Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris denariis. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris denariis. Mostrar tots els missatges

divendres, 22 de juliol del 2022

Tomo 6, APÉNDICE DE DOCUMENTOS. 1. Decretum super restauratione monetae Vicensis

APÉNDICE DE DOCUMENTOS. 

I. 

Decretum super restauratione monetae Vicensis, anno MCLXXIV. (Vid. pág. 9.) 

Ex autogr. in arch. eccles. Vicen. 

Notum sit omnibus hanc scripturam videntibus, quoniam ego Petrus Dei gratiâ Ausonensis episcopus, facio, et restauro monetam Sancti Petri Ausonensis sedis, eiusdem ecclesiae omnium canonicorum consilio, et Raimundi de Monte Scatano (1), et multorum proborum hominum, tam villae Vici, quam episcopatus. Hanc autem monetam facio de lege quatuor denariorum argenti puri, et de legitimo pondere; ita quod XVIII. solidi denariorum exeant ad marcham (2). 

1: Hic praedictae urbis superiorem partem, velut dominus, in ipsius tamen ecclesiae feudum, tenebat. 

2: Hi XVIII. solidi, denariorum argenteorum, qui tunc cudebantur, accipiendi sunt; quorum quilibet quatuor denarios comunes valebat; adeo ut marcha, quae in hac moneta Vicensi XVIII. solidos non excedebat, ex comparatione tamen cum aliis denariis in Catalonia communibus LXXII. solidos efficeret. 

Et ut ista moneta in praedicta lege et pondere firmiter observetur, et teneatur, convenio ego iam dictus Petrus episcopus in verbo veritatis, et fidei puritate, et facio iurare in periculo animae meae per duos canónicos, scilicet, per Petrum de Tavarted, et Raimundum de Medaia, et per duos nobiles, et egregios viros, scilicet, Raimundum de Monte Scatano, et Petrum de Luciano. Convenio etiam quod praescripta moneta non mutetur in omni vita mea, nec in lege, nec in pondere minuatur per nostrum consilium, vel stabilimentum, vel voluntatem. Quam si quis minueret in aliquo, acciperem inde vindictam consilio nostrorum proborum hominum, si persona illa in meam potestatem pervenerit; et hoc fiat bonâ fide. Praedicti namque canonici, videlicet, Petrus de Tavarted, et Raimundus de Medaia, faciunt hoc sacramentum in periculo animae meae, et animarum suarum, et aliorum canonicorum, quod pro voluntate mea, vel consilio, vel stabilimento meo, vel eorum canonicorum, iam dicta moneta, ut superius dictum est, in nullo minuatur. Nos etiam iam dicti Raimundus de Monte Scatano, et Petrus de Luciano hoc idem iuramus: adicientes quod per nos ipsos bonâ fide eam firmiter teneamus, et teneri faciamus. Actum est hoc Idus Decembris anno XXXVIII. regni regis Lodovici Iunioris

Praeterea statuimus quod si quis infra villam Vici vendiderit, vel comparaverit quamcumque rem cum alia moneta, nisi cum supradicta, donet pro iustitia X. solidos, si probus homo est, et potens; si vero mediocris est, donet V. solidos pro iustitia. Et si de minoribus est, ascendat in Ciconia die mercati, et si infra septimanam contigerit, intret in Costel. De villanis, qui exterius venient, et extraneis ita statuimus, quod donent duos solidos unusquisque, quando inter se mercantur cum alia moneta, aut ascendant in Ciconia, aut intrent in Costel. Et si mercentur cum hominibus villae, donent homines villae numerum supradictae pecuniae, scilicet X. aut V. solidos. Haec autem poena sit de illis, qui usque ad centum solidos mercabuntur cum alia moneta; et si ultra centum solidos mercati fuerint, duplicetur iam dicta poena. Hanc etiam poenam statuimus de illis, qui cambiatores fuerint de villa, vel extra villam, praeter illos, qui statuti sunt vel fuerint. = Petrus Ausonensis episcopus subscribo. = Sig+num Raimundi de Monte Catano (Ramón de Moncada). = Sig+num Petri de Tavarted. = Raimundus de Medaia hoc firmo. = Sig+num Petri de Luciano. = Raimundus sacerdos Vicensis claviger (clavario; clavari), tenens locum (lugarteniente, locum tenens) publici villae Vici scriptoris, subscribo. 

// Sabrán algo de esto los imbéciles que pusieron las cruces amarillas en la plaza de Vique, Vic, Vich, Vicus?


apéndice 2

diumenge, 24 de maig del 2020

N. 11. Legajo de cartas reales y autógrafos.

N. 11. 
Legajo de cartas reales y autógrafos.

Die veneris XI mensis decembris anno predicto (1506).

Apoca de XXXXVI solidis et sex denariis expensis in fieri faciendis portis portalis Regii Archivi Barcinonae.
Sit omnibus notum. Quod Ego Petrus Michael Carbonellus Serenissimi domini Regis Scriba Regiusque Archivarius et seu tenens claves Regii ArchiciBarcinonae confiteor et recognosco vobis Magnifico Bartholomeo Ferrer Regiam Thesaurariam Regenti. Quod dedistis restituistis et solvistis mihi numerando omnes illos Quadraginta sex solidos et sex denariosmonete Barcinone quos ego solveram personis et causis ac rationibus exaratis in quodam computo per me vobis tradito cuius verba hec sunt.
Compte de les despeses fetes en eper les portes del portal del Real Archiu de Barcelona per Pere Michael Carbonell Archiver del Rey nostre Senyor en lo mes de octobre any MD e sis. Primo per refer dites portes mudant hi barres noves e faen les tornar de dues a una planajar e cimentar aquellas. E per claus e port de portarlos a casa del fuster e per tornar les a son loch. E axi per jornals e guix ha pagat a Joan Xammar fusterXXIIII solidos e sis diners. Item ha pagat a Pere Bonfillalias Alguer ferrer per les tancadures çoes pany e dues claus ab moltes guardes e I anell gran de ferro car les primeres tancadures de dites portes erantan dolentes que ab una agulla facilment si obrire.
Et ideo renuntiando exceptioni non numerate et ex causis et rationibus predictis non solutae pecunie et doli mali facio vobis de praedictis quadraginta sex solidis et sex denariispresentem apocam de soluto in testimonium premissorum. Actum est hoc Barcinone die undecimo mensis decembris anno a nativitate Domini Millessimo Quingentessimo sexto. Sig+num Petri Michaelis Carbonelli predicti qui hec laudo et firmo.
Testes huius rei sunt Franciscus Carbonellus scrivaet Archivarius Regius ac Petrus Castello notarii Cives Barcinone.

Documento 12

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...