Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris G. Durfortis. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris G. Durfortis. Mostrar tots els missatges

diumenge, 5 de febrer del 2023

LVIII. Summa processus electionis Domini Petri de Centelles, Sacristae Barcinonensis in Episcopum ejusdem ecclesiae.

LVIII. 

Summa processus electionis Domini Petri de Centelles, Sacristae Barcinonensis in Episcopum ejusdem ecclesiae. (Vid. pág. 214.)

Ex tabul. archiep. Tarracon. 

Monitum. 

Berengario de Palou, Episcopo Barcinonensi vita functo XXIV die augusti anni 1241, statim electus Petrus de Scintillis, Sacrista eiusdem ecclesiae, qui tamen votum de habitu ordinis Praedicatorum accipiendo secreto emiserat. Ea de re consultus Gregorius IX. ab Archiepiscopo Tarraconensi Petro de Albalat, priusquam de eius Papae obitu certior fieret, qui contigit 22. eiusdem mensis et anni. Sed nec successor Celestinus IV. rem absolvit. Donec iterata supplicatione Innocentius IV Archiepiscopo confirmandae praedictae electionis munus iniunxit, dum tamen electus votum prius solveret, quo se astrinxerat. Haec subsequentia monumenta declarant; ex quibus liquet Petrum de Scintillis ante episcopales infulas ordini Praedicatorum nomen dedisse suum.

Beatissimo Patri, ac Domino Gregorio permissione divina sacrosanctae Romanae ecclesiae Summo Pontifici, Petrus Dei gratia Tarraconensis Archiepiscopus pedum oscula beatorum. Cum vacante Barchinonensis ecclesia Capitulum ejusdem, evocatis, qui fuerant evocandi, et die ad electionem faciendam, ut moris est, assignata, et per formam scrutinii, quam elegerant, procedente, de triginta duobus canonicis, qui praesentes tunc aderant, viginti duo in dilectum filium Petrum ejusdem ecclesiae Sacristam, et septem in dilectum filium fratrem Berengarium, Priorem Sanctae Catharinae, ordinis Praedicatorum de Barchinona consenserunt. Publicato vero scrutinio, et collatione habita, prout in decreto inde confecto vidimus contineri, memorati viginti duo canonici, qui in dictum Sacristam convenerant, ipsum in suum Episcopum elegerunt, petentes a nobis ut ad id acceptandum induceremus eundem, et in decreto confirmationem nostram concedere deberemus. Verum praefatus Sacrista electioni de se factae aliquatenus non consensi, sed ad nostram accedens praesentiam nobis secrete et humiliter est confessus, quod quodam tempore cum ipse jurasset religionem intrare effluxis sex mensibus a tempore quod quaedam persona intraret quae se promisserat ingressurum, et persona illa differret prout videbatur intrare, dictus Petrus Sacrista tempore praecedente cum Priore Sanctae Catharinae ac duobus fratribus Praedicatoribus de animae salute pertractans, habito tractatu de debitis, in quibus erat multipliciter obligatus, credens quod usque ad annum posset satisfecisse ad plenum genibus flexis ac junctis manibus infra manus Prioris praedicti promisit Deo, et ipsi Priori, quod usque ad annum ordinem Praedicatorum intraret, verba subsequentia proferendo: Promitto Deo, et vobis Priori Sanctae Catharinae quod a primo festo omnium Sanctorum intrabo; gerens in animo quod priusquam intraret, expediret se ab onere debitorum; quod votum in statuto termino ex causa praemissa, ut asserit, non complevit. Cum igitur qui in dictum convenerunt Sacristam nolint desistere ab incoepto, et praefatus Sacrista nobilis sit et potens, persona honorabilis et discreta, ipsius confessionem vestrae duximus beatitudini declarandam, humiliter supplicantes, quatenus cum suam in manibus vestris posuerit voluntatem et devotionem humilem confitentis, ex assuetae pietatis officio intuentes supplicationem ecclesiae supra dictae exaudire dignemini, prout vestrae beatitudini visum fuerit expedire. Sane Dominus Rex, et quamplures Tarraconensis provintiae suffraganei, necnon religiosi viri ac magnates quamplurimi suas super hoc vestrae ducunt beatitudini litteras dirigendas. Dal. Barchinonae idus octobris.

