XCIII
Reg.
9. fol. 18. 1157.
Quod
nos Jacobus etc.a Vidimus instrumentum donationis
quam Raimundus comes barchinonensis et princeps
aragonensis olim fecit Gascheto de tribus partibus
castri de Flixio cujus tenor talis est. - Notum sit
cunctis quod ego Raimundus comes barchinonensis princeps
regni aragonensis donavi ad Bonifacium duas partes de
Flixio et sicut dedi ei illas duas partes de Flexio sic
dono et filio suo nomine Gascheto et eredi suo illas tres
partes de Flexio integriter et dono ei in Matarramam
Almozug et medietatem et Avorram et LX cafiz de
seminatura in .... et illam Almuniam quam Alfaquimus
provisu meo patri suo tradidit et demonstravit. Actum est hoc anno ab
incarnacione Domini (MCL) septimo. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num
Guillelmi Raimundi. Sig+num Guillelmi de Castro-vetero. Sig+num
Arberti de Castro-vetero. Sig+num Raimundi de Podio-alto.
Sig+num Berengarii de Turre-rubea. Sig+num Petri Aicardi qui
hoc scripsit cum literis emmendatis in linea tercia. - Ut igitur in
posterum de ipsius tenore plena pateat certitudo ipsum hic de verbo
ad verbum nichil addito vel mutato fecimus adnotari volentes et
concedentes quod presens pagina tanquam ipsum
originale plenam
imperpetuum in judicio et extra judicium roboris obtineat firmitatem.
Datum apud Dertusam
nonas februarii anno Domini millesimo CCL septimo.
Dertusam
: Tortosa.
anno Domini millesimo CCL septimo : 1257.
anno ab
incarnacione Domini (MCL) septimo: 1157.