Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris breve. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris breve. Mostrar tots els missatges

diumenge, 26 de febrer del 2023

XLIV. Alexandri IV. breve ad suffraganeos ecclesiae Tarraconensis

XLIV.

Alexandri IV. breve ad suffraganeos ecclesiae Tarraconensis directum super componendis litibus inter Archiepiscopum et Capitulum ipsius ecclesiae exortis, an. M.CC.LVI. (1256) (Vid. pág. 186).

Ex autogr. in arch. eccl. Tarracon.

Alexander Episcopus servus etc. Venerabilibus fratribus suffraganeis Terraconensis ecclesiae, salutem et Apostolicam benedictionem. Illam de nostra gerimus sinceritate fiduciam, ut preces nostras vobis porrectas libenter studeatis effectui mancipare. Cum igitur Nos super quaerelarum diversis generibus, quae inter venerabilem fratrem nostrum Archiepiscopum ex parte una (a), et Praepositum, Capitulum et capellanos Terraconensis ex altera sunt exortae, volentes paterna sollicitudine providere, dilectum filium nostrum Nicolaum de Terracina, subdiaconum et capellanum nostrum ad partes illas, confisi de sua prudentia, destinemus, ut bonum quod ex ipsius accesu speramus, suum efectum facilius auctore Deo, et vestro mediante suffragio consequatur, fraternitatem vestram rogamus et hortamur attente per Apostolica vobis scripta mandantes, quatenus ob reverentiam Apostolicae Sedis et nostram, cum a dicto capellano fueritis requisiti super hoc, impendatis consilium et auxilium oportunum. Ita quod a Deo exinde praemium consequi valeatis. Datum Anagniae V. id. aug. pontif. nostri anno secundo.

(a) Is erat D. Benedictus de Rocabertino, cuius cum Capitulo dissidia, et gravissima inde subsecuta scandala late persequitur Blanc in Archiepiscopologio eiusdem ecclesiae MSS.

diumenge, 19 de febrer del 2023

VI. Alexandri III. breve in confirmationem canonicae Tarraconensis, eiusque possessionum, circa an. MCLXXII. (1172)

VI.

Alexandri III. breve in confirmationem canonicae Tarraconensis, eiusque possessionum, circa an. MCLXXII. (1172) (Vid. pág. 79.) 

Ex autogr. in arch. eccl. Tarrac.

Alexander Episcopus servus servorum Dei. Dilectis filiis R. Praeposito et Capitulo Terraconen. ecclesiae, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum sitis secundum regulam Beati Augustini canonicam vitam professi, et arctius divino cultui mancipati, exigit officii nostri debitum, ut paci et quieti vestrae debeamus ferventer intendere, et jura vestra praeter commune debitum speciali sollicitudine conservare. Ea propter, dilecti in Domino filii, ministerio susceptae amministrationis inducti, et vestris justis postulationibus inclinati, canonicam vestram cum omnibus bonis et possessionibus, quas in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum justis modis praestante Domino poterit adipisci, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Statuentes ut nulli omnino hominum liceat vos vel canonicam vestram temere perturbare, aut jura vestra vobis auferre, vel ablata retinere, seu hanc paginam nostrae protectionis infringere, vel ei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Anagni XVIII. kalendas julii.

divendres, 5 d’agost del 2022

Celestini Papae III. breve pro ecclesia Manresensi, anno M.C.XCIV.

XI. 

Celestini Papae III. breve pro ecclesia Manresensi, anno M.C.XCIV. (V. pág. 175.) 

Ex autogr. in arch. eiusd. eccl. 

Celestinus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis conventui canonicorum regularium Minorisen. ecclesiae, salutem, et apostolicam benedictionem. Sicut antecessor noster papa Celestinus (II) instituit, cum praeficiendus est aliquis in rectorem ecclesiae, primum est de ipso gremio ad haec idoneus requirendus; qui si forte inventus non fuerit, tunch alter de altera ecclesia eligatur, ne in aliena stipendia alter obrepat, et emeritis peregrini seu extranei praeferantur, sed unusquisque habeat fructum suae militiae in ecclesia illa in qua suam transegit etatem. Quocirca vestris praecibus inclinati, praesenti paginâ, sine lesione tamen alienae iustitiae, prohibemus, ne quis de aliena ecclesia in abbatem vel priorem vestrum praeficiatur, quamdiu in collegio vestrae ecclesiae ad hoc idoneus invenitur. Et quia secundum legem divinam non est arandum simul in bove et asino, idest, homines diversae professionis, secundum expositionem Hispalensis concilii, cui beatus Isidorus interfuit, simul sociandi non sunt, cum coherere et coniungi non possint, quibus et studia sunt, et vota diversa; praesenti similiter auctoritate statuimus, ut cum sitis canonici regulares, vobis nullus praeficiatur, nisi vitam iam professus fuerit regularem. Decernimus ergo ut nulli &c. Si quis &c. Dat. Romae apud S. Petrum XVII. Kal. Decembris, pontificatus nostri anno quarto. 


dimecres, 3 d’agost del 2022

Innocentii papae III. breve super absolvendis criminosis accusatoribus episcopi Vicensis, anno MCCVIII.