Innocentius Episcopus servus servorum Dei. Venerabili fratri Archiepiscopo Tarraconensi salutem et Apostolicam benedictionem. Dilecti filii G. Durfortis, Cantor, Arnaldus de Gurbo, canonicus Barchinonensis, et Bernardus de Pirariis, clericus, nuntii et procuratores Capituli Barchinonensis in nostra proposuere praesentia constituti, quod ecclesia Barchinonensis pastoris solatio destituta, et die ad eligendum prefixa triginta duo tum canonici, tum personae ipsius ecclesiae in Capitulo convenerunt de futuri substitutione Pontificis tractaturi, et tandem per viam scrutinii incedentes viginti duo ex ipsis in dilectum filium Petrum, Sacristam ejusdem ecclesiae, virum ut asseritur, competentis scientiae, nobilem et potentem, ornatum moribus ac prudentia circunspectum, utilem ac necessarium ipsi ecclesiae in scrutinio consenserunt, reliquis in N. Priorem fratrum Praedicatorum de Barchinona, et uno in quemdam alium dirigentibus vota sua. Denique publicato scrutinio et collatione super hoc habita diligenti, ii qui in eum consenserant, elegerunt ipsum in suum Episcopum et Pastorem. Et licet, tam ab ipsis, quam a charissimo in Christo filio illustri Rege Aragonum, et multis aliis fuisset ab eo cum instantia postulatum, ut electioni de se factae prestaret assensum, electioni tamen hujusmodi noluit consentire, quin potius voluntatem propriam in hac parte nostrae commisit beneplacito voluntatis. Quare dicti nuntii a nobis suppliciter postularunt, ut ad suspiria illius ecclesiae debitum respectum habentes, praeficere personam ipsam eidem ecclesiae de benignitate Sedis Apostolicae curaremus: multis super hoc, tam ejusdem Regis et charissimi in Christo filii nostri Jacobi Regis Aragonum illustris, quam tuis et aliorum Archiepiscoporum, Episcoporum, Comitum et Baronum, necnon et Capituli ac populi civitatis Barchinonensi nobis litteris praesentatis, qui nobis cum de scientia, honestate morum, nobilitate generis, potentia et industria reddentes multipliciter commendatum, pro ipso praeficiendo eidem ecclesiae nobis humiliter supplicarunt. Nos igitur, quod cum Deo possumus, pro ipsa ecclesia facere libenti animo intendentes, fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus quatenus de modo electionis, studiis eligentium, et electi meritis diligenter inquirens, si electionem ipsam inveneris de persona idonea canonice celebratam, eam studens confirmare, ac electo ipsi ab ejusdem ecclesia subditis facias obedientiam et reverentiam debitam exhiberi, servato litterarum tenore, quas tibi alias super hujusmodi negotio providimus destinandas; contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. 

Dat. Anagniae IIII nonas julii, pontificatus nostri anno primo.

Innocentius Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Archiepiscopo Tarraconensi salutem, et Apostolicam benedictionem. Inspectis litteris, quas super negotio electionis Barchinonensis ecclesiae tua nobis fraternitas destinavit, et super confirmatione ipsius, nostris sub certa forma tuae devotioni transmissis, praesentium tibi auctoritate mandamus, quatenus non prius ad confirmationem electionis ipsius procedas, quam N. Sacrista, qui in Episcopum ejusdem ecclesiae est electus, secreto, si velit, saltem coram te, et duobus fratribus de ordine fratrum Praedicatorum reddat votum Altissimo, quod emisit. 

Dat. Anagniae IIII. nonas julii, pontificatus nostri anno primo.

Anno Domini M.CC.XLIII. idus octobris. Cum. Dominus Archiepiscopus esset in monasterio Sancti Cucuphatis, quia audiverat, quod B. (1: Forte Berengarius de Palou) bonae memoriae Barchinonensis Episcopus dictum monasterium Sancti Cucuphatis supposuerat interdicto, cum Bertrando Delphino, Officiali Barchinonensis ecclesiae Sede vacante, ad cautelam relaxaverunt interdictum. Et Archiepiscopus in praesentia fratris R. de Pennaforti, capellani Domini Papae, et fratris Pontii de Villanova de ordine Praedicatorum de Barchinona, facta generali absolutione excommunicationem, et dispensatione adhibita cum cautela, praedicto Sacristae dedit habitum ordinis Praedicatorum auctoritate Apostolica, et vestivit et subjecit se constitutionibus ordinis supra dicti, cantantes cum fratribus: Veni Creator Spiritus, et completa oratione steterunt aliquanto tempore in collatione ordinis cum fletu, gemitu et contritione debita. Postea vocato Barchinonensi Capitulo dictus frater dixit eis: Domini mei, ecce votum feceram, et benedicta sit dies ista in qua ego potui reddere Altissimo quod promissi. Vobis forte asperitas ordinis displiceret: si vobis placet, eligatis vobis alium, quia semper ero vobis adjutor in quibuscumque potero secundum ordinem meum. Et ipsi quasi flentes omnes dixerunt: talem volumus vos habere, talem volumus vos habere.

Unde Archiepiscopus praemissis aliquibus verbis in modum collationis, deliberatione habita cum Archidiacono et operario et Raymundo de Mila, canonico Tarraconae et Guillermo de Solerio et Petro Sancii, electionem de ipso fratre Petro factam utpote canonicam, auctoritate Apostolica confirmavit.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...