Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Anabiensis. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Anabiensis. Mostrar tots els missatges

diumenge, 28 d’agost del 2022

X. Caroli Calvi praeceptum pro ecclesia Urgellensi, eiusque episcopo Wisado eius nominis primo, anno DCCCLX. (860)

X.

Caroli Calvi praeceptum pro ecclesia Urgellensi, eiusque episcopo Wisado eius nominis primo, anno DCCCLX. (860) (V. pág. 66.) 

Ex arch. eccl. Urgell. lib. I Dotal. fol. 14. 

In nomine sanctae, et individuae Trinitatis. Karolus gratia Dei rex: quidquid pro utilitate, et necessitate sacrorum lochorum efficere contendimus, profuturum nobis, et ad praesentem vitam foeliciter transigendam, et ad aeternam beatitudinem facilius obtinendam, omnino confidimus. Ideoque notum sit omnibus sanctae Dei aecclesiae fidelibus, et nostris, praesentibus atque futuris, quod venerabilis vir Guissadus Urgellensis aecclesiae episcopus, ad nostram accedens reverenter sublimitatem, innotuit de quibusdam verbis (f. rebus) a gloriosis imperatoribus Karolo avo nostro, et Ludovicho genitore nostro eidem aecclesiae suae per praecepta inprevaricanda concessis, idest, condaminam unam, quae est prope ortum sanctae Mariae, et aecclesiam sancti Iacobi cum suis ortilibus et kasalibus. Praeterea peciit ut eidem sanctae sedi redderemus contiguam aliam condaminam, et ortum praephatae condaminae adherentem. Adidit aetiam de decimis Andorrensis pagi, ferri et piscis, quae aecclesiae suae debentur. Simul etiam dixit nobis de quibusdam pagellis, qui suae sunt parroechiae, ut progenitoribus nostris imperatoribus per praeceptum nostrum eidem sanctae sedi beatae Mariae nomini dicatae, secundum antiquam consuetudinem subiectas fore, confirmaremus. Cuius venerandi pontificis supplicem rogationem clementer audientes, praeceptum hoc altitudinis nostrae fieri iussimus, per quod praenominatas res praescriptas fore sedis iuri subiungimus, et dominio praesulis eius Guisadi, ac successorum eius perpetuo mancipamus. Videlicet ut ecclesiastica et kanonica auctoritate, ad utilitatem, et necessitatem sepe dictae sanctae sedis, et servorum Christi in ea degentium ordinent, atque disponant, sine cuiuspiam inquietatione, aut contradictione. Cerdaniensis vero pagis, et Libienensis, et Bergitanensis, Palariensis quoque, atque Ripachurcensis, Gestabiensis, atque Cardosensis, Anabiensis, ac Tirbiensis, et locus sanctae Deodatae cum finibus suis, sicut in memoratis imperialibus praeceptis notum est scriptum fuisse, semper subiaceant plerumque dictae sanctae sedi Urgellensis aecclesiae, neque sit eis licitum ad alias vicinas aecclesias migrare. Praeterea concedimus eidem sanctae sedi, ut sicut aliae aecclesiae Septimaniae, ita quoque eadem, et rectores eius semper habeant tertiam partem telonei de omnibus illius parroechiae merchatis. Similiter etiam concedimus eidem aeclesiae, ob remedium animae nostrae, tertiam partem telonei omnium negociatorum per eandem parroechiam transeuntium, atque merchantium. Nullique sit licitum contra hanc auctoritatis nostrae praeceptionem molestiam de his, de quibus dicitur, rebus, et teloneis, inferre superius dicto pontifici, ac successoribus eius, sive ministris crebro dictae aecclesiae Urgellensis ad hoc exequendum constitutis, praesentibus temporibus, et futuris. Ut autem hoc nostrae auctoritatis scriptum pleniorem in Dei nomine optineat firmitatem, manu propriâ subter firmavimus, et anuli nostri impressione assignari iussimus. = Signum + Karoli gloriosissimi regis. = Gauzllenus notarius ad vicem Ludovici regis recognovit et subscripsit. = Data XIII. kalendas Decembris, indictione nona, anno XXI. regnante Karolo gloriosissimo rege. Acta Panagone palatio regio in Dei nomine feliciter, Amen.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...