Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris apéndice de documentos. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris apéndice de documentos. Mostrar tots els missatges

dijous, 26 de gener del 2023

APÉNDICE DE DOCUMENTOS. I - IV. Constitutiones Domini Fratris Guillermi Aranyonis

APÉNDICE DE DOCUMENTOS. 

I.

Constitutiones Domini Fratris Guillermi Aranyonis bonae memoriae Episcopi Illerdensis, an. MCCCXIV. (1314) (Vid. pág. 1). 

Confirmant. constitutiones predecessorum nostrorum. 

Anno Domini MCCCXIIII. die lunae quae fuit XVII. kalendas madii, nos frater Guillermus miseratione divina Ilerdensis Episcopus in nostra cathedrali ecclesia sanctam synodum celebrantes predecessorum nostrorum vestigiis inherentes, constitutiones factas per predecessores nostros concedimus et approbamus et irrefragabiliter per omnia confirmamus. Verumptamen inter ceteras orationes oratio dominica a Domino actore et doctore eiusdem dignitatis excellentiam obtineat et virtutis, idcirco de fratrum nostrorum sanctaque approbante synodo statuymus, ut quandocumque de cetero horae canonicae in civitate et diocesi nostra debeant recitari, semper ante inceptionem cuiuslibet orae canonicae dicatur sub silentio Pater noster.

Commutacio constitutionis Domini Sabinensis Episcopi, Legati Domini Papae. 

Insuper cum olim Dominus reverendus Pater Dominus Jacobus Sabinensis Episcopus, Apostolicae Sedis Legatus in partibus Spaniae legationis officio fungeretur, et in concilio celebrato Ilerdae statuerit omnes sacerdotes, diachonos, subdiachonos et omnes beneficiatos qui in domibus suis vel alienis publice detinere presumerent concubinarios, denunciari suspensos, ac concubinas talium excomunicationis sententiae subjacere; postmodum quia sepe quod providetur ad bonum tendit ad noxam, antiqui hostis invidia procurante, predictae sententiae quae pro animarum procuranda salute fuerunt promulgatae, propter irregularitates quas clerici eisdem sententiis ligati mulctotiens contrahebant, laqueos eternae mortis sibi parabant, Dominus Papa huic morbo salutiferam intendens adhibere medelam, reverendo patri Domino Egidio Sanctorum Cosmae et Damiani Diachono Cardinali mandaverit remedium adhibere, et idem Dominus Cardinalis literatorie Archiepiscopis et Episcopis et aliis ecclesiarum Prelatis per Ispaniam constitutis poenas clericis et concubinis predictis per sententias memoratas impositas in penas alias quas personarum, locorum et temporum circunstantiis provida circunspectione pensatis, eorum animarum saluti magis expedire viderent conmutandas, eiusdem Legati sententias auctoritate Apostolica postmodum relaxantes, nosque non invenerimus predictas suspensionis et excomunicationis sententias prout expedit per aliquem predecessorum nostrorum fuisse in poenas alias comutatas, licet poena quinquaginta maçmodinas sit posita per quandam constitutionem synodalem in beneficiatos seu in sacris ordinibus constitutos qui in predicto vitio deprehensi fuerint laborare, prefatas suspensionis et excomunicationis sententias auctoritate predicta nobis in hac parte comissa in dictam poenam maçmodinas solvendam per dictos clericos concubinarios et publicos duximus comutandam easdem sententias suspensionis et excomunicationis latas per jam dictum Jacobum, Sabinensem Episcopum, quantum ad clericos ecclesiarum civitatis et diocesis Ilerdensis et concubinas eorundem auctoritate premissa exprese et ex certa scientia revocantes. Decernentes predictos clericos et eorum concubinas predictis suspensionis et excomunicationis sentenciis in posterum de cetero non ligari.

Quod omnes portionarii et clerici beneficiati in ecclesiis intersint horis in ipsis ecclesiis, etiam si testatores hoc non expresserint.

Insuper cum visitando aliquas ecclesias nostrae diocesis invenerimus quod sunt ibi aliquae ecclesiae parrochiales in quibus sunt portionarii et alii clerici beneficiati qui minus bene et minus honeste veniunt ad ecclesiam ad divinum officium faciendum, pretendentes excusationes frivolas quod ratione capellaniarum seu beneficiorum quae ibi obtinent, non tenentur missae conventuali nec aliis horis canonicis interesse, unde nos volentes quod servitium fiat ipsis ecclesiis eo modo quo debet per portionarios seu alios beneficiatos clericos eorumdem, statuhymus quod in ecclesiis tam civitatis quam diocesis nostrae, ubi sunt portionarii et alii clerici beneficiati seu in illis in quibus sunt clerici beneficiati habentes capellanias perpetuas, predicti clerici tam portionarii quam capellani habentes capellanias perpetuas veniant ad ecclesiam seu ecclesias in qua seu quibus benefficium obtinent honeste, cum superpelliciis et sine capuciis ad divinum officium faciendum, et intersint, licet fundatores capellaniarum seu beneficiorum suorum hoc non expresserint, omnibus horis diurnis pariterque nocturnis. Qui vero in hoc negligentes fuerint, si fuerint portionarii per Rectorem seu Prelatum suum per substractionem beneficii compellantur. Si vero fuerint capellani, habentes capellanias perpetuas, Rectores seu Praelati eorum significent hoc nobis, et nisi admoniti adimpleverint, eos graviter puniemus.

Quod nulla capellania constituatur de cetero, nisi centum quinquaginta solidi censuales assignentur eidem.

Item cum plures capellaniae sint in civitate et diocesi nostra quae sunt adeo tenues et exiles in redditibus quod capellani eorum vix possunt ex ipsis comode sustentari, licet tempore fundacionis, quando moneta Jaccensis erat carior, possent invenire competenter; volentes ut capellaniae quae de cetero fient, dotentur taliter quod capellani earum ex ipsis victum habeant competentem, statuhymus quod de cetero capellania aliqua non possit instituhy in sede aut aliqua alia ecclesia civitatis aut diocesis nostrae, nisi fundator eiusdem assignet eidem ad minus centum quinquaginta solidos Jaccenses censuales pro vita et sustentatione capellani perpetui eiusdem, cum de minori quantitate pensata vilitate dictae monetae, non possit unus capellanus competenter vivere, ut est dictum.

II.

Constitutiones eiusdem Domini Fratris Guillermi Aranyonis bonae memoriae Episcopi Illerdensis in sinodo celebrato in sua cathedrali ecclesia, an. MCCCXV. (1315) (Vid. pág. 1) 

Quod nullus Prelatus seu Rector alicuius ecclesiae possit decimas in sacris ordinibus constituto et pro certo servitio ecclesiae assignare.

Nos Frater Guillermus miseratione divina Illerdensis Episcopus in nostra cathedrali ecclesia sanctam sinodum celebrantes, attendentes quod ex collationibus seu assignationibus quas Praelati et canonici dictae ecclesiae necnon Abbates, Priores et alii ecclesiarum Rectores nostrae diocesis faciunt de decimis ad vitam aliquorum dignitates et ecclesiae sunt honeratae plurimum et gravatae idcirco de fratrum nostrorum consilio sanctaque approbante sinodo statuhymus quod nullus Praelatus vel canonicus ecclesiae cathedralis predictae Abbas, Prior, Rector seu Vicarius alicuius ecclesiae nostrae diocesis possit de cetero decimas alicuius parrochiani, seu excusatum aliquod alicui layco vel clerico, nisi in sacris ordinibus constituto, et pro certo servitio ecclesiae faciendo et cum firma Episcopi assignare. Quod si fecerit talis collatio seu assignatio, quocumque modo facta fuerit, nullam obtineat roboris firmitatem. Et quia super assignationibus retro decimi quas nonnulli tam layci quam clerici occasione colligendarum decimarum ad vitam obtinent, invenimus aliquas ecclesias nostrae diocesis laesas non modicum et gravatas, modo simili statuhymus quod nullus Praelatus, Canonicus, Abbas, Prior, Rector, Vicarius seu aliquis de predictis possit de coetero alycuy layco vel clerico et in sacris ordinibus constituto pro colligendis decimis seu alia causa retro decimum ad vitam collectori etiam cum firma Episcopi aliqualiter assignare. Et si per aliquem seu aliquos contrarium, quod absit, factum fuerit, talis assignatio tanquam inanis et irryta nullatenus observetur. Datum Ilerdae die sabbati quae fuit festum Beati Luchae anno Domini MCCCXV. 

