Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Crucifixi. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Crucifixi. Mostrar tots els missatges

dilluns, 6 de març del 2023

VII. Enecus, prima synodo, M.CCC.LXXXVIII, 1388

VII. 

Enecus (a) in prima synodo per eum celebrata die veneris XVII mensis decembris (b: Alii codd. et recte: aprilis) anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXXVIII. fecit constitutiones sequentes. (Vid. pág. 8.)

(a) Enecus scilicet Valterra, Valentinus, qui ab ecclesia Segobricensi ad Tarraconensem promotum anno 1380, eam non nisi septenio post adipisci potuit, schismate prohibente quod tunc iam in universali Ecclesia grassabatur. Novam sponsam suam rexit ad finem usque vitae suae anno nempe 1407.

Quod omnes beneficiati faciant residentiam in suis beneficiis.

Lacrimosa viduitas quarundam ecclesiarum nostrae dioecesis nostrum propulsavit auditum, et in clamores validos eructando nostrum animum excitavit, quod quamquam de jure comuni et alias omnia beneficia, precipue curata, residentiam requirant personalem, et propter officium detur beneficium; tamen nonnulli eclesiarum rectores et vicarii perpetui ac alii clerici in nostra dioecesi beneficia ecclesiastica obtinentes, vagando hinc et inde per orbem, et ut plurimum in opprobrium ordinis clericalis, et suarum periculum animarum, ecclesias suas dimittunt (c: Al. cod. dimittant), nullis, aut saltem insufficientibus, servitoribus dimissis, qui officium pastoris usurpantes, tamquam mercenarii, solum quae sua sunt quaerunt, et non quae Crucifixi, ex quibus scandala quam plurima in eisdem ecclesis hactenus sunt secuta. Nos vero istorum illicitos motus compescere cupientes, statuimus et praesenti constitutione mandamus, quod omnes clerici in nostris civitate et dioecesi beneficia curata, et alia requirentia residentiam personalem obtinentes, infra unius mensis spatium a die publicationis praesentium (a: Al. cod. praesentis) in antea continue computandum ad ecclesias, in quibus huiusmodi beneficia obtinent, personaliter se conferant, suam ibi personalem residentiam facturi cum continuatione. Contrarium vero facientes tamdiu a perceptione fructuum beneficiorum praedictorum se noverint ese suspensos, quamdiu contumaciter recusaverint dictam facere residentiam, ut tenentur. De quibus fructibus, facto prius beneficiorum servitio per idoneos substitutos de nostri licentia surrogandos, residuum, si supersit, nostro arbitrio distribuendum reservantes. Revocantes prout supra quascumque licentias absentandi per nos aut Vicarios nostros concessas usque in hodiernam diem; et eas concedendi de coetero nobis facultatem reservantes, dictis Vicariis potestatem omnimodam abdicamus. Ab hac ordinatione de gratia spetialiter excipimus canonicos nostrae ecclesiae, qui de licentia nostra in studiis generalibus resident, et laudabiliter vivunt ad adquirendam scientiae incomparabilem margaritam, et familiares nostros, qui una nobiscum pro servitio Dei et Ecclesiae indefesse non desinunt laborare.

Quod obtinentes plura beneficia hostendant dispensationem, vel eligant unum quod maluerint; alia conferenda per Dominum Archiepum.

Cum secundum canonicas sanctiones nullus possit plura beneficia, maxime incompatibilia, absque dispensatione superioris licite retinere, idcirco nos Enecus, Archieps. memoratus mandamus expresse omnibus clericis subditis nostris, curatis et non curatis, duo vel plura beneficia obtinentibus, quatenus infra duorum mensium spatium a die publicationis praesentium in antea continue computandorum, nobis aut Vicario nostro in spiritualibus (b: Al. cod. addit: et temporalibus) generali hostendant dispensationem aut dispensationes, si quas habent, per quas licitum eis existat dicta beneficia simul licite retinere. Et si dispensationis huiusmodi non habuerint, eligant infra dictum tempus unum de dictis beneficiis, quae possident (c: Al. cod. addit: quod maluerint), alium, vel alia per nos personis idoneis conferenda. Alioquin lapso dicto termino si dictas dispensationes, si quas habent, non hostenderint, vel unum de dictis beneficiis non elegerint, ut est dictum, ex tunc nos procedemus ad conferendum dicta beneficia personis idoneis, unico dumtaxat beneficio beneficiato cuilibet dimisso, quod nos maluerimus, seu duxerimus eligendum.

