Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Augustini. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Augustini. Mostrar tots els missatges

dimecres, 10 d’agost del 2022

XIV. Statutum de vita canonica S. Augustini in monasterio S. Ioannis de Abbatissis, anno MLXXXVI.

XIV. 

Statutum de vita canonica S. Augustini in monasterio S. Ioannis de Abbatissis, anno MLXXXVI. (1086) (V. pág. 78.) (Sent Johan ces Abadesses)

Ex arch. eiusd. eccl. 

Anno millessimo octuagesimo VI. veniens domnus Bernardus comes Bisulunensis ad coenobium Sancti Iohannis Rivipollentis, divino tactus amore, contulit ecclesiam ipsam beatissimi precursoris Christi cum omni honore clericis ibidem manentibus, et eorum successoribus, ut ibi canonice viverent et regulam Beati Augustini secundum Deum tenerent, atque obedientes Berengario episcopo secundum cannonum institutiones et patris sui Augustini normam existerent. Migrante vero eodem episcopo ab hoc saeculo, excipiant in abbatem illum quem utilem eidem ecclesiae, bonisque moribus ornatum melior pars cannonicorum elegerint secundum Deum. Et siquis eis praedictam domum auferre voluerit, erit inde adiutor eorum sicut melius secundum Deum potuerit. Hanc ergo donationem, si filius eius aut alius haeres illius infringere temptaverit, ab omni honore suo eum exhaeredando excludit. Facta est haec scriptura donationis III. Idus Octobris anno XXVI. regni Philippi regis. Girbertus sacerdos, qui hanc scripturam rogatus scripsi sub die et anno + quo supra. Iuro ego Bernardus Bisuldunensis comes Deo et Sancto Iohanni, quod hunc locum, qui dicitur coenobium et abbatiam Sancti Iohannis Rivipollensis, ab hodierno et deincebs non auferam clericis qui ibi victuri sunt secundum Deum et regulam Sancti Augustini. Et si homo vel faemina praedictum locum eis auferre voluerit, adiutor ero Deo et Sancto Iohanni et illis secundum Deum. Et sicut superius scriptum est, si o tenre et o atendre Deo et Sancto Iohanni et illis per fidem rectam sine enganno per Deum et haec sancta. 

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...