III.

Constitutiones eiusdem Domini Fratris Guillermi Aranyonis bonae memoriae Episcopi Illerdensis in sinodo in sua cathedrali ecclesia celebrato, an. MCCCXVIII. (1318) (Vid. pág. 1.) 

Quod capellae non concedantur nisi capellaniae perpetuae constituantur, et tunc absque prejudicio parrochialis ecclesiae; et habet jurare beneficiatus.

Anno Domini M.CCC.XVIII die martis quae fuit VI nonas madii, nos frater Guillermus miseratione divina Ilerdensis Episcopus in nostra cathedrali ecclesia sanctam sinodum celebrantes sancta approbante sinodo statuimus quod in castris, villis, turribus et aliis locis nostrae diocesis et maxime ubi preter dominum loci sunt alii parrochiani qui extra loca predicta et termino eorundem habent ire ad parrochialem ecclesiam ad missam, ad alia ecclesiastica sacramenta capella de cetero nullatenus concedatur, nec in aliis locis in quibus parrochialis est ecclesia, nisi consensus rectoris eiusdem accesserit, et tunch etiam capellanus perpetuus ibidem fuerit constitutus. Cui juxta constitutiones nostras sinodales competentes redditus fuerint assignati. Qui capellanus teneatur jurare in posse rectoris illius parrochialis ecclesiae, quod ipsam ecclesiam suis juribus nullatenus deffraudabit.

Quod nullus presbiter celebret populo in aliqua ecclesia seu capella sine licentia rectoris; alias est suspensus ab officio. 

Item statuhimus quod nullus presbiter in aliqua parrochiali ecclesia nostrae diocesis seu capella celebret missam populo sine licentia Rectoris ipsius ecclesiae vel eius locumtenentis petita et obtenta. Quicumque autem contrarium fecerit, tamdiu ab officio auctoritate presentis constitutionis noverit se suspensum, quousque reatum suum recognocens Rectori parrochialis seu matricis ecclesiae loci de injuria et dampno satisfecerit competenter. 

Quod corpora non sepelliantur in ecclesiis, nisi fuerint patroni vel fecerint ibi capellam vel capellanum perpetuum ipse vel aliis de genere.

Item cum noverimus quod in parrochialibus ecclesiis sepelliuntur interdum corpora quae deberent in ciminteriis vel alibi sepelliri, et Rectores dictarum ecclesiarum propter metum dominorum ipsorum locorum seu aliorum potentum non audent contradicere, ymo inviti habent dicta corpora sepellire, statuhymus quod de cetero nullus sepelliatur in ecclesia, nisi fuerit patronus eiusdem vel in ipsa ecclesia capellam fecerit, aut capellanum perpetuum ipse vel aliquis de suo genere, cui secundum constitutionem nostram sinodalem redditus assignati fuerint competentes. Qui vero contrarium fecerint sepelliendo, mandando vel faciendo corpora ibidem aliter sepelliri, ab ingressu ecclesiae noverit se suspensos. Circa nobiles et sublimes tamen personas possimus nos Episcopus et nostri successores, si nobis videbitur, dispensare.

Quod nullus decimas arrendet alicui nobili.

Item cum in constitutionibus sacrorum conciliorum Terrachonae provide sit statutum quod parrochiales ecclesiae quae per laycos administrari non debent, nullo modo laycis attribuentur, set per clericos et viros ecclesiasticos gubernentur, dictam constitutionem in virtute sanctae obedientiae et sub poena excomunicationis praecipimus firmiter observari. Adicientes de fratrum nostrorum consilio quod nullus Prelatus, Rector seu quivis alius decimas seu primillas bladi, vini et aliorum fructuum prelaturae aut beneficii sui … collecte vel ... vendat alicui nobili, militi vel aliae potenti personae, nec etiam alicui qui loco illorum emat in toto vel in parte decimas aut primitias supra dictas. Si vero contrarium factum fuerit, talis atributio seu venditio nullam obtineat roboris firmitatem. Inhibentes similiter sub poena excomunicationis laycis aut militibus et aliis superius expressatis, ne tales attributiones aut emptiones contra tenorem dictarum constitutionum faciant de coetero, si sententiam excomunicationis volunt evitare.

Quod beneficiati pro deffunctis non celebrent trentenaria sine licentia Episcopi.

Item statuhimus et sub poena excomunicationis servari mandamus quod nullus presbiter habens capellaniam perpetuam pro mortuis institutam in civitate aut diocesi Illerdensi cantent trentenaria sumpta occasione quod redditus capellaniae suae sibi non suficiunt, vel alia quacumque, nisi fuerit de nostra licentia spetiali. Quicumque autem contrarium fecerit, XXX solidos pro quolibet trentenario nobis solvere teneatur.

IV. 

Constitutiones eiusdem Domini Fratris Guillermi Aranyonis bonae memoriae Episcopi Illerdensis in sinodo in sua cathedrali ecclesia celebrato, an. MCCCXXI. (1321) (Vid. pág. 1.)

Quod Praelatus vel Rector possit comittere curam animarum alii idoneo in ecclesia sua ex causa probabili per mensem et non ultra; alias incurrit poenam XX solidorum. 

Nos Frater Guillermus miseratione divina Illerdensis Episcopus celebrantes sanctam sinodum in nostra ecclesia cathedrali, attendentes quod nonnulli Abbates, Priores, Rectores et Vicarii ecclesiarum curam animarum habentes inconsulto Episcopo cum detrimento maximo comittunt quandoque aliis vices suas, et sic forte per comissiones huiusmodi multorum animae dampnabiliter sunt deceptae, cum illi quibus taliter vices suas comittunt, non possint aliquem solvere vel ligare pro eo quod de jure comuni solus Episcopus potest curam animarum comittere juxta canonicas sanctiones; volentes quantum cum Deo possumus animarum saluti consulte earum periculum evitare, indulgemus ut omnes Abbates, Priores et Vicarii predicti ex indulto nostro huiusmodi possint ad horam, aut si ex causa probabili se absentaverint ad tempus modicum, videlicet VIII vel XV dierum aut unius mensis aliis sacerdotibus et qui sciant et possint sacramenta ministrare ecclesiastica comittere vices suas. Ita tamen quod in comissione huiusmodi se ipsius maliciose non exhonerent nec comittant aliquod dolum sive fraudem ultra indulgentiam autem predictam nisi in necessitate. Nullus per se vel per alium ponat vicarium vel subvicarium sine nostra obtenta licentia loco sui. Si vero contrarium presumptum fuerit, tam ponens quam recipiens penam XX. solidorum nobis solvere teneantur, et alias tanquam transgressores canonum punientur.

Quod clerici alienae diocesis non recipiantur ad celebrandum sine litteris Episcopi et licentia spetiali: alias recipiens et receptus incurrant penam X. sol

Item statuhimus quod nullus Habbas, Prior, Rector vel Vicarius alicuius ecclesiae seu capellanus curam habens animarum recipiat aliquem presbiterum alienae diocesis ad exequtionem suorum ordinum absque litteris nostris et spetiali licentia, nisi presbiter ille transeundo ex devotione et secrete aliquibus paucis diebus voluerit celebrare. Quicumque autem contrarium fecerit X solidos, et presbiter alienus qui taliter celebrare presumpserit totidem solidos pro poena qualibet vice nobis solvere teneatur. 

