Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Estirati. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Estirati. Mostrar tots els missatges

dimarts, 14 de març del 2023

XXXIII. Petri Sacristae Barchinon. donatio ad monasterium Vallis Laureae, an. MCLXI.

XXXIII.

Petri Sacristae Barchinon. donatio ad monasterium Vallis Laureae, an. MCLXI. (Vid. pág. 135.)

Ex arch. monast. SS. Crucum.

In Dei nomine. Ego Petrus, Barchinonensis Sacrista ob remedium animae meae et parentum meorum dono et offero Domino Deo et ecclesiae Beatae Mariae de Valle Laureae et fratribus ejusdem loci, praesentibus et futuris alodium meum proprium, scilicet pariliatam unam terrae, quam comparavi de Petro de Sanauga in territorio Barchinonae prope mansum, qui fuit Poncii Bernardi Rosselli. Terminatur autem ab oriente in alodio Benvenisth, Judaei: a meridie, et a circio in ipsis stratis et in torrentibus: ab occiduo in alodio Bernardi Marcucii. Sicut ab istis terminis concluditur et terminatur praefata pariliata terrae cum introitibus et exitibus suis, integriter dono et offero Deo et praedictae ecclesiae ejusdem Sanctae Mariae de Valle Laureae, ac ut melius dici vel intelligi potest, ad utilitatem ejusdem ecclesiae de meo jure in jus et dominium omnipotentis Dei et ipsius ecclesiae in manu Domini Petri, Abbatis et fratrum suorum praesentium et futurorum, trado ad suum proprium plenissimum liberum et franchum alodium, ad quod ibi vel exinde fratres ipsius loci facere voluerint sine vinculo ullius hominis vel foeminae. Si quis hoc disrumpere presumpserit, nil valeat, sed supra dicta in duplo componat, et insuper hoc donum omni tempore maneat firmum. Actum est hoc IIII. nonas aprilis anno XXIIII. regni Lodoici Junioris. = Petrus, Sacrista subscribo. = Sig+num Bertrandi de Mediano. = Sig+num Ademari, praesbyteri. = Sig+num Petri Estirati. = Sig+num Raymundi, Primicherii. = Sig+num Willelmi, Barchinonensis episcopi. = Sig+num Raymundi de Calidis. = + Berengarius de Palaciolo. = Sig+num Poncii de Milgrato. = Sig+num Martini. = Sig+num Petri de Corron, scriptoris qui hoc scripsit die et anno quo supra.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...