Quod praesbyteri celebrent quater in septimana.

Praeterea negligentiam aliquorum praesbyterorum nostrae dioecesis reprimere cupientes, qui, licet tam injuncto eis officio, quam alias propter beneficia, quorum fructus recipiunt, missas celebrare tenentur, tamen in hoc sunt necgligentes quam plurimum et remissi; cum jam per Constitutiones bonae memoriae praedecessorum nostrorum in hiis sit provisum; idcirco nos Enecus, Archiep. supra dictus praesentis constitutionis serie ordinamus praecipiendo mandantes, quatenus omnes praesbyteri in nostris civitate et dioecesi beneficia ecclesiastica obtinentes saltem quater in septimana devote celebrent cum effectu (a: Al. cod. suas missas) missas; et illi qui beneficia obtinent, et presbyteri non existunt, habita a nobis prius licentia, honestos presbyteros ponant, qui loco eorum dictas misas valeant celebrare, et celebrent cum effectu; ipsis tamen beneficiatis in dictis beneficiis facientibus residentiam personalem; nisi alias ex justis ac rationalibus causis licentiam alicui de praedictis duxerimus concedendam. Contrarium facientes, nisi fuerint infirmitate detenti, poenam duodecim denariorum se noverint pro die qualibet incurrisse. Hoc tamen intelligimus, si beneficium tanti valoris existat, quod computata pro rata, duodecim denarios pro qualibet die valeat; alias diminuatur poena pro rata secundum valorem reddituum beneficii. Quae poena operi retrocabuli (b: Al. cod. retrotabuli) (retablo) Sedis Terracon. aplicetur. Dat. Terrachonae die veneris XVII. mensis aprilis anno a Nat. Dni. MCCCLXXXVIII.

dijous, 11 d’agost del 2022

XX. Acta de inventione hostiae consecratae in ecclesia S. Ioannis de Abbatissis.

XX. 

Acta de inventione hostiae consecratae in ecclesia S. Ioannis de Abbatissis. (V. pág. 92.) 

Ex arch. eiusd. eccl. 