Quod vasa vinaria et olearia intelligantur in bonis sedentibus.

Insuper attendentes quod ex eo quia per Dominum Poncium bonae memoriae Episcopum Illerdensem fuit graciose concessum quod Priores saeculares Abbates, Rectores et clerici beneficiati in civitate et diocesi Ilerdensi possint de bonis mobilibus et intuitu ecclesiae vel beneficii acquisitis testari ac libere ordinare, plerique ad dolia seu vasa vinaria et olearia ad colligenda seu conservanda vina vel olea beneficiorum huiusmodi empta vel adquisita manus extendunt disponendo de eis vel ea quomodolibet alienando; idcirco temperantes et declarantes constitutionem jam dictam statuendo sancximus, ne ad huiusmodi vasa vinaria vel olearia vigore constitutionis predictae per quemcumque sub quovis dispensationis ultimae voluntatis titulo seu colore minus quomodolibet extendatur presentem constitutionem et ad canonicos Ilerdenses et eorum beneficia sive dignitates sive personatus praepositurae vel administrationis existant volentes extendi de fratrum nostrorum expreso consilio et assensu.

Quod nullus Rector possit obligare bona ecclesiae ultra quinquaginta solid

Item statuhimus quod nullus clericus nostrae diocesis beneficium ecclesiasticum obtinens audeat ultra sumam quinquaginta solidorum Jaccensium insimul vel divisim sine voluntate et licentia nostra spetiali mutuo recipere, ecclesiam seu beneficium ecclesiasticum quod obtinet aut precedentes seu futuros fructus vel redditus eiusdem modo aliquo obligando, vel aliquos parroquianos suos fidejussores vel principales debitores constituendo vel dando alioquin, cum ex hiis proveniat ipsis ecclesiis et beneficiis grave dispendium et jactura tam ipsis quam fidejussores eorum quam inmutantes eis seu dictam obligationem recipientes ab eis ipso facto excomunicationis sententia innodamus. In hac tamen non intelligimus canonicos Ilerdenses habentes dignitates, personatus vel officiatus super hoc jam per constitutiones alias sit provisum.

Quod beneficiati omnes habitent in domibus beneficiorum et ea teneant condirecta: et nisi moniti hoc fecerint ipsis beneficiis sint suspensi.

Item quod nonnulli Abbates, Priores, Rectores seu Vicarii et alii beneficiati ecclesiarum nostrae diocesis relictis domibus ecclesiarum seu beneficiorum suorum in quibus inhabitare debent alias proprias domos de bonis ecclesiarum et beneficiorum emunt vel edificant et permittunt domos ecclesiarum et beneficiorum suorum ruere seu perire statuhimus ut homnes Abbates, Priores, Rectores, Vicarii et beneficiati nostrae diocesis in domibus ecclesiarum et beneficiorum suorum habitent et morentur, et eas secundum posibilitatem ecclesiarum seu beneficiorum suorum operentur seu teneant condirectas. Contrarium vero facientes, postquam super hoc auctoritate nostra moniti fuerint, tamdiu ipsis beneficiis sint suspensi, donech in dictis domibus redierint, et juxta possibilitatem ecclesiae seu beneficii rehedificaverint seu reparaverint domos illas. Fructus vero beneficiorum a quibus taliter suspensi fuerint, in reparatione ipsarum domorum penitus convertantur.

Quod in ecclesia vel ciminteriis coreae vel ludi non fiant contrafacientibus poena aponitur.

Item quia plerique in festorum vigiliis et ipsis festis ac diebus dominicis, dum in ecclesiis orationi deberent insistere, non verentur in ipsis earumque ciminteriis coreas facere dissolutas, et interdum canere cantilenas, ac multas insolertias (: insolencias) perpetrare, et ludos etiam taxillorum et alios illicitos exercere, ex quibus ecclesiarum et ciminteriorum violaciones et inhonesta variaque delicta quandoque secuntur, et ecclesiasticum plerumque perturbatur officyum in divinae magestatis offensam et astantium scandalum populorum, volentes constitutiones Sedis Apostolicae quae predicta prohibent firmiter observari, omnibus Rectoribus, Curatis et Vicariis ecclesiarum nostrae diocesis dicimus et mandamus quatinus quilibet ipsorum moneat peremptorie parrochianos suos et eis injungant ut predicta de cetero non faciant vel attemptent. Qui vero contrarium fecerint, donec ad cognitionem nostram vel Rectoris seu Curati in cuius ecclesia seu ciminterio predicta fuerint attemptata, de transgressione huiusmodi satisfecerint competenter, ab ingressu sint ecclesiae interdicti. In hoc tamen non intelligimus illos clericos quibus si ludos in ecclesiis vel ciminteriis exerceant, pena XX solidorum pro qualibet vice aposita est jam in constitutionibus predecessorum nostrorum, set addimus quod eandem penam incurrant pro qualibet vice qua coreas duxerint in ecclesiis aut ciminteriis supra dictis.

Puniuntur qui per preces vel minas potentum beneficium sibi conferri procurant, vel poenam seu mulctam Episcopi vel officialis sibi remitti.

Item reducentes ad memoriam constitutionem in sacro Terrachonensi concilio editam contra illos qui per Principum vel magnatum aut aliorum potentum vel dominorum locorum preces aut minas, litteras, nuntium vel mandatum procurant beneficia ecclesiastica sibi conferant ad eas per illos ad quos pertinet praesentari, eam sub poena in ipsa constitutione contenta in nostris civitate et diocesi in omnibus et per omnia ab omnibus cuiuscumque dignitatis, status vel conditionis existant precipimus inviolabiliter observari. Adicientes ut eadem poena illos auctoritate nostra eo ipso constringuat qui per nos vel officialem nostrum pro suis excessibus puniti aut mulctati poenam vel mulctam huiusmodi simili modo procuraverint vel consenserint in toto vel in parte dimitti aut etiam relaxari.

Reservatur absolutio excomunicatorum Episcopo et eius officiali.

Item volentes animarum periculis obviare ad honorem ecclesiae debitum conservare presentem constitutionem nobis et nostris successoribus Episcopis vel nostris et ipsorum officialibus retinemus absolutiones et reconciliationes eorum qui auctoritate constitutionum sinodalium vel provintialium, aut de mandato Episcopi vel Officialis Illerdensis excomunicati generaliter vel spetialiter fuerint nuntiati etiam ubi non appareat de sententia inde lata. = Datum et actum quarto kalendas madii anno Domini M.CCC.XX primo.

dilluns, 28 de novembre del 2022

Tomo 13, apéndice de documentos, 1-10

I.


Notitia
judicati super villam de Bascara in favorem ecclesiae Gerundensis.
(Vid. pág. 11.)


Ex
Lib. virid. Capit. Gerunden. fol. LI. collat. cum Capitul. Reg.
Franc. ap. Baluz. (Baluzio) app. num XXXIV: et cum Dorca Hist. SS.
MM. Gerund. pag. 314.


