Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris collario. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris collario. Mostrar tots els missatges

diumenge, 5 de març del 2023

II. Constitutiones synodales editae per Dominum Fr. Sancium Lupius de Ayerbe

II.

Constitutiones synodales editae per Dominum Fr. Sancium (c: Fr. Sancius Lupius de Ayerbe, ord. S. Francisci, e Sede Turiasonensi ad Tarraconensem promotus ann. 1347) Archiepiscopum Terraconensem pridie nonas februarii anno Domini M.CCC. quinquagesimo (d: Addendum puto quinto; omnes enim Constitutiones sequenter datae et lectae dicuntur ann. 1355. Alius cod. habet ann. 1354). (Vid. pág. 3.)

Quod vigilia B. Teclae cum cibis kadragesimalibus jeiunetur (e: Al. cod. Ut omnes ieiunent in vigilia B. Teclae).

Cum creatura non habeat quid pro meritis suo respondeat Creatori, et homo ad laudandum Deum principaliter sit creatus, quem non solum in se ipso, sed etiam in eius Sanctis laudare iubetur, et ecclesia Terraconae, cui licet immeriti praesidemus, quae caput et mater existit omnium ecclesiarum totius provintiae Terraconensis, sub invocatione Bmae. Teclae Virgs. et Protomarts. Xpti. olim fundata fuerit per ortodochae fidey professores (a: Al. cod. proffessorem); idcirco ad laudem Dei et ad honorem Virgs. et Marts. supra dictae, de nostri Prepositi et Capituli consilio et consensu, perpetuo prohibemus edicto sub poena excomunicationis et maledictionis aeternae, ne in nostra dioecesi Terrachonae aliquis cuiuscumque status et conditionis existat, qui glorietur nomine xpano. in vigilia B. Teclae, cujus festivitas celebratur nono kalendas octobris, carnes comedat, nisi necessitate cogente: imo dictam vigiliam quilibet, postquam etatem habuerit, jeiunare in cibis quadragesimalibus sit astrictus. Et quia clerici, potissime religiosi (leo relligiosi), laycis bene et honeste vivendi debent dare materiam et exemplum, expresse duximus prohibendum ne de coetero per Prepositum in vigilia supra dicta in canonica carnes modo aliquo ministrentur, sed provideatur canonicis, clericis et aliis portionariis in piscibus et aliis, ut in similibus vigiliis jejunalibus est fieri assuetum. Et ut aliquis super hoc ignorantiam non valeat allegare, hanc constitutionem singulis annis in synodo precipimus inter alias publicari, ut rectores curati eam observent, et a suis parrochianis faciant observari.

De anni et kalendarii observatione (b: Al. cod. Quod aliquis notarius in suis notulis, sen instrumentis vel aliis scripturis non sit ausus ponere, seu scribere calendas, nonas neque idus; sed loco istorum ponat et scribat dies mensium.). 

Non debet reprehensibile judicari si secundum varietatem temporum statuta, usus seu observantiae quandocumque varientur humana; praesertim cum urgens necessitas vel utilitas vet alia causa rationabilis id exposcit; quoniam ipse Deus ex hiis, quae in veteri testamento statuerat, nonnulla (leo nonulla) mutavit in novo. Sane nos frater Sanccius permissione divina Stae. Terrachonae ecclesiae Archiepiscopus, provida delliberatione pensantes quod in nostri et officialatus nostri curia est necessarium permaxime, et expedit modum et formam circa instrumentorum kalendaria (a: Al. cod. habondaria) servari, prout in tota Cathalonia observatur, propter appellationes, quae ad nos et nostram curiam undique de nostri provintia confluunt quasi matrem, quae interdum ob necligentiam appellantium seu procuratorum suorum petuntur et requiruntur de serie (b: Al. cod. desertae) censeri, ex quibus nobis, Vicario vel officiali principali nostro est difficile diversa instrumentorum, litterarum, seu scripturarum kalendaria (c: Al. cod. habondaria) computare, hocque consequenter in litigantium partium cedat dampnum, et evidens detrimentum; praesenti constitutione sanccimus quod a die presenti in antea quilibet rector, notarius vel vicarius perpetuus, vel quicumque alius, ad quos tabellionatus vel notarii officium in dictis nostra civitate et dioecesi Terrachonae qualitercumque pertinere dinoscitur, in instrumentis, cartis publicis, litteris et scripturis universis, quae in judicio vel extra judicium habent confici, ad instantiam nostri, vel etiam cuiuscumque per eum seu eos conficiendis, presens ordo super kalendariis (d: Al. cod. kalendario) observetur, videlicet, quod annus a Nativitate Dni. incipiens computetur, nonas, idus atque kalendiis (e: Al. cod. kalendarum) omissis, loco, anno, mensium nominibus, et dierum numero in prefatis cartis publicis, litteris et scripturis designatis expresis, prout in datia constitutionis presentis noscitur contineri. Quisquis autem nostrae praesentis sanccionis extiterit violator, nostro, vel Vicarii in spiritualibus, vel Officialis nostri principalis arbitrio puniatur. Datis Terrachonae vicesima quarta die mensis aprilis anno a Nativitate Domini millessimo trecentessimo quinquagessimo quinto.

