Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Eimili. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Eimili. Mostrar tots els missatges

dijous, 11 d’agost del 2022

XXVIII. Acta electionis Eimili in abbatem eiusdem monasterii, anno DCCCCXCIII. (993)

XXVIII. 

Acta electionis Eimili in abbatem eiusdem monasterii, anno DCCCCXCIII. (993) (V. pág. 136.) 

Ibid. ex autogr. 

Cum priscorum multiformis etas seris oppido subsolaribus prelongum sine legibus consumeret aevum, cumque exiciale cuncti subirent periculum, sacrum quoque mortale genus invaderet letum; cumque miseratus Deus suum plasma voluisset pociori iure uti, statuissetque preesse, qui apciora legerent sanccita, ne sua racionalis factura periret errabunda, dechorosque diversi ordinis sublimasset gradus, in quibus velut in supernis astris aurea effulgeret helencorum speciositas, et quemque pro dignitate sui culminis; nec latere posset fas fore vivere, nisi sub tuente ductore, quae olim visebatur tetra et infima, mox elatioribus subdita ceu rutilans enituit in monte lucerna. Dico autem quoniam a tempore rudi sortis (f. sontis) Adae usque ad Moseos, qui tutores dicerentur et patres extitere. Inde usque ad mediatorem Dei et hominum Xpm Ihm acc fides propcior accessit. Hic ergo cum sit Deus, non solum nos paternitatis seu germinitatis voluit relatione censeri, sed quodamodo mirabiliter se nobis fraternitate concxuit, et suum qui essentialiter genitor est, nobis in commune exorandum significavit. Hac vero de causa, alciori, hac mistico, et bene provido instituto eruditi eruditiores patres, hocque altâ habentes mente repositum, quod humilitas omnia vincit, semper sibi se omnes meliores existimantes, transeuntisque genitoris obliviscentes, eosque, qui finem nequaquam marcesserent, patres sibi adobtantes, racionabili instituere proposito, ut hi qui sua relinqunt Xpum sequentes, nilque sui iuri dimittunt, quoniam Deus eorum ereditas est, talibus semper subdantur patribus. Huiusmodi igitur genus religionis avitorum auctoritas tenuit patrum, praecipue Basilium, nostrumque admirabilem secuti Benedictum; cuius solius insignis norma iam pene totum sibi subegit mundum. Illius ergo institutionis immitatores eum condecet legere sibi pastorem, qui eius contemnat (contendat) sequi vestigia. Quamobrem nos moenia inabitantes zenobii Sancte Marie Virginis, Sanctique Urbici martiris Xpi, est quod situm in comitatum Berguitano, in locum nuncupativo Serra de Taxo (Serrateix), nunc demum concertamus parere ei, qui innitatur regule Benedicti. Itaque in Dei nomine ego Froylus abba non possum obedienciam Sancte Marie, Sanctique Urbici exercere, et gubernare, nec legem meam adimplere, quia defecit virtus mea, et loquela mea. Nam et ego Froylus abba simul cum omnibus fratribus in cenobio iam dicto quoabitantibus secundum regulam sancti hac beatissimi patris nostri Benedicti, unâ cum consensu domna Ermengardis comitissa, simul cum proles sui, idest, domnus Bernardus gratiâ Dei comes, et fratres sui Wifredus comes, et Oliba gratiâ Dei comes, et domno Beraegerus (1) 
gratiâ Dei presul, domnique Sanlani egregii presulis sedis Orgellitensis, seu eorum, qui primates sunt istius terre, hunc preclarissimum virum nomine Eymilus (Eimilus), Deo per omnia dignum, monachili abitu comptum, bonitate clarissime prefulgentem, de nostrae congregationis medio nobis pastorem et patrem eligimus, adclamamus, adoptamus, dextrisque propriis que edita sunt confirmamus. Novimus autem hunc de quo loquimur, virum, ipsius summi opificis Xpi Ihesu gratiâ largiente, a primevo aetatis sue tirocinio regis aeterni excubiis militantem, sanctis moribus ornatum, prudentiâ illustrem, sapientiâque, quae secundum Deum et homines est, copiosissime affluentem, sollertiâque pervigilem, lenitate placabilem, quo et serpentis astuciam cum Dñi lege custodiat, et columbe simplici animum non admittat; et ut verius fateamur, dignum in quo Dñus habitet templum, sicut ipsa deitas protestatur dicens: ¿Super quem requiescit spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos?
Acta sunt autem haec, que circa hunc preclarissimum virum decentissime promulgantur, nullis penitus interruptionibus in posterum infringenda, solari tram... er currente, anno ab incarnatione herili DCCCC(XCIII), era millesima (XXXI), nonas Iunii, anno VI quod Ugo Francigeni (rey Hugo de Francia) regnandi sumpsit exordium, ac iuvante Dño nostro Ihu Xpo, cui est et potestas per numquam finienda seculorum secula. Amen. 

(1) Certe Berengarius episcopus Elnensis, quartus ordine Olivae et Ermengardis comitum filius. 

Froylus abba SS. = Sig+num Bladinus monachus. = Sig+num Senteldus monachus. =  Sig+num Geldemirus monachus. = Wadamirus monachus. = Soniefredus (Seniofredus) pbr. = Adalbertus pbr.  SS. = Olibus clericus. = Wilielmus monachus. = Ato pbr. = Seniofredus clericus et monachus. = 
Sig+num Ermengardis comitissa. = Bernardus +. = Sig+num Bernardus vicescomes. = Salla gratiâ Dei eps SS. = Sig+num Bernardus gratiâ Dei comis. = Sig+n. Wifredus gratiâ Dei comes. = Raimundus gratiâ Dei vicescomes. = Sig+num Gocfred... = S¡g+num Bernardo. = Wylyemundus levita, qui hanc adclamationem vel electionem scripsit et subSS. die et anno quod supra. = Oliba gratiâ Dei comes. 

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...