Condiciones
sacramentorum atque exordinationes de missos gloriosissimos Domino
nostro Lodovico Imperatore Nifridius Gerundensis Episcopus
Christianeritem Episcopum seu et Judices qui jussi sunt de ipsos
missos dirimere causas, id est, Atroarius, Cirella, Adaulfus, Calbus,
Provatius, Sculpiliarius, et Romulus seu et Magnentio, Salone vel in
praesentia aliorum multorum hominum qui cum ipsis ibidem aderant,
juraverunt testes prolati quos profert advocatus Wadarilico Episcopo
id est vicarius dicens in fatiem Godaldi pro causa unde intentio
vertebatur in testes. Haec sunt nomina testium qui jurare debent et
jurant, id est, Argemirus, Vitales, Cavatus, Valerius, Maurilio,
Auripino, Segontio, et Eondesindo qui juraverunt dicimus per Deum
Patrem Omnipotentem et per Jhesum Christum filium eius et per
Spiritum Sanctum qui est in Trinitate unus et verus et ad locum
venerationis Sancti Andreae quae fundata est in villa Borraciano in
territorio Bisuldunense super cuius sacrosanctum altare has
condiciones manibus nostris continemus vel jurando contangimus. Quia
nos suprascripti testes scimus et bene in veritate notum habemus et
praesentialiter fuimus, quando erat Ragonfredus Comes palatio una cum
Judices dominicos
 Donatum
et Ugabaldum in villa quae dicitur Baschara et perquisierunt terminos
de ipsa villa Archas et Frixorias et Undenantes. Nos vidimus
testantes in omnibus Kuetiando, Truncato, Mantildo, Oderius,
Comparatus et Ababdela qui vocatur Maradon et Avenatus et
testificaverunt et juraverunt et fuerunt per ipsas archas et
sicxorias. Unde nos supradicti testes pedibus circuivimus et manibus
nostris hostendimus signa et sic revestivit Waralico Episcopo de ipsa
villa suprascripta cum terminos vel omnes fines suos a parte
Sanctae
Felicis beatissimi Martiris Christi Sedis Gerundensis et ea quae
scimus recte et fideliter testificamur per supradictum juramentum in
Domino. Latae condiciones sub die octavo XI. kalendas januarii anno
IIII. imperante feliciter gloriosissimo dompno nostro Lodovico
Imperatore. = Sig+num Vitales ubi juravi et subscripsi. = Sig+num
Valerius ss. = Sig+num Maurilio ss. = Sig+num Aurisino ss. = Sig+num
Redoratio qui hunc juramentum juramus. = Cavatus ss. = Argemirus
presbiter ss. = Sig+num Godoaudi qui hunc juramentum recepi. =
Sig+num Doralderius ss. = Sig+num Concordius ss. = Sig+num Teuderius
ss. = Sig+num Wierati ss. = Sig+num Dompni qui interfuimus. = Marinus
clericus interfuit = Veraculus interfui. = Adulfuscus interfui et ss.
= Sculpilianus ss. = Pravasius. ss = Omulus ss. = Cisxila has
conditiones in nostro juditio alligatas ss. = Adaulfus ss. = Magnetus
Salgo qui hunc juramentum per jussionem de missos dominicos vel
Judices recepi. = Riculfus qui has conditiones scripsi et subscripsi
die et anno quo supra.





II.


Judicatum
pro Gondemaro Episcopo Gerundensi anno DCCCXLI (Vid. pág. 14.)


Ex
cartor. curiae episc. Gerund. pag. 89.


In
presentia donni Gondemari Sedis Gerundensis Episcopi, Vifredo Vice
comiti, Leopardi, Udesindi, Sperandei, et Calipodii Judicum, Nifridi,
Isadeti, Deodigni, Sisiscli, et Petri, Sindrerii, necnon Johanni
Aldesindi, Amitoni, et Melei, et aliorum bonorum hominum qui ibidem
aderant recognosco me ego Dominicus et a petionibus Gondebe doni mei
et advocato donni Gundemari supradicti Episcopi, unde me mallavit pro
juditio hoc denegare non possum. Manifestum
 est
quia ipsas terras vel ipso ortile quod ego teneo pro villare ad
Terratellas qui est infra terminos de villaribus earum quod
supradictus Episcopus ante prescriptos judices atque sacerdotes, vel
spexia est de ipso torrente quod ipso villare de Terrutellas
discurrit ipsas terras vel ipsos ortales pro benefitiis debet esse de
sepe dicto Episcopo quartibus villa Baschara pro omnibus et per
omnia. Et ea quae dico recte et veraciter me recognosco in vestra
presentia. Facta recognitione sub die IIII. nonas septembris anno II.
post obitum donni Lodovici Imperatoris.= Sig+num Dominici qui hanc
recognitionem feci. = Sig+num Ametini. = Sig+num Melchi. 
Sig+num
Abdesindi. = Sig+num Amalrici. = Calabodus ss. = Vulfredus ss. =
Leopardus ss. = Maurellus presbiter hanc recognitionem scripsi et ss.
anno quo supra.





III.


Aliud
judicatum pro eodem Episcopo Gondemaro, anno
 DCCCXLII.
(Vid. pág. 15.)


Ex
Lib. virid. Capitul. Gerunden. fol. 53.


Condiciones
sacramentorum ad quas in presentia domini Gondemari Sedis Gerundensis
Episcopo vel per ordinationem Adalarico Comiti, Wadamiro, Carpione et
Ciriaco vassos dominicos, Heldefredus, Graphyolo et Donato
sacerdotum, vel Judices quod jussi sunt causas audire vel dirimere,
id est, Ansemundo Vice Comiti, Trasoarius, Servus Dei, Obasio,
Geruntio, Salomon, Ildesindo, Sanson, Sentrarie, Venerello, Daniel et
Fortem Saione vel aliorum multorum bonorum hominum quod ibidem
aderant jurant testes prolati quos profert Ansulfus quod est
mandatarius supradicto Comite pro causa unde intentio vertitur inter
eos. Nomina testium haec sunt: id est, Martinus, Ildericus,
Givericus, Donatus, Santio, Dominicus, Maurebertus, Ricardus,
Recosindus, et Germanus. Juramus in primis per Deum Patrem
Omnipotentem, et per Jhesum Christum filium eius Sanctumque Spiritum
quod est in Trinitate unus et verus Deus, et per reliquias Sancti
Martini confessoris cuius basilica sita esse dignoscitur infra muros
Empurias civitate, supra cuius sacrosancto altario has conditiones
manibus nostris continemus, vel jurando contangimus, quia nos
suprascripti testes scimus et bene nobis notum est in veritate de
ipso pascuario vel teloneo de Impuritanense seu et Petralatense, unde
intentio est inter Ansulfo et Selubane vidimus et de presentes
fuimus, quando venit Guimex condam Episcopus qui fuit antecessor
praedicti Gondemari Episcopi a Gerunda civitate cum gratia Domini
Lodovici Imperatoris bonae memoriae et sic recepit pleniter ipso
episcopatu Gerundense, necnon Bisuldunense, Impuritanense vel
Petralatense una cum ipsos pascuarios et teloneos, id est tertiam
partem tam de terra quam etiam de mare de ipsos teloneos quod de
predictos comitatos exeunt. Unde et per jussionem predicti
Imperatoris revestivit Bernardus Comes condam Gimarane
Episcopum de ipso episcopatu cum tertiam partem de ipso pascuario et
teloneo de Gerundense atque Bisuldunense et supervenit à Suniario
Comite hic Impurias civitate et hostendit ei jussionem imperialem.
Tunc statim ipse Soniarius Comis revestivit supra memorato
Episcopo de ipso episcopatu Impuritanense vel Petralatense cum
tertiam partem de ipso teloneo atque pascuario tam de mare quam etiam
de terreno pleniter et sic vidimus predicto Episcopo condam vel suos
homines terciam partem prendere vel exhigere de ipsos pascuarios et
teloneos de supradictos comitatos. Et quando ipse Episcopus Guimas
ab hoc saeculo migravit plenam vestituram exinde habebat
 de
omnia quae superius sonuit una cum terciam partem de teloneo de ipsos
mercatos quod in praedictos comitatos sunt. Et ea quae scimus recte
et veraciter testificamus per supra nixum juramentum in Domino. Latae
condiciones sub die duodecimo kalendas septembris in anno tercio
postquam obiit Lodovicus Imperator. = Signum + Martini. = Signum +
Iderici. = Signum + Donati. = Signum + * Guivensi. = Signum Sancti +.
= Signum + Dominico. = Signum + * Ruardi. = Signum + Ricosindi. = Et
signum + Germani qui hunc juramentum juravimus. Freiulfus ss. =
Servus Dei presbiter ss. = * Casanatinius ss. = * Mivisarles ss. = *
Nazacui ss. = Sisebertus presbiter praesens fui et ss. = Servicolus
Presbiter ss. = Sclubet hic Judex ss. = Jirsyemen bia. + recepi ss. =
Sarsay ss. = Wadamirus ss. = Crispio ss. = B. Quiriacus ss. = Salomon
ss. = Ildefredus presbiter ss. = Vadormirus ss. = Boresindus
presbiter. = ... Obafius ss. = Sanson ss. = Senarasius ss. = (se
repite) Senarasius ss. = Ansemundus hic et Dominus ss. = Serba hic
Judex ss. = Abraam presens fui. = (se repite) Serba hic Judex ss.= 
Ifosates
ss.


