Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris birreto. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris birreto. Mostrar tots els missatges

dimarts, 7 de març del 2023

X. Constitutiones synodales editae per Dominum Petrum Çagarriga

X. 

Constitutiones synodales editae per Dominum Petrum (a) Archiepum. Terrachon. in prima synodo per eum celebrata die veneris XI aprilis anno a nativ. Dni. MCCCC decimo. (Vid pág. 11.) 

(a) Petrus scilicet Çagarriga, qui ex Illerdensi ecclesia ad Tarraconensem evectus est anno 1407, vitaque functus anno 1418, provinciale concilium habuit anno 1414, ut aiunt eius ecclesiae Episcopologia, quae huius diocesani, cuius modo constitutiones proferimus, non neminere.

Ut presbyteri et clerici in sacris ordinibus constituti honestis ambulent indumentis.

Quia ad hoc sunt clericis ecclesiastici redditus deputati ut ex ipsis honeste vivere debeant, et tunc sacerdos irreprehensibiliter graditur, cum exempla patrum indesinenter intuetur; statuimus et ordinamus quod de cetero rectores, presbyteri et clerici ac relligiosi in sacris ordinibus constituti honeste vivant, et vestibus honestioribus induantur. Ita quod deferentes tonsuram iuxta mensuram per Vicarium nostrum generalem et Decanum Montis albi eis tradendam, juxta alias constitutiones super hiis editas, supertunicale talum (f. talare vel taliter) clausum portent usque ad collare, quod breve defferant et honestum, non ...; manicasque cum goletis non portent, sed rotundas et largas competenter; addicientes quod supertunicale praedictum sit ita longum ne distet ultra medium palmum a pede, vel eius manicae latitudinem unius palmi non transeant. Caputium vero, quod defferent, longum sit et honestum, cucullam habens amplam brevem et duplicatam. Sotulares clausos portent, aut ultra tertiam partem pedis nullatenus apertos. Quicumque vero post quatuor menses a die praesenti computandos huiusmodi statuti fuerit violator, vestes et alia praedicta teneatur dare pauperibus, et etiam poenam decem solidorum ipso facto pro vice qualibet se noverit incurrisse.

Poena presbyterorum qui, dum divina celebrantur officia, tenent caputium et non induuntur superpellicio.

In constitutione synodali edita per bonae memoriae Dnum. Petrum, predecessorem nostrum incipiente: Cum honestas etc. est salubriter statutum quod quilibet clericus in sacris ordinibus constitutus in missis, processionibus, et dum dicet horas in eccla. presente populo, sit superpellicio indutus, nec portet caputium in capite nec in collo, sed utatur, si voluerit, almutio seu birreto; set quia nulla est poena adjecta, multos dicti statuti esse audivimus contemptores; quare poenam quinque solidorum cuique ipsius statuti transgressori pro vice qualibet ducimus huius serie apponendam.

Poena clericorum ludentium ad ludum prohibitum.

Sicut sacerdos alios honestate ordinis superat, ita etiam morum virtute transgredi debet: et in civitate et campo Terrachonae noviter inter laycos magnis adictis poenis prohibitus fuerit ludus quilibet texillorum, et esset indecorum sacerdotes et clericos ludentes plecti leviori poena, qui vitae viam laycis bene vivendo denuntiare tenentur; ordinamus quod nullus presbyter vel clericus nostrae diocesis cuiuscumque status vel conditionis fuerit, ludere audeat ad ludum aliquem texillorum, nec etiam ad scacos in loco publico, vel alium ludum prohibitum in civitate Terrachonae, villa seu loco, ubi dictus presbyter sive clericus residebit. Qui vero contrarium fecerit, poenam sexaginta solidorum ipso facto incurrat. Postquam autem dictam poenam semel solverit, et iterum reinciderit, per unum mensem in castro nostro Terrachon. captus propterea teneatur. Presbyter autem vel clericus, qui sciverit alium statuti huiusmodi transgressorem, id nobis Vicario vel Officiali nostro verbo vel littera incontinenti denunciare teneatur. Alioquin viginti solidorum penam pro vice qualibet, qua id necglecxerit nuntiare, se noverit incurrisse.