II. 

Innocentii papae III. breve super absolvendis criminosis accusatoribus episcopi Vicensis, anno MCCVIII. (V. pág. 19.) 

Ex arch. eiusd. eccl. 

Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopo Terraconae, et episcopo Vicensi, salutem et apostolicam benedictionem. Sicut sedis apostolicae circunspecta provissio superbos consuevit et contumaces in sua rebelione comprimere, sic humiles et devotos solet maternis affectibus consolari; ut et illis poena debita suae pervicatiae cumuletur, et isti pro devotione sua se gaudeant benignitatis gratiam invenisse. Hinc est etenim, quod licet Guillermus Grossus, et Gilabertus de Monte regali, Vicenses canonici, pro eo quod in illorum probatione, quae contra te, frater episcope, olim obiecerant, defecerunt, per nostram sententiam fuerint ab officio beneficioque suspensi; quia tamen, sicut ex vestra et multorum testificatione didicimus, eandem sententiam servaverunt hactenus humiliter et devote, ac misericordiam sepius lacrimabiliter petierunt, nos tam ipsorum, quam aliorum multorum, qui apud nos pro eis multiplicatis praecibus institerunt, supplicationibus inclinati, de misericordia, quae superexaltat iuditio, eandem suspensionis sententiam duximus relaxandam, poenam quam ex hoc incurrisse noscuntur penitus remittentes. Quo circa fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatinus canonicos memoratos denuntiantes publice absolutos, non permitatis eosdem ab aliquibus propter hoc indebite molestari. Datum Lateran. III. Idus Maii, pontificatus nostri anno undécimo. (la tilde en latín no está.) 

diumenge, 3 de juliol del 2022

Tomo 4, apéndice 11, breve, Calixti III, capitulum, ecclesiae Setabensis, Ausiasii Ferran

XI.

Breve Calixti III ad capitulum ecclesiae Setabensis in commendationem Ausiasii Ferran, familiaris sui. 

EX AUTOGR. IN ARCH. ECCL. SETAB. (Lit. A. n. 22.)

Dilectis filiis capitulo ecclesiae Xativae. 

Calixtus papa III. = Dilecti filii, salutem et apostolicam benedictionem: providimus nuper dilecto filio Ausiasio Ferran, clerico Valentino, familiari nostro, continuo comensali, et secundum carnem de parentelâ nostrâ, de quodam simplici beneficio ecclesiae vestrae, quod vacare voluimus propter assecutionem rectoriae Sancti Matthaei Dertusensis diócesis, quam contulimus dilecto filio Ausiasio Puig, prout in nostris litteris provisionis hujusmodi latius continetur. Quare devotiones vestras hortamur, eisque in virtute sanctae obedientiae pracipiendo mandamus, ut dicto Ausiasio Ferran, qui propter ejus virtutes et grata servitia, quae nobis impendit, carus et acceptus est, vel suo procuratori possessionem pacificam dicti beneficii juxta formam et tenorem aliarum litterarum tradere, et assignare velitis, ipsumque in omnibus commendatum habeatis, prout in vestris devotionibus confidimus et speramus. Dat. Romae apud S. Petrum sub annulo piscatoris, die XIIII Julii M.CCCC.LVIII. pontificatus nostri anno quarto. (1458)


divendres, 3 de juny del 2022

Tomo 3, apéndice, 4, Papa Celestino III, breve, cabildo, iglesia de Toledo, vacantes,

IV. 

Breve del Papa Celestino III, en que concede al cabildo de la iglesia de Toledo, que vacando su silla pueda entender en las apelaciones de los sufragáneos (a: Copia sacada de la que tenía entre sus MSS. el Señor D. Juan Bautista Pérez.) 

(V. pág. 40). 

Celestinus episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri M. (Martino) archiepiscopo, et dilectis filiis capitulo toletano salutem, et apostolicam benedictionem. Cum à nobis petitur quod justum est et honestum, et vigor aequitatis et ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis precibus inclinati, praesenti paginam statuimus, et volumus in posterum firmiter observari, ut quandocunque toletana ecclesia pastore vacaverit, vice ejus appellationes ad capitulum fiant, et ipsis appellationibus à suffraganeis episcopis, et aliis omnibus metropolitico jure subjectis, absque contradictione qualibet, deferatur. Vos etiam recipiatis appellationes ipsorum, et quantum ad jurisdictionem vestram pertinuerit, per censuram eccleslasticam in causis per appellationem delatis ad vos tramite canonico procedatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc cartam nostrae constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare prasumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri, et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datis Romae apud sanctum Petrum II nonas junii pontificatus nostri anno secundo (anno 1192). 

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...