Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris 1389. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris 1389. Mostrar tots els missatges

dilluns, 6 de març del 2023

VIII. Enecus, secunda synodo,

VIII.

Idem Enecus Archiep. in secunda synodo per eum celebrata Terrachonae die veneris XXII. mensis aprilis anno a Nativit. Dni. M.CCCLXXXIX (a: Al. cod. ann. MCCCLXXXVIII) fecit constitutiones sequentes. (Vid. pág. 8.)

Quod curati decretalem Omnis utriusque sexus, etc., in subscriptis festis anno quolibet publicent, et eius effectum.

Enecus miseratione divina sanctae Terrachon. ecclae. Archiepiscopus. Licet a sacris sit canonibus provide statutum quod omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua peccata saltem semel in anno fideliter debeat proprio confiteri sacerdoti, et poenitentiam sibi injunctam pro viribus adimplere, suscipiens reverenter ad minus in Pascha Eucharestiae sacramentum, nisi forte de proprii sacerdotis consilio ob aliquam rationabilem causam ab eius perceptione ad tempus duxerit abstinendum; tamen, sicut experientia docente cognovimus, ecclesiarum rectores coeterique curati in publicatione huius salutiferi statuti sunt quam plurimum necgligentes, ex quibus (b: Al. cod. ex quo) suarum et gregis sibi commissi animarum pericula subsequuntur. Et quamvis per bonae memoriae predecessores nostros in hiis sit alias yam (: iam) provisum; tamen dicti rectores et curati duplicis necgligentiae funiculo colligati, nec illa quae per sacros canones, nec quae per Constitutionum provintialium et synodalium ecclae. nostrae remedia sunt salubriter instituta, in actum deducere conantur; imo ex quadam necgligentia premissa ducunt totaliter in contemptum; et sic multi de populo christiano ex ignorantiae coecitate velamen excussationis assumunt. Nos itaque volentes, prout nostro incumbit officio, salubriter in talibus providere, hac constitutione perpetuo valitura statuimus, quod curati ecclesiarum nostrarum civitatis et dioecesis Terrachonae decretalem illam Omnis utriusque sexus cum suis clausulis et poenis ibi adjectis (c: Al. cod. aductis) in festivitatibus Natalis Domini, Circumcisionis, Aparitionis Dni. ntri. J. Chti., et in diebus dominicis quadragessimae, et in Coena Dni., ac Resurrectionis Dominicae anno quolibet comisis eis plebibus in suis ecclesiis, dum in eis ad divina major fuerit populus congregatus, studeant publicare, effectum ipsius statuti vulgariter exponendo; ipsasque plebes ad observationem dicti salutiferi statuti admoneant, et inducant piis monitis, et exhortationibus opportunis; poenasque in huiusmodi decretali appositas in eventum conditionum in ipsa contentarum debita executioni studeant demandare. Et si parrochianos suos post tales exhortationes in hiis repererint necgligentes, cum ad synodum venerint, nomina parrochianorum suorum utriusque sexus, qui anno illo peccata sua confiteri, et Eucharestiae omiserint recipere sacramentum quatenus in ipsis curatis fuerit, in scriptis portent, nobisque, si presentes simus in civitate, alias Vicario nostro in spiritualibus exhibeant, ut sic providere possimus prout (a) videbimus expedire. Quicumque autem in huius nostrae constitutionis executione necgligentes fuerint, pro tanta necgligentia se a nobis noverint taliter puniendos, quod poena docente cognoscant quam grave sit superiorum praecepta in contemptum deducere necgligenter.

Tertia synodo Enecus

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...