Contra clericos jurantes et blasfemantes.

Tanto sunt clerici gravius puniendi, quanto maiori aliis dignitate prefulgent: et quia in civitate, locis campi et diocesis nostrae Terrachonae contra jurantes, maledicos et blasfemos Dei et Sanctorum edita sunt poenalia statuta, in quibus presbyteri et clerici non ligantur, et possint ex hiis oriri scandala perniciosa; ideo ut humana saltim formidine peccare metuant, qui divina juditia non formidant, statuimus et ordinamus quod presbyter vel clericus qui juraverit vel maledixerit, aut blasfemaverit de Deo, Beataque Virgine Maria, eorumque Sanctis duplicem poenam illius quae fuerit laycis talia comittentibus in loco ubi degerit statuta, ipso facto sine mercede (f. misericordia) incurrat. Poena, si quae non fuerit statuta delinquentes in hiis nostro arbitrio puniantur, et etiam scientes et non revelantes sub poena in proxime dicta constitutione contenta.

Ut quilibet curatus habeat officium proprium Beatae Teclae.

Ob reverentiam et laudem Beatae Teclae Virgs. et Prothomarts (Virginis et Prothomartiris), Patronae nostrae ordinamus, volumusque et mandamus ut quilibet rector et curatus nostrae diocesis infra quatuor menses primo venturos teneatur habere officium proprium omnium horarum et missae dictae Virginis, illudque facere et celebrare in festo et octavis eiusdem, quemadmodum fit et celebratur in Sede ntra. Terrachonae. Quicumque autem in praedictis necgligens fuerit vel remissus, poenam decem solidorum ipso facto se noverit incurrisse.

De quaestoribus.

Constitutionem synodalem per bonae memoriae Dnum. Petrum, predecessorem nostrum editam contra abusiones quaestorum incipientem: Abusionibus etc. tanquam salubrem et laudabilem renovantes, illam de coetero ad litteram volumus et precipimus observari in civitate et diocesi nostra Terrachonae; adiicientes quod Vicarii nostri nullum quaestorem admittant, nisi prius fidem autenticam fecerit de mandato et potestate sui principalis a quo missus est: et quod etiam nullus de coetero quaestor admittatur, nisi ipse in loco pro quo quaestum facit, de obedientia fuerit Dni. ntri. Papae.

Casus reservati.

Constitutionem de casibus reservatis renovamus, decernentes casus sequentes nobis fore solummodo reservatos. Absolvere videlicet excomunicatos majori excomunicatione: interdictos vel suspensos ab homine vel a jure: comittentes homicidium voluntarium, et incestum: imponere poenas blasfematoribus Dei et Sanctorum, si tamen sapiat haeresim: degerantes scienter seu perjuros in dampnis proximi, nisi precedat restitutio, et satisfaciant dampna passis: commutationes quorumlibet votorum: restitutiones male ablatorum, incertorum vel certorum, quando non extant hii quibus est restitutio fienda, nec injurians per quem fieret restitutio ordinavit, cuius quantitas sumam viginti solidorum excedat: absolutionem eorum qui interfuerunt clandestinis matrimoniis, vel contra interdictum ecclae. celebratis: oppresionem liberorum: sacrilegium: abusum crismatis, Eucarestiae, vel alterius rei sacrae: promotionem per saltum, vel ab alio sine nostri licentia factam: dispensationem simoniae: et absolutionem illorum qui tenent vel tenuerint contra nostram voluntatem privilegia, instrumenta, vel registra seu scripturas archivi et dignitatis ac ecclae. nostrae. 