IV.


Judicatum
pro monasterio S. Quirici de Colera sub Gondemaro Episcopo
Gerundensi: anno DCCCXLIV. (Vid. pág. 17.)


Ex.
libr. XXIV. feudorum curiae episcopalis Gerund. ubi additur eam
cartam produxisse (en el original con una s) Fr. Br. Abbatem S.
Quirici de Colera pro se et suo monasterio. Porro translatum est sec.
 XIII.
exaratum.


Mota
fuit quaestio in praesentia domini gloriossimi Caruli Regis in
civitate prope Tolosam in monasterio Sancti Saturnini inter domino
Alaricho Comite ex una parte et Giemundo monacho et suo monasterio
Sancti Cirici et Sancti Andreae sito in territorio Tolonense ex
altera parte et dati Judices a dicto Carolo Rege, scilicet
Guondemaro Gerundensi Episcopo, Eienrico Comite Pictavensi et Gaefero
Burdalensi Comite e, Servo Dei Judex, et Petri Archilevitae Sancti
Stephani Tolosae ut audiamus, judicemus ac diffiniamus hanc causam.
Venit in nostra praesentia ubi dictus Giemundus monachus, et petivit
dicto Alarico Comite pro suo monasterio Sancti Cirici et Sanct
Andreae dicens: quod libentius avunculus meus una cum genitore meo
nomine Assinario per preceptum dompni gloriossisimi Caroli
Imperatoris
prendiderunt primi homines Castro Tolon et fines et
adjacentias suas, et tota terra illa et montaneas et valles
Leocarcari, el ibi plantaverunt et edifficaverunt monasterio Sancti
Cirici et Sancti Andreae et in Castro Tolon domo Sancti Martini
fecerunt, et ibi villam, mansos, mansatas, vilarunculos poblaverunt,
et parrochiam constituerunt, et postea nomen Petralata ibi miserunt
quae antea a Paganis Tolon sive terra mortua vocaverunt. Et in
tota terra illa et montaneas et valles Leocarcari villas,
vilarunculos, mansos, mansatas poblaverunt, et ecclesias fecerunt, et
parrochias constituerunt, habuerunt et tenuerunt et judicaverunt
totum hoc predictum secundum ipsorum voluntatem per XL. annos et
amplius, et ad mortem illorum totum hoc predictum dimiserunt liberi
ac solidi dicto monasterio, vel ad illi qui ibi vitam monasticam
vivebant. Et dum erimus ibi domini possessores post mortem illorum
per X annos et amplius sic venit dictus Alarius Comes (Alaricho,
Alarico) et depotestavit nos injuste, et contra lege et multas malas
exacciones extorsit ab hominibus qui erant populati in omnibus dictis
locis. Nos supradicti Judices interrogavimus dicto Alarico Comite
quid respondit ad ea quae sibi aponunt. Ille dictus Comes ita
respondit: Iste Castro Tolon cum fines et adjacentias earum, et tota
terra illa et montaneas et valles Leocarcari quod iste Giemundus
monachus mihi requirit pro suo monasterio Sancti Cirici et Sancti
Andreae infra meo comitatu est, et debeo habere et possidere et
judicari quasi res proprias de meo comitatu, et non credo ullo modo
quod a divae memoriae Carolo imperatore donacio fuisset facta jam
dicto Libencio Abba vel ad suo fratre nomine Assenario monacho, sive
a dicto monasterio et nunc potui credere quod omnia predicta essent
aprisiones de illis dictis, nec illis essent populatores de omnibus
predictis locis. Nos supradicti Judices interrogavimus dicto
Giemundo monacho si haberet firmas scripturas et bene corroboratas,
vel testes boni testimonii ut ea quae dicis in veritate mittere
possis, et si facere nequivis de jure, vox tua extincta sit de hac
re, et ea amplius non resolves. Qui statim dictus Giemundus monachus
protulit nobis testes veraces IIII presbiteri, et IIII milites, et VI
paienses. Nos Judices statuimus eos testes jurare super altare
consecrato in honore Sanctae Mariae Virginis in ecclesia Sancti
Saturnini, et super reliquias dicti Sancti Saturnini, et super quator
Evangelia, et ita haec
 fecerunt.
Et post sacramentos nos dicti Judices singuli ac discussi sicut lex
docet, exquisivimus ab illis rei veritatem, et omnes dicti testes
concorditer quasi una voce protestabant hunc testimonium ita: nos
vidimus et audivimus et presentes fuimus quando domno gloriossisimo
Carolo Imperatore dedit de fischo suo Libentio Abbate, et ad suo
germano Assenario monacho Castro Tolon cum fines et adjacentias suas,
et tota terra illa et montaneas et valles Leocarcari cum fines et
adjacentias eorum tali pacto, ut in ipsas valles Leocarcari plantent
et edifficent monasterium Sancti Cirici et Sancti Andreae. Item
postea vidimus et audivimus et presentes fuimus quando Libentius Abba
una cum Assenario monacho prendiderunt primi homines post mortem
Galaffre et Biuxan filio eius et aliorum Sarracenorum dicto Castro
Tolon cum fines et adjacentias et tota terra illa et montaneas et
valles Leocarcari cum fines et adjacentias eorum, et ibi in dictas
valles plantaverunt, et edifficaverunt monasterio Sancti Cirici et
Sancti Andreae, et in Castro Tolon domo Sancti Martini fecerunt, et
ibi villa, mansos, mansatas, vilarunculos poblaverunt, et parrochiam
constituerunt, et postea nomen Petralata ibi miserunt, qui antea a
Paganis Tolon, sive terra mortua voceaverunt (vocaverunt), et in tota
terra illa et montaneas et valles Leocarcari mansos, mansatas,
villas, vilarunculos poblaverunt et fecerunt ecclesias scilicet in
Novis Sanctae Eulaliae et in Daltiano Sancti Romani, et in Moleto
Sancti Cipriani, et in Maseracho Sancti Martini, et juxta rivo Agneti
Sancti Clementi, et in Cantalupis (Cantallops) Sancti Stephani et in
Rechisindo (Requesens) Sanctae Mariae, et in Baneigis Sancti
Martinis, et juxta rivulo Urline Sancti Genesii, et in
Rabedoso Sancti Juliani, et in Spodilia Sancti Jacobi, et in
Turnebule Sanctae Mariae et parrochias constituerunt in dictas
ecclesias et postea fecerunt cellulas sanctorum in dictas parrochias
habuerunt ac judicaverunt omnia predicta secundum illorum voluntatem.
Item postea vidimus et audivimus et presentes fuimus quando dompno
gloriossisimi
Ludovicho filio dompno Carolo Imperatore venit
ad expugnandos omnes Sarracenos qui erant in Barchinona et cepit ea,
et ibi dimisit genitori de isto dicto Alaricho Comite domino
super
totam
Cataloniam. Et vidimus et audivimus et presentes
eramus quando dictus
Ludovichus mandavit atque precipiendo
dixit dicto Comite quod non tangat neque capiat vel judicet nullam
rem de rebus vel honoribus dicti monasterii Sancti Cirici et Sancti
Andreae quia de fischo patri mei est hereditatus, sed manuteneas ac
deffendas quasi res proprias de fischo genitori meo habuerunt et
possederunt ac judicaverunt in bona pace totum hoc predictum heremum
et condirectum pratis, pascuis silvis, garricis, aquis aquarumve
molendinis et molinaris, piscatories, ruppes, petras, fontes, plano
monte, vie ductibus, vel reductibus omnia et in omnibus quicquid
visum est habere infra fines et terminis de omnibus predictis locis
per XL annos et amplius, et postea totum hoc predictum liberi
dimiserunt predicto monasterio, et ad illi qui ibi vitam monasticam
vivebant. Et dum essent domini
possesores post mortem illorum
per X annos et amplius nos videntibus sic venit dictus Alaricus Comes
et depotestavit illos injuste et contra lege, et multas exactiones
judicando sive rapiendo injuste extorsit ab hominibus qui erant
populati in omnibus predictis locis et hodie plus... tur omnibus
predictas parrochias cum fines et adjacentias et terminis eorum a
isto Giemundo monacho, et ad suo monasterio sive ad illis qui ibi
vitam monasticam vivent ad expletandum et regendum ac judicandum quam
a nullo alio homine viventi. Nos supradicti Judices interrogavimus
dicto Alarico Comite si voluit nec potuit nulla 
bona
ratione ponere contra istos testes, ut ea quae testantur invalidum
sit. Et Comes Alaricus ita respondit: Nollo ponere ulla ratione
contra illos testes. Et nos supradicti Judices pariter ac diligenter
exquisivimus hanc causam
rey veritatem. Auditis rationibus,
allegationibus, renunciatione exinde facta, donavimus hanc
diffinitivam sententiam; ita ut dictus Comes Alaricus pleniter reddat
dicto monasterio Sancti Cirici et Sancti Andreae, et ad suorum
monachorum tam presentium quam futurorum dicto Castro Tolon cum fines
et terminis adjacentias suas et tota terra illa et predictas
parrochias cum fines et terminis adjacentiis eorum habeant heremum et
condirectum quantum visum est infra fines et terminis adjacentiis de
omnibus predictis locis, et possideant, regant et judicent et per
alodium teneant in perpetuum de fischo Imperatoris sive Regis totum
hoc predictum sine omni retentu et servicio et judicio ac justitia
quod ibi in omnibus praedictis locis dictus Comes, necne alii non
habeant vel capiant pro ulla ratione. Item pleniter reddat in triplo
omnia mobilia quae habuit receptas pro vi sive gratis, vel aliqua
alia ratione in omnibus predictis locis sicut eas certas sive veras
poterint hostendere in presentia dicto Gondemaro Episcopo quando
fuerit presens in dicto monasterio. Data fuit haec sententia 
in
civitate Tolosa in dicto monasterio Sancti Saturnini VIII. kalendas
junii anno IV. regnante dompno Carolo Rege. = Gondemarii Gerundensis
Episcopi. + = Sig+num Eyenrici Pictavensi Comiti. = Sig+num Gauferi
Burdolensi Comiti. + Petri Archilevitae Sancti Stephani Tolosae. =
Pe+tro Judex ordinarius in curia Regis. Nos Judices mandato Carolo
Rege hanc sententiam donamus et corroboramus. = Sig+num Gaucperti de
Castronovo. = Sig+num A. de Barbaveteri. = Sig+num Gaucerandi de
Avalrino. = Sig+num Eymerici
Castellanus de Castro Tolon quem
modo vocant
Peralada. = Sig+num Samarelli presbiteri. =
Sig+num Ugo presbiteri. = Sig+num Falcuchii presbiteri. = Sig+num
Salomoni presbiteri. Sig+num Rodulfi. = Sig+num Novelli. = Sig+num
Eriberti.= Sig+num Sancii. = Sig+num Clementi. = Sig+num Roberti. Nos
testes producti in hac causa confirmamus sententia data.= Sig+num
Giberti Domino Terragonae. = Sig+num Eymerici domino Narbonae. =
Sig+num Bocardi de Portaclusa. = Sig+num Esquivi de Caput stagni.=
Sig+num Umberti de Accuta. = Sig+num Fulchi de Sancto Martino testes
rei huius. = Iterius presbiter et publicus scriptor in civitate
Tolosa in Burgo Sancti Saturnini rogatus a predictis Judicis scripsit
die et anno prae+fixo. = Gondemarii Gerundensis Episcopi praescripta
sententia sigillari + feci. Servo Dei Judex ordinarius Carolo Regi +
similiter feci.

