Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Carlos Calvo. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Carlos Calvo. Mostrar tots els missatges

dijous, 15 de desembre del 2022

XIX. Caroli Calvi praeceptum pro monasterio SS. Emeterii et Genesii. DCCCCXLIV, 944

XIX.


Caroli
Calvi praeceptum pro monasterio SS. Emeterii et Genesii, quod nunc S.
Mariae de Amer est: anno DCCCXLIV. (Vid. pág. 218.)


Ex
autogr. in arch. monast. Ameren.


In
nomine sancte et individue Trinitatis. Karolus gratia Dei Rex.
Si
erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei eorumque in
eisdem locis sibi famulantibus beneficia oportuna largimur, premium
apud Dominum eterne remunerationis rependi non diffidimus. Idcirco
notum sit omnibus sancte Dei Ecclesie fidelibus et nostris,
presentibus atque futuris, quia quidam religiosus vir Wilera Abba
monasterii quod est situm in pago Gerondense constructum,
scilicet sub honore Sancti Hemeterii Sanctique Genesii ad nostram
accedens serenitatem obtulit praecellentie nostre quandam domni et
genitoris nostri gloriose memorie augusti Hludovici
auctoritatem predecessori siquidem suo venerabili Abbati Deodato
factam in qua continebatur, qualiter item dominus et genitor noster
per intercessionem quendam Gauzelmi Marchionis cum et monachos suos
predictumque monasterium cum omnibus rebus sibi pertinentibus sub sue
immunitatis tuitione defensionisque munimine clementer susceperit.
Petiit itaque reverentiam nostram idem Wilera Abba ut eandem domni et
genitoris nostri renovantes preceptionem, cum monachosque suos una
cum prescripto monasterio, et cellis sibi pertinentibus aliisque
omnibus rebus similiter sub nostre immunitatis defensione recipere
plenissime dignaremur. Cuius inquam petitionibus libenter
adquievimus, et ita illi concesisse omnibus, omnibus notum esse
volumus. Quapropter eundem Abbatem cum monachis suis, idem
monasterium cum omnibus rebus sibi pertinentibus, ac cellis sibi
subiectis, quarum altera dicitur domus sancte Marie sita secus
fluvium Amera, altera vero scilicet sita super fluvium Sterriam,
necnon etiam cellulas duas in pago Imporitanense sitas, ex
quibus una apellatur Columbarius, sita super fluvium Taceram,
altera quippe dicitur Carcer sita iuxta maris magni littora cum omni
earum omnium rerum integritate sub nostro muneburdo, sicut dictum
est, atque defensione integerrime contra omnium inquietudines hominum
constituentes, precipimus atque iubemus ut nullus iudex publicus vel
quislibet ex iudiciaria potestate in ecclesias aut loca, vel agros,
seu reliquas possessiones sepe dicti monasterii, et cellularum sibi
subiectarum ad causas iudiciario more audiendas, vel freda exigenda,
vel paratas faciendas, aut ullas redibitiones, aut fideiussores
tollendos, vel illorum homines distringendos, aut illicitas... tiones
requirendis ingredi audeant, nec eaque supra memorata sunt exigere
presumat, sed cum cellis supra memoratis et vilaribus aliisque
omnibus rebus prenominato monasterio pertinentibus in quibuscumque
consistant locis, sive pagis, necnon etiam cum omnibus possesionibus,
quas iuste rationabiliterque presenti tempore possidere dignoscitur,
simul cum hiis quas divina pietas eidem sacratissimo loco per suos
quosque fideles augere voluerit. Liceat memorato Abbati, suisque
successoribus et monachis in sepe dicto loco degentibus quiete vivere
et possidere, easdemque res cum omni securitate sine cuiuspiam
contradictione et minoratione tenere et possidere, eorumque pro
utilitatibus rationabiliter concambiare, et pro nobis, coniuge,
proleque nostra, seu stabilitate totius regni nostri una cum monachis
inibi Domino militantibus divinam misericordiam iugiter exorare. Et
quandocumque divina vocatione memoratus Abba, aut successores sui ab
hac luce migraverint, quamdiu inter se tales invenire potuerint, qui
eos secundum regulam S. Benedicti regere et gubernare valeant,
licentiam habeant ex semetipsis Abbates eligere, qui eis ut
prediximus, merito vite et sanctitatis preesse et prodesse possint.
Et ut hec nostra confirmationis auctoritas perpetuam obtineat
firmitatem, manu propria firmavimus, et anuli nri. impresione
assignari iussimus. = Sig+num Karoli gloriosissimi Regis. = Sig+num
Archarius presbiter ad vicem Hludovici recognovit. Data II. idus. mai
anno IV. Indictione VII. regnante domino nostro Karolo gloriosissimo
Rege. Actum Thola (f. Tholosa) civitate in Dei nomine feliciter.
Amen.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...