Die Mercurii, decima septima Iulii, anno a nativitate Domini M.CCCC.XXVI., praesidente domno Arnaldo de Vilalba abbate ipsius monasterii Sancti Iohannis, qui oriundus fuit de domo de la Serra, quae sita est supra collum a quo manatur fluvius qui vocatur Trentapassa, transeundo seu iterando a villa S. Celidonii ad quendam vicum qui vocatur Linas; tempore cuius quidem abbatis fuit in multis et quam plurimis bonis augmentis, tum non solum in temporalibus sed etiam in spiritualibus huic monasterio, et signanter in ornamentis ecclesiae, prout manifeste apparet: et inter caetera in dicta ecclesia supra altare Beatae Mariae in quoddam Crucifixum magnum cum duobus latronibus et quatuor imaginibus, quae prae nimia vetustate earum picturae fuerant consumptae. Quas dictus reverendus dominus abbas cupiens recuperare, et de novo depingi facere a quodam pictore qui eo tempore depingebat simborium, quod est supra dictum altare B. Mariae, propterea iussit dictum Crucifixum cum caeteris imaginibus deponi et descendi a loco in quo stant per quemdam Franciscum Ianuarium (Francesch Gener, Janer, Giner) canonicum, et Ioanem Bolas presbiterum dicti monasterii; qui protinus descenderunt dictum Crucifixum, latrones, caeterasque imagines a loco in quo stant, et eas posuerunt supra tecta extensa super pavimentum B. Mariae. Et respicientes viderunt in fronte dicti Crucifixi quandam laminam argenti honestissime fixam, quam diligenter accensis luminibus amoverunt de ipsius fronte conquavato et intus dictam conquavatam viderunt quendam pannum lini album, nitidum et purissimum complicatum, quem suavissime duplicarunt, non amovendo, nec extrahendo eum de loco suo; et intus reperierunt hostiam Domini in tribus partibus divisam, quemadmodum per presbiteros solet dividi in tres partes quando celebrant missam; et cogitantes inter se hoc esse debere Corpus Christi consecratum, unus eorum velociter accessit ad dictum R.dum abbatem praedicta nuntiare. Qui protinus hiis auditis, et convocatis omnibus canonicis et clericis suis, omnes festinantes occurrerunt ad videndum quid hoc posset esse; et cum vidissent unusquisque eorum cogitasset super hoc facto, dictus R.us abbas recordatus est quod in missali capellae S. Laurentii sunt descriptae consecrationes istius ecclesiae et altariorum, scilicet, S. Ioannis, S. Mariae, S. Laurentii, et S. Iacobi, quae fuerunt unâ et eadem die consecrata. In quo quidem missali continetur quoddam memoriale scriptum tenoris sequentis. = "Anno ab incarnatione Domini millessimo ducentessimo quinquagessimo primo, conventus S. Iohannis coram altari B. Mariae convenit, adstante ibi populo cum magna veneratione et devotione, decimo sexto calendas Iulii, in Crucifixo maiori iam dictae Genitricis Domini nostri Iesu Christi, quem Crucifixum Dulcetus laicus fieri iussit. Ibi has reliquias posuerunt, videlicet, in fronte de Corpore Christi, et desuper cohopertum de vera cruce Domini, postea in scapulis miserunt de Sto Salvatore, de sepulcro Sanctae Mariae ubi transivit, et de presentatione Domini, et de Getsemani, et de S. Martialo, et de S. Stephano proto-martire, et de S. Nicodemo, et de Sanctis Simplicio, et Ambrosio, et de aliis plurimis Sanctis, de quibus eorum brevis nimia vetustate consumpti, nequiverunt legi.” 

Et hoc comperto incontinenti dictus R.dus abbas, et conventus, et omnes qui ibi erant, procidentes adoraverunt Dominum Iesum Christum Salvatorem, ipsum laudantes, et benedicentes de tanto miraculo, quod hostia consecrata pro centum septuaginta quinque annis et triginta duobus diebus permaneret nitida purissima et inmaculata, tam in colore, odore, quam in sapore, ac si eadem die fuisset ibi posita, quod est mirabile in oculis nostris. Et hoc facto, cum summa reverentia fuit positum in pixide argenti, ubi quotidie reservatur Corpus Christi. Et quidam canonicus dicti monasterii, Ioannes Cantallops vocatus, sequenti die celebravit missam, et in comunione accepit modicam particulam de dicto Corpore Christi simul cum illo, cum assensu dicti R. Abbatis, qui nullam differentiam reperisse seu cognovisse testatus est. Postquam dictum Crucifixum et alias imagines fuerunt depictae, die praedictâ, scilicet, die Mercurii, decima septima Iulii, anno a nativitate Domini M.CCCC.XXVI. post vesperas praefatus R.us abbas cum suo conventu desliberaverunt illammet hostiam consecratam reponere in fronte eiusdem Crucifixi, in quo per tot annos conservata extiterat inmaculata. Convocato omni populo et pulsato maximo classico, ut in praecipuis festivitatibus solet fieri, cantantes Te Deum, per hebdomedarium canonicum fuit demonstrata omni populo ibidem existenti, et videntibus illis fuit regressa in suo loco, ut dictum est. Et dictum Crucifixum postea posuerunt in suo loco, a quo fuerat depositum super altare B. Mariae, in conspectu omnium ibidem existentium, non curantes videre reliquias, quae dicuntur esse in scapulis. Deo gratias.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...