Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Barcinone. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Barcinone. Mostrar tots els missatges

diumenge, 24 de maig del 2020

N. 24. Legajo de cartas reales y autógrafos.

N. 24. 
Legajo de cartas reales y autógrafos.

Licentia claudendi.

Nos Infans Henricus etc. Ad vestri fidelis Regii et nostri Francisci Carbonelli dicti domini Regis Scribe notariique et civis Barcinone supplicationem pro subscriptis humiliter nobis factam concedimus vobis quod libere licite et impune possitis instrumenta et contractus quoscumque notarie Raphaelis de Riudor quondam notarii publici Barcinone soceri vestri et notariarum aliorum notariorum quorum scripturas una cum suis vobis dono dedit si in saedis non fuerint largo modo notatae notare et in mundum redigere et claudere illa tamen cautela servata quod in contractibus ipsis sustanciale aliquod non mutetur sed fiant et fieri volumus predicta per vos bene et fideliter sicut decet. Nos enim ipsa instrumenta et contractos quoscumque ac etiam testamenta et codicillos per vos notandos et claudendos et omnia et singula que circa predicta feceritis tantam vim obtinere tantumque valere volumus ac si per dictum Raphaelem de Riudor et aliorum notariorum quorum scripturas ipse tenebat dum viverent facta extitissent. Mandantes per hanc eandem Gubernatori Catalonie principatusaliisque officialibus nostris et eorum locatenentibus presentibus et futuris ut concessionem et licentiam nostras huiusmodi teneant firmiter et observent et non contraveniant seu aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In cuius rei testimonium etc.

Doc. 25

N. 23. Legajo de cartas Reales y autógrafos.

N. 23. 
Legajo de cartas Reales y autógrafos.

Nos infans Henricus etc. Consuevit Regia Ma.tas (Majestas, Majestad) donationibus seu aliis contractibus legitime factis concessionis gratiam impertiri. Cum itaque ut accepimus Raphaelemde Riudor notarium publicum Barcinone donationem post obitum suum fecisse vobis dilecto et fideli dicti domini Regisac nostro Francisco CarbonelloRegio Scribe notarioque et Archivario ipsius domini Regis contemplatione matrimonii vestri et Joannae domicelle filiae sue non modo de scripturis notarie eiusdem Raphaelis sed etiam notariarum aliorum tabellionum quas dictus Raphael tenebat et possidebat quemadmodum de dicta donatione constat instrumento capitulorum dicti matrimoniiconfecto apud Joannem Geraldum notarium publicumBarcinone die nono julii anno presenti et infrascripto. Et quamquam ipsa donatio sic facta nulla indigeat confirmatione tamen ut obtrectatorum morsus vipereos effugere valeatis et ea suis viribus semper persistat ad supplicationem nomine vestro nobis factam qui vices Regias in hac parte gerimus tenore presentis chartenostre firmiter perpetuo valiture predictam donationem ob causam matrimonii ut predicitur factam laudamus approbamus et ad cautelam confirmamus ac etiam si et ubi opus fuerit predictas omnes et singulas scripturas et etiam quasvis alias quas dictus Raphael de Riudor in dicta donatione penes se retinuerit de quibus nihil ordinaverit vobis de novo donamus comittimus et concedimus ita quod vos absque Vicarii Barcinone seu alterius officialislicentia instrumenta testamenta codicillos protocolla capibrevia notularum et scripturas dicti Raphaelis de Riudor et dictorum aliorum notariorum teneatis et regalis ac in mundum cum expedierit redigatis et claudatis ac partibus quibus tradenda fuerint tradatis et salaria debita recipiatis aliaque omnia et singula super his peragatis quae dictus Raphael de Riudor dum vivebat poterat. Mandantes per hanc eandem universis et singulis Regiis officialibus et eorum locatenentibus ut huiusmodi concessionem nostram teneant et observent ratamque et firmam habeant et contra eam non veniant seu aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In cuius rei testimonium etc. Datum BarcinoneXV die julii anno MCCCCLXXXVI.
Fuit mandatum expediri per Joannem Peyro Locumtenentem protonotarii qui voluit hanc ordinari per me P. M. Carbonellum.
Doc. 24

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...