam illi XXV. canonici, qui jus habent in temporalibus et spiritualibus ecclesiae nostrae in tractandis factis nostris comunibus, immo eos excludimus, ut debemus, juxta canonica instituta. Firmiter statuentes, quod tota potestas ordinandi, disponendi omnia comunia negocia ecclesiae nostrae spectet ad illos XXV. canonicos tantum cum reverendo patre Episcopo Ilerdensi, qui pro tempore fuerit in ecclesia Ilerdensi. Electio etiam Episcopi, vaccante ecclesia, spectet tantum ad illos XXV. qui ab antiquo recipi debent tantum et canonicari in festo Assumptionis Beatae Virginis Mariae, videlicet VIII diebus ante festum, et VIII. post. Ita quod cum contigerit aliquem decedere, vel etiam ad ecclesiam aliam sublimari etiam vel transferri infra annum, semper in dicto termino numerus compleatur per Episcopum et Capitulum, ut est in nostra ecclesia antiquitus observatum; non admissa apellatione vel contradictione alicuius juxta canonicas sanctiones: omnes unanimiter firmiter statuentes quod praedicta omnia et singula inviolabiliter perpetuo observentur. Quod est actum VII. kalendas marcii anno Domini MCCXXXII. = Sig+num Berengarii Ilerdensis Episcopi. = Sig+num R. Suavis Ilerdensis Prioris. = Sig+num Magistri Arnaldi Ilerdensis Archidiachoni. = Ego P. Vitalis Ripacurcensis Archidiachonus ss. = Ego Bñg. Benasensis Archidiaconus ss. +. = Sig+num Petri fratris Domini Regis Aragoniae. = Sig+num Petri de Zarocha (Sarroca, ça roca) Ilerdensis. = Ego B. Vitalis canonicus Ilerdensis sub+scribo. = E+go Bertrandus Godini canonicus Ilerdensis ss. = Sig+num Bernardi de Çaclusa Praecentoris Ilerdensis. = Ego Magister Petrus de Albalato Ilerdensis Sacrista ss. (a: Qui paulo post Illerdensis Episcopus audit, ac postea Tarraconensis Archiepiscopus.). = Bernardus de Juneta Ilerdensis canonicus hoc firmo et hoc + pono. = Sig+num B. Reposter Ilerdensis canonici. = Sig+num Bernardi de Callidis. = Sig+num G. de Acuta Ilerdensis canonici. = Ego P. Succentor et canonicus Ilerdensis subscribo, et hoc sig+num pono. Johannes de Montesono subdiachonus scripsit cum litteris supra positis in II. linea, et hoc sig+num fecit.

divendres, 3 de juny del 2022

Tomo 3, apéndice, 3, constitución arzobispo Toledo Rodrigo 1232 diezmos

III.

Constitución del arzobispo de Toledo D. Rodrigo, hecha en el año 1232 sobre la división de los diezmos entre el obispo y el capítulo de la santa Iglesia de Segorbe (V. pág. 40) (a: Existe original en el archivo de la misma Iglesia.). 

Officii nostri debitum decenter exequi comprobamur cùm unicuique jus suum integrum conservamus. Proinde nos R. Dei gratiam toletanae sedis archiepiscopus, Hispaniarum primas, omnibus notum fieri volumus, quod cum dilecti in Christo filii capitulum segobricensis ecclesiae nobis multociens querimoniam proponerent, quod venerabilis in Christo frater D. episcopus praedictae ecclesiae, eisdem super quibusdam injuriosus existeret, petentes nichilominus saepe ac saepius cum instantia ut memoratam ordinaremus ecclesiam, nolentes eisdem in suam deesse justitiam, convocatis praedictis episcopo et capitulo, et in nostra presentiam constitutis, et multis hinc inde propositis, tandem de assensu, et beneplacito utriusque partis, praefatam ecclesiam sic duximus ordinandam. In primis siquidem ordinationem à venerabili in Christo patre M. (Martino) bonae memoriae praedecessore nostro factam, providè habentes ratam pariter atque firmam; videlicet, quod praedicti canonici habeant integrè tertiam partem decimarum in ecclesiis villae; et aliae duae partes et T. decimae militum in usus cedant episcopi; et quod canonici habeant medietatem decimarum in omnibus ecclesiis aldearum, et aliam medietatem habeat episcopus, et quod canonici habeant tam in ecclesiis villae, quam aldearum, tertiam partem decimarum pecorum, et alias duas partes habeat episcopus. De ecclesiis post ordinationem praedictam noviter acquisitis, videlicet de Formon (Formón), Corvo, Castiel, Ademuz, Ballanca, et Sancta Cruz, et de ecclesiis in posterum, dante domino, adquirendis, vel noviter populandis, sic providimus, ut canonici tertiam partem decimarum pontificalium percipiant integrè, et aliae duae partes cedant in usus episcopi memorati. Ecclesiam verò de Huelamos (Huélamo, Cuenca) ad usus mensas episcopi adjudicamus. Adicimus praeterea quod possessiones, quas episcopus de caetero, donatione, emptione, vel alio quocumque modo adquisierit, tantum suae sint. Similiter in possessionibus, quas de caetero canonici quocumque modo adquisierint, episcopus habere jus aliquod minimè dinoscatur. Ut autem omnia ista robur firmitatis obtineant, praesentem cedulam divisam per alphabetum (cédula alfabeto divisa) fieri jusimus, sigilli nostri, et sigillorum episcopi, et canonicorum patrocinio, et subscriptione manus propriae, et episcopi, et cannonicorum subscriptionibus conjunctim roboratam. Dat. apud Briocam, II kalend. octob. anno ab Incarnat. Domini MCCXXXII era, MCCLXX. 

Nos R. Dei gratia Toletanae sedis archiepiscopus, Hispaniarum primas, ff., et confirmamus. 

Nos D. Dei gratiâ segorbricensis episcopus, ff. et confirmamus.

Ego G. ejusdem ecclesiae decanus ff. 

Ego F. Johannis ejusdem ecclesiae ff.

Ego Gomicius de Almogera, domini Papae subdiaconus et ejusdem ecclesiae canonicus ff. 

Ego A. ejusdem ecclesiae thesaurarius ff. 

Ego R. ejusdem canonicus ff. 

Ego G. ejusdem canonicus ff. 

Ego R. ejusdem ecclesiae canonicus ff. 

Ego B. canonicus ff. 

Ego D. ejusd. eccl. canonicus ff. 

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...