V.

Praeceptum
Carolimanni in favorem Ecclesiae Gerundensis.

(Vid.
pág. 23.)

Ex
autogr. in arch. eccl. Gerundensis. (Priv. Rs. Pl. 1 n. 1.)

In
nomine Domini Dei aeterni et Salvatoris nostri Jhesu Christi Karlo Mannus gratia Dei Rex. Si utilitatibus locorum divinis cultibus
mancipatorum, servorumque Dei necessitatibus in eisdem degentium
operam frequentamus regiae celsitudinis exercemus morem ac per hoc ad
aeternam beatitudinem facilius provenire omnimodis confidimus. Itaque
notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus et nostris
praesentibus scilicet et futuris quia venerabilis vir Theotharius
Gerondae ecclesiae Episcopus nostram adiens celsitudinem petiit ut
memoratam Sedem cum vilis et hominibus a domno et genitore nostro
Lhudovico aliisque devotis hominibus eidem Sedi collatis quas
num possidere (con una s en el original) dinoscitur, id est in pago
Puritano villam nuncupantem Olianam cum suis terminiis, et
villam vocantem Caccanianum ac villare antiquum 
cum
Villanova, quam vocant Vellosos et cum castello suoque terminio, et
in pago Geronnense medietatem de Villamolleto et Miliasam villam
caeterasque res, quas a longo tempore inibi possidere dinoscitur
simul cum tertia parte de pascuario et teloneo de ipso pago, aliasque
villas quarum vocabula sunt Castellum fractum et Parietes Ruffini cum
tertia parte de pascuario et teloneo de ipso pago. (,) Cellam Sancti
Clementis cum Petra alta cum terminiis suis atque arcis. Concedimus
etiam praefato Pontifici et suae Sedi villas quas pater noster divae
recordationis Lhudovicus Rex per praeceptum condonavit villam
scilicet Sanctae Mariae quam alio nomine vocant Fontanetum et Palatii
Mororum cum suos villares, villarem quem dicunt Julio et
villarem Maurellum necnon et villam Quartianum et Felgerclas
(o Felgerelas) cum omnibus adiacentiis et terminiis suis cultis et
incultis necnon et villam que vocatur Fonsaedictus uno nomine.
Alteram vero Apiliarem cum propriis videlicet finibus vel adiacentiis
cultis et incultis quas etiam res sicut et supranominatas aequa
conditione sub defensionis nostrae munimine pariter recipimus. Vineas
quoque et terras quas castellanus Prbt. et parentes eius traxerunt de
heremo libenti animo condonamus Sanctae Mariae et Sancto Felici atque
rectoribus eius pro remedio animarum patrum nostrorum, nostroque
facinore. Et villarem Fuiam cum vineis, terris, silvis et omnibus
terminiis suis et plantadicium Gundemari Episcopi cum omnibus
terminibus et arcis suis, et villam quae est in pago Bisildunense et
vocatur Bascara cum suis villaribus et suo terminio et arcis. Et
villarem vocantem Spedulias et alium villarem quae est infra
memoratarum villarum terminos; villas etiam duas quae vocantur
Crispian, et Miliarias cum tertia parte de pascuario et teloneo de
ipso pago. et in pago Petrelatense villam quae vocatur Faras cum omni
suo terminio propter infestationes malivolorum hominum sub nostra
tuitione et 
immunitatis
defensione constituissemus. Cuius petitioni annuentes propter amorem
Dei memoratam Sedem cum suprascriptis villis praesenti tempore in
jure eius consistentibus sub nostra tuitione constituimus et hanc
nostram constitutionem circum eamdem Sedem fieri decrevimus, per quam
decernimus ut nullus Judex publicus vel quislibet ex judiciaria
potestate maior minore (f. minorve) predita 
persona
in aecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones memoratae
Sedis quas moderno tempore infra ditione Imperii nostri legaliter
possidet vel quae deinceps in jure ipsius loci divina pietas augere
voluerit ad causas judiciario more audiendas vel discutiendas aut
freda exigenda, aut mansionaticos vel paratas faciendas, aut
fidejussores tollendos aut homines ipsius aecclesiae contra rationis
ordinem distringendos, nec ullas redibitiones vel illicitas
occasiones ullo umquam tempore ingredi audeat vel ea quae supra
memorata sunt penitus exigere aut undecumque modo legaliter
vestituram habet, abstrahere presumat, sed liceat memorato Episcopo
suisque successoribus res predictae aecclesiae cum omnibus quae
possidet quieto ordine possidere et nostro fideliter parere Imperio
et pro nobis ac patribus nostris Domini misericordiam jugiter
exorare. Et ut haec auctoritas confirmationis nostrae per curricula
annorum inviolabilem atque inconvulsam optineat firmitatem manu
propia subter firmavimus, et anuli nostri impressione adsignari
jussimus. 
Signum
+
Karlo Manni (Carlomán) gloriossisimi Regis. = Norbertus
notarius ad vicem Wifardi recognovit et subscripsit. = Datum quarto
kalendarum septembrium anno tertio regni
Karlomanni gloriosissimi
Regis, indictione XIIII. = Actum apud Fosianum villam in Dei nomine
feliciter. Amen.