In coeteris autem casibus nobis de jure consuetudine vel alios per predecessores nostros spetialiter reservati, rectoribus et eorum vicariis de eorum discretione confisi absolvendi gratiose potestatem et licentiam impertimur, quacumque constitutione in contrarium edita non obstante.

dilluns, 6 de març del 2023

VI. Petrus in synodo quarta, 1372

VI.  

Item Petrus in synodo quarta per eum celebrata Terrachone die veneris 16 (a) aprilis anno a Nat. Dni. MCCCLXXII fecit constitutiones sequentes. (Vid. pág. 6.)

Quod clerici divina celebrantes officia in ecclesia teneant superpellicia induta, et birretum vel almuciam, et non caputium in capite, nec in collo (b) 

Cum honestas a clericis, praesertim dum divina in ecclesia peragunt officia, debeat observari, idcirco nos Petrus miseratione divina Sanctae Terrachonae ecclesiae Archiepiscopus statuimus, et in virtute sanctae obedientiae praecipiendo mandamus, quod quilibet clericus nostrae civitatis et dioecesis beneficiatus beneficio residentiam requirente, vel alius deserviens pro eodem, et etiam conductitius, et maxime si fuerit in sacris ordinibus constitutus, in missis, processionibus, et dum dicet horas in sua ecclesia presente populo, vel alias, ubi consuetum est solemniter horas canonicas decantari in ecclesia, sit superpellitio indutus, nec portet caputium in capite, nec in collo, sed utatur, si voluerit, almucia seu birreto. Contra faciens incurrit hodie poenam quinque solidorum. (c)

(a) Al. cod. 17.

(b) Al. cod. Quod clerici … induta, et stent sine caputio in capite vel in collo.

(c) In caliis odd. deest haec penae impositio.

Quod nullus quaestor portet sanctuarium nec crucem, nisi illi qui per Sedem Apostolicam spetialiter indultum; et quod non praedicent, seu dicant aliud, nisi ut in cartellis sigillo Domini Archiepi. sigillatis continebitur; nec clerici castellos recipiant etc. ut inferius largo modo continetur. 

Abusionibus, quas, ut, tam in visitationibus per nos nuper in ecclesiis nostrae dioecesis factis, quam alias didiscimus, et certo reperimus, quod nonnulli quaestores in suis verbis seu expositionibus, et sanctuariis seu relliquiis portandis faciunt, et proponunt, ocurrere cupientes; nos Petrus, Archiepiscopus praefatus statuimus quod nullus rector, vicarius perpetuus, seu quivis alius clericus nostrae civitatis et dioecesis admittant de caetero in sua ecclesia seu parrochia quaestorem aliquem, nisi nostris litteris, vel Vicarii nostri generalis, nostro vel ipsius Vicarii sigillo sigillatis, munitus fuerit; nec castellos, ab eisdem quaestoribus, seu aliis recipiant, nisi fuerint sigillo nostro vel Vicarii nostri sigillati: nec transumptum castellorum, quod sibi tradetur, nisi per ipsum clericum fuerit cum originali cartello sigillo nostro vel Vicarii nostri sigillato fideliter comprobatum recipiat; ita videlicet quod sigillum nostrum vel ipsius nostri Vicarii per ipsos clericos cum diligentia recognoscatur. Nec permittant dictos quaestores in sua ecclesia, vel parrochia crucem vel aliquod sanctuarium, sive signum publice portare, nec campanas pulsare, etiam si per nos seu predecessores nostros hactenus alicui vel aliquibus quaestori vel quaestoribus, cuiuscumque status, ordinis vel conditionis existant, hoc fuerit concessum; quas concessiones quod haec de presenti revocamus et cassamus, exceptis illis, quibus per Sedem Apostolicam hoc fuerit indultum spetialiter vel concessum. Moneant insuper dicti rectores, vicarii perpetui, et clerici alii, quorum intererit, ipsos quaestores, qui ad ecclesias vel parrochias declinaverint, ne in exponendo indulgentias eis concessas excedant fines eorum, quae in litteris, privilegiis, seu cartellis, nostro seu Vicarii nostri sigillo sigillatis, continebuntur; nec aliquid aliud nisi contenta in ipsis tantum dicant seu exponant, et illud breviter et succinte verbis superfluis poenitus resequatis. Et si forte invenerint aliquos quaestores falsas litteras vel falsa sigilla deferre, vel circa sanctuaria deferenda, seu verba per eos proponenda ultra traditam superius formam delinquere seu excedere, et moniti per eos desistere a praemisis noluerint, sanctuaria, et litteras praedictas eis auferant, et eos capiant, seu capi faciant, invocato ad hoc, si neccessarium (a: Al. cod. si necesse) fuerit, auxilio braxii saecularis, et nobis seu Vicario nostro Terrachonae sub fidei custodiat, cum omnibus quae secum portaverint, transmittant, seu transmiti faciant, de suis excessibus cum justitia puniendos.

