Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris 1257. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris 1257. Mostrar tots els missatges

dilluns, 23 de gener del 2023

XXXVII. Prohibitio barbitondendi diebus festis in civitate Illerdensi an. MCCLVII. (1257)

XXXVII.

Prohibitio barbitondendi diebus festis in civitate Illerdensi an. MCCLVII. (1257) (Vid. pág. 150.)

Regest. 5 Jacobi I. pág. 37.

Approbantes laudabilem consuetudinem quae in civitate Illerdensi inter barbitonsores observari desideratur, ne quis diebus dominicis sive audeat officium exercere, ideo per Nos et nostros ad honorem Dei et Beatae Virginis Matris eius et Sanctorum suorum, necnon et ad decorem civitatis Illerdae praedictae hoc statum (statutum; estatuto y edicto) et edictum ibi facimus perpetuo valiturum, videlicet quod diebus Dominicis, festis Purificationis, Annunciationis, Assumptionis et Nativitatis Beatae Mariae, nec in festis Natalis Domini, Epiphaniae et Assensionis eiusdem, Nativitatis Sancti Johannis Baptistae et omnium Sanctorum nullus barbitonsor radere, (roer: afeitar) aut tonsorare (tonsurar) praesumant alicui personae per se vel per alium in civitate predicta, scilicet a vigilia cuiuslibet festorum praedictorum, postquam tempus advenerit quo quis sine lumine radere non valeat, usque in crastino ipsius festi, quando sine lumine radere possit, nisi personis illis quibus ratione infirmitatis forte sit capud radendum. Ipsorum enim rasuras in hoc statuto nolumus comprendi (comprehendi). Adicimus etiam huic edicto et statuto quod nullus barbitonsor praesumant accomodare alicui personae rasorium sive forfices causa radendi vel tonsorandi in festis iam dictis. Hoc autem statutum et edictum exercendi volumus nedum ad Christianos, sed etiam ad Judeos et Sarracenos barbitonsores tam liberos quam captivos, firmiter statuentes quod quicumque contra hoc statutum et edictum nostrum in aliquo facere attemptaverit sex solidos jaccenses, quocienscumque id attemptent, nomine poenae donet et solvat, cuius poenae Nobis tres solidos et curiae Ilerdensi XII. denarios, paxarie (pahería) XII. denarios, et illis per curiam et paciarios (paheres) institutis ad custodiam et curam habendam super huius statuti observatione residui XII. denarii persolvantur. Mandantes et etc. Datum Ilerdae XV. kalendas octobris anno Domini M.CC.L. septimo. (1257)

dimecres, 19 d’octubre del 2022

XXIX. Ressignatio paroechiae de Gavarra in manu Domini Aprilis Episcopi Urgellensis, anno MCCLVII

XXIX. 

Ressignatio paroechiae de Gavarra in manu Domini Aprilis Episcopi Urgellensis, anno MCCLVII (Vid. pág. 95).

Ex autogr. in arch. eccl. Urgell. 

Notum sit cunctis quod ego P. Clericus et Capellanus de Gavarra, nec vi quoactus, nec dolo ductus, sed bono animo ac spontanea voluntate renuncio ac reddo et in presenti dimitto vobis R. de Solans Capellano de Arches, et in hoc tenenti locum Domini A. Dei gratia Urgellensis Episcopi ecclesiam de Gavarra cum suis sufraganiis, juribus et teneonibus, quam Dominus Poncius quondam Urgellensis Episcopus mihi assignavit, ac beneficiavit: etiam penitus cum hoc presenti publice instrumento vobis dicto R. de Solans dictam ecclesiam trado, et in manus vestras et posse renunciando eicio, et expoliando me denudo, tanquam in manus Domini Episcopi spetialiter et personaliter renunciasem, sine aliquo meo retentu, quod in hoc non facio. Et hoc juro per Deum, et per Sancta IIII. Dei Evangelia coram me presente posita, et manu tacta. Actum est hoc III. Nonas Februarii anno Domini MCCL et sexto. = Sig+num P. Clerici Capellani qui hoc hoc firmo et testibus firmare rogo. = Sig+num P. de Cap de Vila. = Sig+num B. de Cap de Vila. = Sig+num B. de Sol de Vila. = Testium presentes F. Astrer Capellanus de Zaznanera, et P. Fuster de Gavarra. = Egidius de Buxo Presbyter et Notarius de Zamanera qui hoc scripsit et hoc sig+num impressit jussu dicti R. de Solans Capellani de Arches in cuius manu isti firmaverunt.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...