VI.

Notitia
judicati pro ecclesia Gerunden. anno DCCCLXXXI. (Vid. pág. 24.)

Ex
Lib. virid. ecclae. Gerunden fol. LI. b.

Cum
in Dei resideret vir illuster Teotharius Sedis Gerundensis Episcopus
una cum viros illustros Deilane et Suinarii Comites in villare quod
dicitur Purtos quod est in territorio Impuritano in Mallo publico per
multorum causas ad audiendum et rectis et justis judiciis ad
diffiniendum seu in presentia Petrone Vicecomite vel Judices qui
jussi sunt judicare vel dirimere causas id est Furiolo, Undilane,
Godemare, Teodardo, Manuel, Frugello, Lenteo et Ruderico Judicum
Ardovaste Sajone, Sperandeo, Hostalese necnon Juniano, Trastildo, 
Benedicto,
Furiolo, Blanderico, Eldegodo, Vifredo, Eripione, Sdrunane,
Untrilla, Comparato, Leupardo, Daniel, Undisco, Armentorio, Mirone,
Petrone, Adalane, Fluctario, Galinno, Castino, Agilane, Adilone,
Senderico, Parerello, Tructerio, Salomon, Leo, Elantio, Paschale,
Revello et Segobrando vel coeterorum presbiterorum clericorum
multitudo laycorum plurimorum bonorum hominum qui ibidem aderant. Sic
in eorum presentia veniens Stremirus Archipresbiter, mandatarius qui
est supradicto Episcopo, et dixit: jubete me audire cum isto presente
Andreo domos, curtes, ortos et pomiferos et terras qui sunt infra
termines de villa Uliano qui est in territorio Impuritano, illas
debent esse supradicto Episcopo pro partibus, ipsa causa de Sancta
Maria et Sancto Felice quod satis in Gerunda vel justa (juxta) ipsa
civitate per praeceptum dompni Regis quod illi fecerunt ad jam dicta
Sancta Maria et Sancto Felice ad propio. Iste Andreas eas retinet ad
aprisione pro partibus de villa quae dicitur quamque vocant Bedenga.
Iste Andreas eos retinet injuxte (injuste) et contra lege. Tunc
supradicti Comites Vicecomes vel Judices interrogaverunt praedicto
Andreae quid ad haec responderet. Ille tunc in suis responsis dixit
quod ipsas domos, curtes, ortos, pomiferos et terras supradictas quod
iste Stremirus presbiter quod est mandatarius supradicto Episcopo
requiret, non eos teneo injuste set per legis ordine eos teneo, per
aprisione et per praeceptum Regis et pro partibus de supradicta villa
Bitinga, sicut ceteri Hispani faciunt. Tunc supradicti
Comites, Episcopus Vice comites vel Judices fuerunt super ipsa archa
vel signa quod est in monte Grinio (Montgrí, Mongrí) et dividit
inter jam dictas villas et invenerunt vel extimaverunt quod jam
dictas Andreas tenebat et preceperunt jam dicto Undilane Judices ut
ipsas terras mensurare fecissent quod jam dictus Episcopus et
predictus Andreas inter se habere debuissent sicuti et fecerunt, et
diviserunt ipsas terras, sicut lex Gothorum commemorat. Et
venit supradictus Undila una cum supradictos sacerdotes vel
plurimorum bonorum hominum et mensuravit ipsas terras in latitudine
quantum jam dictus Andreas habere debuisset, et sic de ipso puteo qui
est in jam dicto villare et contra occidente habet perticas LXXX, et
habet ipsa pertica quae est mensurata pedes VIII, et medio et
pervenit usque ad ipsa Petra fita (fita, hito, Piedrafita, Piedrahita) quod jam dicti Comites et Episcopus preceperunt figere et
contra partibus Uliano, de oriente habet perticas XL in latitudine
quod jam dictus Stremirus recepit de jam dicto Andreo pro partibus
predicto Episcopo cuius mandatarius est, et contra occidente recepit
in latitudine perticas XXXVIII et habet ipsa terra quod termiaverunt
jam dicti Judices de parte orientis in latitudine LXXVII et media. Et
tum ordinaverunt jam dictus Episcopus, Comites vel Judices ut infra
ipsas villas Uliano et quarto quae vocatur Bitinga fixuras vel
terminia mitterent V petras fictas, sicuti et fecerunt. Et
recepit jam dictus Andreas medietatem de ipsas perticas contra ipsum
puteum a partibus circi, et Stremirus Archipresbiter similiter alia
medietate contra villa Uliano a partibus meridie. Et tunc covenit
inter predicto Episcopo et jam dicto Andreo ut unusquisque teneat et
possideat usque ad ipsas petras fictas per 
illorum
villas divisione judicent atque deffendant et securi possideant
quisque in perpetuum quieto ordine. Tunc apertum fuit ut unusquisque
haberet exinde notitiam de ipsas res supra scriptas firmatas atque
roboratas sicut et est, et gaudeat se unusquisque in nostro Mallo
suam percepisse justitiam. Data notitia sub die XVI kalendas junii
anno III quod obiit Ludovicus Rex. = + Ricardus Archipresbiter ss. =
Guischafredus Archipresbiter ss. = Petrus presbiter ss. = Recharetus
presbiter ss. = Teudegildus presbiter ss.

VII.

Decretum
electionis Servi Dei Episcopi Gerundensis anno circiter DCCCLXXXVI.
(Vid. 31.)

Ex.
arch. Eccl. Gerund.