Quod Praelati et clerici teneant hospitia suorum beneficiorum, officiorum, seu administrationum condiretta (condirecta).

Item nos Petrus, Archiepiscopus praefatus statuimus et in virtute sanctae obedientiae praecipiendo mandamus Abbatibus, Prioribus, et aliis Praelatis ac rectoribus, vicariis perpetuis, et aliis clericis beneficiatis quibuscumque tam saecularibus quam regularibus nostrae civitatis et dioecesis, ut domos seu hospitia suorum monasteriorum, ecclesiarum, beneficiorum, officiorum seu administrationum teneant condirectas seu condirecta, secundum possibilitatem ipsorum, eas seu ea operando (a) et reparando. Inobedientes vero praeter dampnum et destructionem dictarum domorum seu hospitiorum, quae emendare et satisfacere de proprio tenebuntur, nostro arbitrio puniantur.

Quod quilibet clericus faciat se promoveri infra annum a die adeptae possesionis pacificae ad ordines quos suum beneficium, officium, seu administratio exigit seu requirit.

Item nos Petrus, Archiepiscopus praelibatus statuimus et ordinamus ac sub poena privationis beneficii seu administrationis monemus omnes et singulos clericos, beneficia, officia seu administrationes, quibus certus ordo est annexus, intra nostram civitatem seu dioecesim pro nunc obtinentes, ut infra annum a die presenti computandum se faciant ad illos ordines, quos requirunt sua beneficia, officia seu administrationes, cum effectu promoveri; illos vero qui de coetero talia beneficia, officia seu administrationes obtinebunt, volumus, et sub dicta poena monemus, quod infra annum a die adeptae possesionis pacificae ad dictos (b) ordines, ut est dictum, se faciant promoveri: certificantes eosdem quod alias ex tunc ad privandum ipsos dictis suis beneficiis, officiis, seu administrationibus procedemus, nisi propter deffectum aetatis vel alia justa causa, vel de nostri, seu Vicarii generalis nostri licentia canonici excusentur.

(a) Al. cod. operiendo.

(h) Al. cod. ad certos.

Quod (leo Quoc) festum B. Barbarae, quod celebratur XVI. die decembris, fiat et celebretur de cetero IV. die eiusdem mensis decembris. 

Ceterum cum rationi non congruat, ut sanctorum solempnia quae celebrat Ecclesia per anni circulum, de eorum obitu, alii una die, alii vero alia die celebrent, et colant, cum una et certa die constet eos ad Dominum migravisse; idcirco nos Petrus, Archiepiscopus memoratus, statuimus et ordinamus quod festum B. Barbarae, Virginis et Martiris Christi, quod celebratur quoad recitationem officii, et alia, in ecclesia et 

dioc. nostra Terrachone XVI. die decembris, fiat, et celebretur annis singulis in ecclesia et dioc. nostra Terrachone quarta die eiusdem mensis decembris, qua die Romana et fere universalis Ecclesia communiter solempnizat illud festum.

