Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Alemannus. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Alemannus. Mostrar tots els missatges

dissabte, 30 de juliol del 2022

Tomo 6, apéndice 28. Acta consecrationis ecclesiae S. Michaëlis in castro Rocheta, 1043

XXVIII. 

Acta consecrationis ecclesiae S. Michaëlis in castro Rocheta, anno MXLIII (1043).
(V. pág. 186.) Ex autogr. in arch. eccl. cathedr. Vicensis. n. 255. 

Notum sit omnibus hominibus praesentibus atque futuris, quod ego Alemannus invitavi domnum Olibamum pontificem sanctae sedis Ausonensis ad dedicandam ecclesiam Sancti Michaelis fundatam in diocesi Sancti Petri supra nominatae sedis, in alodio meo Castro Rocheta; ad quam veniens praedictus pontifex sub invocatione nominis Christi eam consecravit, et praetiosa ibi sanctorum pignora recondidit. Ut autem ipsa ecclesia supra dicta in diocesi praefatae sedis fundata esse sciretur, interpellante supra scripto pontífice Oliva, ego praedictus Alemannus concessi atque constitui, ut omnibus annis per unamquamque synodum una libra cerae ad sedem Sancti Petri pro censo iam dictae ecclesiae Sancti Michaelis deferatur, et persolvatur, et praefatae ecclesiae presbyter ibi in omnibus synodis presentetur. Facta dedicatio, concessio, atque constitutio anno Incarnationis domini millessimo XL°III.°, XI. Kalendas Mai, anno XII. regni regis Henrici. = Alamanno, qui han (hanc) constitutionem feci, et firmavi, et testes firmare rogavi. = Sig+num Adrover. = Sig+num Sunier Arnalli. = Sig+num Ebrinus. = Sig+num M. …. = Salomon monachus, qui hanc cartulam constitutionis scripsi sub die et anno quo supra +. 

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...