Quod presbyteri et clerici sacris ordinibus constituti portent in supertunicali manicas largas et rotundas (a).

Item statuimus quod nullus presbyter nec clericus nostrae dioecesis atque domus in sacris ordinibus constitutus supertunicale, quod habeat manicas cum goletis, publice induhere seu deferre praesumat; sed in ipso supertunicali manicas rotundas et largas habeat competenter; quovis abusu contrario non obstante. Quicumque vero post annum a data constitutionis praesentis huiusmodi statuti fuerit violator, teneatur supertunicale huiusmodi dare pauperibus infra mensem; alioquin ab officio et ingressu ecclesiae noverit se suspensum.

Quod nullus clericus in zonis, ensibus vel gladiis, aurum vel argentum nec arma infra ecclesiam vel extra defferant, qu publice valeant aparere. Et quod tunica vel supertunicale portent cum collario.

Item statuimus et etiam ordinamus quod nullus rector, presbyter vel clericus in sacris constitutus ordinibus nostrae dioecesis atque domus in zonis, ensibus vel gladiis aurum vel argentum, quinymo nec arma infra ecclesiam vel extra defferant, quae publice valeant aparere, nisi cum de nocte ad matutinas (b) veniunt, vel iter faciunt, vel nisi forsan haberent notorias inimicitias capitales; cum hoc juri et honestati clericali obviare noscantur, poenam amissionis auri vel argenti et armorum ipso facto, si contrarium fecerint, incursuri, imo (c) contrario aplicandorum. Presenti quoque adicimus sanccioni quod dicti Rectores, presbyteri et clerici tunicam vel supertunicale noviter de coetero faciendas clausa portent usque ad collum. Et si contrarium fecerint, tunicam vel supertunicale, quod sine clausura sufficienti detulerint, infra mensem teneantur pauperibus erogare. 

(a) Al. cod. Quod nullus clericus dioc. Terracon. in sacris ordinibus constitutus sit ausus portaret goletas longas in suis supertunicalibus.

(b) Al. cod. matutinos.

(c) Al. cod. nostro erario aplicandam.

Quod si non fecerint, penam quinquaginta solidorum eos et ipsorum 

quemlibet incurrere volumus ipso facto, per nos in piis usibus convertendam. Dat. Terrachone XXV die mensis aprilis anno a Nativitate Domini M.CCCL. quinto. Fuit lecta et publicata coram toto clero eadem die in choro Sedis Terrachon.

Quod quilibet curatus ad synodum personaliter veniat, nisi iusto fueri impedimento detentus (a). 

Item ordinamus et statuimus statuta per praedecessores nostros exequendo (quae frustra essent condita, nisi executioni debitae mandarentur), quod quilibet rector et vicarius perpetuus nostrae dioc. quolibet anno, termino ad hoc iam prefixo, ad synodum personaliter veniant, nisi fuerint impedimento legitimo praepediti; quo casu procuratorem ad dictam synodum mittere teneantur, qui eidem dum duraverit intersit, et iuramentum praestare teneatur, et causas (b) dicere, et allegare quare suus principalis venire non potuit. Si quis vero praesentis constitutionis fuerit violator, penam L. solidor. nro. aplicandorum (c) erario ipso facto incurrat. Dat. Terrachone XXV. die mensis aprilis, anno a Nativ. Dni. M.CCC.LV.

Fuit lecta et publicata eadem die in choro Sedis coram toto clero ibidem congregato praesentibus pro testibus discretis Petro Aymerici, Sanctae Mariae de Plano, Martino Degui, ecclesiae de Ciutadilla, dioc. Terrachon. rectoribus et Jacobo Calbeti (d: Al. cod. Calbeus), scolari oriundo de Vimbodino (e: Al. cod. Vinobodino) (Vimbodí), et pluribus aliis ad haec petitis et rogatis pro testibus.

(a) Al. cod. Ut omnos (omnes) rectores et vicarii perpetui teneantur venire, et praesentes esse anno quolibet tempore assignato ad synodum Terraconae. 

(b) Al. cod. causam.

(c) Al. cod. aplicandam.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...