Quae quidem constitutiones fuerunt factae seu editae per Rev. in Christo Patrem et Dominum D. Petrum miseratione divina sanctae Terracon. ecclesiae Archiepiscopum supra dictum, sanctam synodum celebrantem; ac etiam lectae et publicatae de eius mandato in choro ecclesiae Terrachon. post missam et sermonem, ut est fieri consuetum, coram clero civitatis et diocesis Terraconensis ibidem pro dicta synodo celebranda congregato, per Vicentium Carbuelli (a: Al. cod. Carbonelli), clericum et notarium publicum dicti domini Archiepiscopi et eius auctoritate per civitatem, diocesim et provinciam Terrachone, die scilicet veneris XVI. mensis aprilis, anno a Nativitate Domini MCCCLXXII. praesentibus testibus venerabilibus et discretis viris dominis Bonsaberio Ferraris, Priore, Philippo de Angularia, Sacrista, Joanne Dortoneda, decretorum doctore, Decano, Guillermo Boson, Archidiacono Sancti Laurentii, Joanne Calaff, Infirmario, Joanne Çagual, succentore secundo, Berengario Alanyani, et Guillermo de Gallmariis, canonicis, Guillermo Rosanes, beneficiato de Vallibus, Bernardo de Bacho, in decretis licenciato, Berengario Armengol, civibus Terrachone, et pluribus aliis.

Haec sunt capitula quae requiri debent synodalibus testibus super inquisicionem clericorum. (b: Haec ex Tarracon. Cod. descripsimus tamquam ad praecedentem synodum pertinentia.)

Interrogentur testes sinodales, si clericus bene facit officium ecclesiasticum a cantico graduum usque ad completorium.

Item si libros ecclesiae et pannos altaris et cortinas sine lesione conservat, et mundos conservat ipsos pannos.

Item si visitat infirmos, vel si aliquis ex culpa ipsius decessit inpoenitens. 

Item si gratis et sine paccione aliqua conferat ecclesiastica sacramenta et sepulturas et benedictiones nubentium, et alia quae habet facere intuitu servitii ecclesiastici parrochianis suis.

Item si tenet assuetos servitores in ecclesia scilicet diaconum, vel alium presbyterum, prout locus ille consuetudine requirit.

Item si est diligens in correctione parrochianorum circa publica crimina, scilicet adulteria, fornicationes, publicos usurarios et alios publicos peccatores. 

Item si ipse clericus vel alii minores clerici tenent publice concubinas in domo propria vel aliena; vel si sunt infamati de aliqua muliere, vel si laborant in aliquo publico crimine, vel sunt venatores, causidici vel rixatores vel lusores taxillorum vel incantatores.

Item si destruxerunt possessiones ecclesiae, vel vendiderunt, vel dederunt consanguineis vel aliis, vel stabiliverunt ad certum censum vel agrarium, et si illud fecerunt ad utilitatem ecclesiae, et auctoritate Episcopi.

Contra laycos. 

Si aliquis de parrochianis dimisit uxorem vel uxor virum.

Item si committuntur in parrochia publica adulteria, vel fornicationes, vel si est aliquis de aliqua infamatus.

Item si est ibi publicus usurarius, vel suspectus de haeresi, vel publicus raptor, vel fur, vel sacrilegus, vel blasfemus et hujusmodi.

Item si est aliquis qui habeat uxorem consanguineam, vel e converso.

Item si sint ibi sortilegii, vel venefici.

Item si clericus ecclesiae profert sententias sine scriptis a quatuor annis citra.

Item si cum profert in scriptis ponit in ipsis scriptis causam propter quam excommunicat. 

Item si profert sine ammonicione legittima vel trina sententias.

Item si requisitus infra mensem denegavit facere copiam de ipso scripto excommunicato.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...