Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris décimas. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris décimas. Mostrar tots els missatges

dijous, 23 de febrer del 2023

XXXI. Alexandri III. epistola ad Archiep. Tarracon. super defraudantibus decimas sibi debitas, an. M.C.LXXIII. (1173)

XXXI.

Alexandri III. epistola ad Archiep. Tarracon. super defraudantibus decimas sibi debitas, an. M.C.LXXIII. (1173) (Vid. pág. 161). 

Ex autogr. in arch. eccl. Tarrac.

Alexander Episcopus servus servorum Dei. Venerabili fratri Terragonen. Archiepiscopo salutem et Apostolicam benedictionem. Significatum est Nobis ex parte tua, quod quidam milites parrochiani tui decimas ad ecclesias tui episcopatus de jure spectantes violenter detinent, et eisdem ecclesiis solvere contradicunt; quas, si quando rescipiscunt, monasteriis et aliis ecclesiis pro sua voluntate dimittunt. Quoniam igitur nolumus ut ecclesiae tuae suo jure hac occasione fraudentur, tam eos, qui alienant eas, quam illos, qui contra voluntatem tuam injuste recipiunt, si comoniti satisfacere forte noluerint, et ecclesiae cujus sunt resignare, excommunicandi, appellatione cessante, tibi tribuimus facultatem. Datum Tusculan. VIII. kalendas octobris.

diumenge, 22 de gener del 2023

XXIII. Charta restitutionis decimarum civitatis Illerdensis. MCLXXXVIII

XXIII. 

Charta restitutionis decimarum civitatis Illerdensis quas eidem ecclesiae Comes Urgellensis usurpaverat: an. MCLXXXVIII. (1188) (Vid. pág. 115.)

Ex archiv. eccl. Illerden.

Quae a modernis geruntur memoriae scripturarum comendantur, ne in posterum a perversis modo aliquo subvertantur. Inde est quod ad notitiam cunctorum pervenire volo ego Ermengaudus Dei gratia Urgellensium Comes qualiter dimitto, reddo atque diffinio per me et per successores meos integre et sine omni diminutione omnes illas decimas Ilerdensis civitatis et tocius sui territorii et omnium suorum terminorum, tam castrorum mearum dominicaturarum, quam aliunde, quas injuste usurpavi et contra formam juris et equitatis, et contra statuta et diffinicionem patris mei violenter abstuli; reddo, inquam, dimitto atque diffinio integre et sine omni fraude Deo et Beatae Mariae Sedis Ilerdae et vobis Berengario, Ilerdensi Episcopo et canonicis eiusdem ecclesiae et omnibus successoribus vestris in perpetuum, pro quibus ego et mea terra vinculo excomunicationis eramus subiecti: et promito Deo et Beatae Mariae semper Virgini et vobis B. Ilerdensi Episcopo et ecclesiae Ilerdensi et canonicis ipsius ecclesiae in manu B. Terrachonensis Archiepiscopi, quod de cetero non accipiam neque accipere faciam ipsas predictas decimas pro quibus eram excomunicatus, nec ego nec aliquis homo vel femina per me aliquo modo eas accipiet, nec ero auctor seu defensor alicui qui aliquid de decimis predictae ecclesiae acceperit vel accipere voluerit ullo unquam in tempore, ymo ero defensor et adiutor contra omnes homines et feminas. Promitto etiam et convenio quod nunquam de cetero Ilerdensem ecclesiam pro jam dictis decimis vexabo vel inquietabo, et nunquam amplius neque ego neque aliquis per me decimas jam dictas ab Ilerdensi ecclesia, seu a clericis eius repetam vel repetere faciam. Insuper etiam pro ipsis decimis quas injuste vobis abstuli et violenter usurpavi preter id quod ad instantiam precum mearum et multorum amicorum meorum atque proborum hominum predictus B. Ilerdensis Episcopus et canonici eiusdem ecclesiae mihi condonaverunt, restituo eidem ecclesiae et vobis B. Ilerdensi Episcopo et canonicis ipsius ecclesiae D. morabatinos lupinos et aiares boni auri rectique ponderis ad vestram voluntatem. Si qua vero persona secularis vel ecclesiastica hanc paginam nostrae diffinitionis sacramento nostro confirmatam, ausu temerario infringere temptaverit, indignationem Dei incurrat, et nisi satisfecerit, excomunicationi semper subjaceat, et ut superius scriptum est, firmum ratum atque inconvulsum omni tempore permaneat et inviolabiliter a me et ab omnibus successoribus meis custodiatur, et fideliter observetur. = Ego Ermengaudus Dei gratia Urgellensis Comes sacramento a me corporaliter tactis sacrosanctis Evangeliis praestito, bono animo et spontanea voluntate confirmo. = Ego Raimundus de Rivellis super animam Comitis mandato ipsius idem juro. Facta carta XVIII. kalendas julii anno Domini Incarnati M.C.LXXX.VIII. = Sig+num Ermengaudi Urgellensis Comitis qui hoc firmo et concedo et testes firmare rogo. = Sig+num Alvirae uxoris meae quae hoc concedit. = Sig+num Guillermi de Cervaria. = Sig+num Raimundi de Rivellis. = Sig+num Guillermi de Fluviano. = Sig+num Guillermi de Concabela. = Sig+num Arnaldi de Sanaugia. = Sig+num Raimundi de Zolivela (ça Olivela, Olivella, Solivella). = Sig+num Petri de Belvis. = Sig+num Gombaldi de Gissona. = Sig+num Guillermi Percheti. = Sig+num Petri Sicfrem. = Sig+num Isarni de Tolosa. = Sig+num Bernardi de Girona. = Sig+num Guillermi de Rezes. = Sig+num Guillermi Balbi. = Sig+num Petri Balbi. = Sig+num Poncii de Isarno. = Sig+num Petri de Raimundo Bernardi. = Sig+num Arnaldi de Samatano. =  Sig+num Petri de Tarascone. = Sig+num Stephani de Marimundo (Marimon). = Sig+num Guillermi Lambrez. = Sig+num Raimundi de Lerato. = Sig+num Petri de Porta Rege. = Sig+num Guillermi Frealandi. = Sig+num Arnaldi Gras Bajuli Comitis. = Ego Johannes de Ager precepto Domini Ermengaudi, Comitis Urgellensis hanc cartam scripsi et hoc + feci. = Ego Johannes scriptor hanc cartam scripsi et de manu mea hoc sig+num feci.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...