Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Dalmatium. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Dalmatium. Mostrar tots els missatges

dimecres, 8 de març del 2023

XII. Constitutiones, Dalmatium, Archiepum. 1420, prima synodo

XII.

Constitutiones editae per Reverendum Dnum. Dalmatium, Archiepum. Terrachon. in prima synodo per eum celebrata III. die madii anno a Nativitate Dni. M.CCCCXX., quae abs dubio est continuatio precedentis. (Vid. pág. 12.) 

De honestate vestium presbyterorum et clericorum.

Inter coeteros presbyterorum, beneficiatorum et aliorum clericorum excessus hic maxime inolevit quod spreta in vestibus forma ecclesiasticae honestatis, plurimum delectantur esse deformes, et cupiunt laycis conformari; quodque mente gerunt, habitu profitentur. 

Et quia dignum et salutare existit ut presbyteri et clerici in sacris ordinibus constituti non solum vitae sed morum refulgeant honestate; renovamus et inviolabiliter servari praecipimus Constitutionem provintialem per bonae memoriae Dnum. Petrum, inmediatum predecessorem ntrum. super vestibus clericorum factam incipientem:

Sacrorum Canonum, illam adjungentes constitutioni synodali per eundem ntrum. predecessorem super hiis editae, incipienti: Quia ad hoc sunt clericis etc., immutantes solum quoad longitudinem vestium, quas volumus esse talares, poenis earumdem constitutionum per hanc etiam adicientes quod transgressores constitutionum huiusmodi prima vice poenas ipsarum constitutionum incurrant; et secunda vice, ac inde quotiens culpables fuerint reperti; vestes amitant, et poenam decem librarum irremisibiliter nobis exolvant. 

De superpelliciis et almuciis deferendis.

Cum magna gravitate decenti et honesto habitu convenit presbyteros ecclesiastico officio et divino cultui interesse. Et cum in Constitutione synodali per bonae memoriae Dnum. Petrum, predecessorem nostrum incipientem: Cum honestas etc. sit salubriter statutum, quod quilibet clericus in sacris ordinibus constitutus, in missis, processionibus et dum dicet horas in ecclesia presente populo superpellicio sit indutus, et detur sibi obcio, ut utatur si voluerit almucia seu birreto; illam renovantes, adicimus in eadem, quod superpellicium, quod ipse clericus deferet, non sit ruptum, nec perforatum, sordidum sive turpe, sed decens, integrum atque mundum. Et quotiens presbyter quicumque illud deferet in officiis memoratis teneatur et habeat deferre almuciam; quam si in presenti non habet, infra unum annum primo venturum habere teneatur, et inde deferre, ut est dictum. Contrarium vero facientes, superpellicium sic ruptum sive laceratum, perforatum et sordidum amictant, et poenam quinque solidorum pro qualibet vice exolvant. Et si in habendo et deferendo almuciam defecerint, pro vice qualibet eadem poena plectatur; nimis enim videtur absurdum in sacris sordes negligere, quae dedecent etiam in profanis.

De alienatione rerum ecclesiasticarum, et obligatione ipsarum.

Fraudibus atque dolis, quae in damnum ecclesiarum, beneficiorum, anniversariorum, missarum, piarumque causarum et distributionum ac jurium eorundem, qui hactenus, ut sumus veridice informati, comissi sunt, et possunt faciliter comitti, opportunis obviare et providere remediis, quantum cum Deo possumus, salubriter cupientes, presenti Constitutione sanccimus, ne quis prior, rector seu curatus animarum ntrae. diocesis, presbyter vel clericus beneficiatus, causarum procurator vel administrator beneficiorum, anniversariorum, missarum, caritatum, distributionum vel aliarum quarumcumque piarum largitionum presumant vel possint calices, libros ecclesiasticos, vestimenta seu alia jocalia, ornamenta aut res mobiles, domos, terras, vineas, prata seu quaslibet alias possesiones, census, tertius, quartos, taschas, usaticha, agraria, redditus aut jura quaecumque ad ecclesias ipsas, beneficia, anniversaria, caritates et alias administrationes jam dictas quomodolibet pertinentia, vendere, dare, permutare, concedere, ypotechare, impignorare in emphiteosim seu in acaptum concedere, seu stabilire, aut ad longum tempus locare, vel quocumque alio modo et contractu alienare, sine licentia, firma et expreso consensu nostri vel Vicarii aut Officialis nostri in officialatu, aut Decani Montis albi in decanatu nostris. Quod si contrarium fuerit attemptatum, contractus huiusmodi sint irriti atque nulli; quodque transgresores huius statuti omne damnum et interesse ecclesiarum, beneficiorum, anniversariorum, caritatum et administrationum praedictarum de bonis propriis resarcire omnino teneantur, et poenam viginti librarum ipso facto incurrant ultra poenas a jure super hiis statutas. Verum quia ecclae. beneficia, et administraciones praedictae, et etiam nonnullae manumissoriae in civitate et dioc. nostris plura habent censualia, mortua a vulgo nuncupata, et alios redditus, qui et quae possunt redimi atque lui, et frequenter evenit quod rectores, beneficiati, manumissores vel alii de praedictis administrationem habentes, capitalia dictorum censualium et reddituum recipiunt, et illa retinent et expendunt, aut cum propinquis vel aliis minus utiliter contrahunt, aut illa retinendo assecurant, sicut volunt. Ex quibus ecclae. beneficia, anniversaria, caritates, manumissoriae, administrationes magna susceperunt usquequaque detrimenta et irreparabilia damna; sic super huiusmodi luicionibus et redemptionibus ducimus ordinandum, quod quotiens talis occurrerit casus, si fuerit in civitate Terrachon., rector ipse seu curatus, beneficiatus, manumissor vel administrationem habens illud praetium, sive capitale non recipiat, sed in posse Officialis nostri deponi faciat, et in Montis albo in posse Decani seu depositarii ipsorum. Et si extra civitatem vel villam praedictas dictae luiciones fiant, et pretia ex dispositione testatorum vel donatorum in posse quarumcumque devenerit personarum, aut forsan in posse ipsorum rectorum, beneficiatorum, manumissorum vel administrationum habentium illam praecii restitutionem, ipsi rectores, beneficiati, manumissores vel administrationem habentes eum totius negotii qualitate denunciare et notificare dicto nostro officiali in Officialatu et Decano in decanatu infra dies quindecim, postquam soluta fuerit seu restituta, omnino teneantur. Et pretium illud in aliam emptionem vel usus nequeat converti sine dictorum Officialis vel Decani licentia firma et expresso consensu. Contrarium vero facientes poenam viginti librarum ipso facto incurrant. Illi autem qui ad usque talia capitalia receperunt qualitercumque, et non sunt in aliam emptionem conversa; id nobis seu dictis Officiali vel Decano denuncient infra unum mensem, ut valeamus et valeant, sicut convenit, providere. Quicumque vero hoc celaverit et non revelaverit, ut est dictum, in poenam viginti quinti librarum incidat ipso facto. Et hanc constitutionem praecipimus per curatos in suis ecclesiis infra quindecim dies, cum ad eas redierint, clero et populo publicari, et etiam quibuscumque de hiis in eorum posse contrahentibus quociens casus occurrerit, ne creditores, vel alii super hiis valeant defraudari. Et si in hiis fuerint necgligentes, poenam centum solidorum incurrant.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...