Hoc
est translatum fideliter factum. In nomine Domini Dei summi post
obitum condam Teuterii Sedis Gerundensis Episcopi. Convenientibus
omnibus canonicis Sancte Dei Genitricis Mariae cum Archipresbiteris
necnon et Archidiachonis, seu omnium ruralium sacerdotum sive
clericorum maioresque nobilium laycorum tam Comites ibidem
commanentes quam etiam omnis plebs simul in unum concordantes uno
sensu, unaque voluntate omnes in uno positi voluntatem Dei
obtemperantes et consencientes direxerunt has litteras ad Domnum
Teodardum Sedis Narbonensis Archiepiscopi poscentes electionem Dei et
suam, necnon et omnium Episcoporum in Septimaniam comorancium.
Eligentes siquidem in ordine presulatus predicte Sedis virum
preclarum et inclitum terre prefate natum et nutritum sacerdotem
nomine Servum Dei, si voluntas Dei adfuerit et vestra consentio,
volumus et petimus ut curam pastoralis regiminis super nos accipiat.
Sinderedus canonicus Sancte Marie ss. = Fricco presbiter et
cannonicus Sancte Marie ss. = Conparatus (Comparatus arriba) sacerdos
et canonicus ss. = Romeus presbiter et canonicus ss. = Adajo
Presbiter et canonicus ss. = Fuctuosus (Fructuosus) Presbiter et
canonicus ss. = Baro presbiter et canonicus ss. = Argobadus levita et
canonicus. = Tedeletus canonicus. = Turtolerus canonicus. = Galindus
canonicus. = Sig+num Raimundi de Viridaria qui hoc anno Domini MCCXXX
nono (1239), VI. kalendas madii fideliter translatavit cum litteris
suprascriptis in I. linea.


VIII.

Acta
dedicationis ecclesiae S. Mariae etc. de Fontanet sub Servo Dei
Episcopo Gerundensi anno DCCCCI. (901) (Vid. pág. 36.)

Ex.
autogr. in arch. S. Petri Roden.

In
nomine Domini Dei summi et Salvatoris nostri (pone notri) Jhesucristi
sub era DCCCCIIII. (a: Quod hic eram scriba dixit, annum intellige
Incarnationis Christi: ut alibi saepe notavimus, idque ex aliis notis
chronologicis eruere facillimum est.) indiccione VII. anno VI.
regnante Karulo Rege filio Ludoici, veniens vir reverentissimus
domnus Servus Dei Sedis Jerundensis (con jota : ierundensis :
gerundensis : ierunda : Gerunda: Gerona o Girona) Episcopus ad
consecrandas ecclesias quae sitas sunt in pago Jerundense in terminio
de villa Fontanedo (Fontaneto, Fontanet) qui sunt edificatas in
honore Sanctae Mariae Virginis, et Sancti Michaelis Arcangeli, et
Sancti Johannis Babtistae, Praecursoris Christi, quae redificaverunt
homines pro Dei amore is nominibus Wilisclus levita, Ansulfus,
Audesindus, Anla, Ansalon presbitero, Desiderio, Salvator,
Formesindo, Ariulfo, Wimara (: w : g : Gimera, Guimera), Beato, et
Stephano. Et dederunt isti supranominati ad predictas ecclesias pro
Dei onore, et propter remedium animas illorum, id est Wilisclus
levita dono atque trado ad jam dictas Baselicas, id est Missale, et
Epistolas Pauli, et Actus Apostolorum. Et in jam dicto comitato
Jerundense infra terminio de villa Fontanedo dono ibidem de terra
modiatas VI. Et afrontat ipsa terra de oriente in vinea de me jam
dicto Wilisclo levita, et de meridie in terra de Ermumfredo, et de
occiduo in terra de Benduto, et de cerci (circi, circio, cierzo,
cerç) terra de Anla et in praedicto... nio trado ibidem vinea mea,
et afrontat predicta vinea de parte oriente in vinea de Vietario, et
de Argela, et de meridie in vinea de Bas... et de occiduo in terra de
Sancta Maria, et de cerci in vinea de Fele presbitero. Et ego
Audesindus dono a prefactis ecclesiis in comitato Jerundense infra
terminio de villa Caneposto vinea mea propria; et afrontat de parte
oriente in terra erma, (yerma, no cultivada; erema; que no da
fruto, estéril, título de una obra de Federico García Lorca) et de
circio in vinea de Fauvane. Et ego Audesindus dono ad jam dictas
ecclesias propter remedium animae de femina nomine... vinea una in
terminio de villa Caneposto, id est, modiatas II. Et afrontat ipsa
vinea de parte oriente in strada publica, et de meridie, et de
occiduo, et de cerci in terra erma. Et infra terminio de villa
Vulpiliaco campo I. et afrontat ipsa terra de parte oriente in vinea
de Sancti Juliani, et de meridie in terra de Eldegudo (Eldegodo
antes), et de occiduo in via qui inde discurrit, et de cerci in ipsa
strada qui inde pergit. Et ego Ansalon presbiter dono atque trado ad
jam dictas Ecclesias casale meum et terra, et afrontat ipse casale de
parte oriente in terra de Maurelde, et de meridie in terra de me
Ansalon, et de occiduo in terra de me jam dicto Ansalon presbitero,
et de cerci in domum Sanctae Mariae. Et nos omnes supranominati, id
est, Anla, Desiderio, Salvator, Formesindo, Ariulfo (,) Wimara,
Beato, et Stefano donamus adque tradimus ad jam dictas Ecclesias
campos II., et ortale I. et afrontat ipse campus unus de parte
oriente in ipsa strada, et de meridie in terra de ex ipso, et de
occiduo in ipsa strada et cerci in ipsa (falta la i) strada; et ipse
alius campus afrontat de parte oriente in ipsa strada, et de meridie
in terra de Lunare, et de occiduo (falta una c) in Rio Adaron, et de
circi in terra de Quintilo. Donamus nos omnes supranominati ista
omnia superius scripta ad jam dictas Ecclesias, ut de ab ordierno
(odierno, hodierno: hui, avui, hoy) die et tempore ibidem subjaceat
man... ta et potestatem abeant, sacerdotes ibidem Deo famulantes ista
omnia laborare et exfructare, et usibus illorum ipsas fruges
dispensare per jussione proprii Episcopi ut nullus Comes, Vicecomis
(Vicecomes), Vicarius vel centenarius, neque ulla saecularis potestas
hoc exinde abstrahere presumat, set teneant hoc ipsas ecclesias usque
in perpetuum. Tunc supra nominatus domnus Servus Dei Sedis
Jerundensis Episcopus aparrohaciavit adque concessit decimas et
primicias ad jam dictas baselicas de villas vel villarunculos is
nominibus villa Fontaneto et villa Palacio Maurore
cum suos fines, et villa Fonsedictus, et villare Abiliares (Apiliarem
más arriba), et villare Perductus, et villare Murello, ut sacerdotes
(falta la s inicial) qui in ipsas jam dictas ecclesias Deo deserviunt
decimas et primitias inde recipiant usque in futurum per jussionem
proprii Episcopi. Et nos omnes supranominati donamus ad jam dictas
ecclesias, sicut superius scriptum est. Quod si nos donatores aut
ullus homo qui contra hanc donacione ad inrumpendum venerit, aut nos
venerimus de ista omnia superius scripta, non hoc valeat vindicare,
set componat ad jam dictas ecclesias ista omnia superius scripta in
duplo, et in antea ista dotis vel donacio firmis permaneat. Facta
dote vel donatione VI. idus novembrii, anno VI. regnante
Karulo Rege, filio Leudeici. = Absalon presbiter ss. = Sig+num
Anla. = Sig+num Stefanus. = Sig+num Wimara. = Sig+num Salvator. =
Willisclus diaconus qui hanc donationem feci ss. = Servus Dei humilis
Episcopus Sancta Jherundensis Ecclesiae Episcopus ss. = +
Gischafredus Archipresbiter (falta la t) ss. = + Audesindus ss. =
Modicus Georgius Abba exiguus, et sacerdos indignus interfui et
subscripsi +. = Trasemirus Diaconus ss. = + Nifridius Diaconus ss.


IX.

Acta
electionis et intronizationi Wigonis, Episcopi Gerundensis (doble n
en el original): anno DCCCCVIII (908). (Vid. pág. 42.)

Ex
autogr. in arch. Ecclae. Gerunden.

Dominicae
Incarnationis anno DCCCCVIII. annuente atque inspirante eodem Domino
nostro Jhesu Christo conventus clericorum atque plebegium factus est
citra portam Gerundae civitatis in aecclesiam Sanctissimi Foelicis,
Christi martyris in quo conventu extitit reverendus Metropolita et
Antestis almae Narbonensis aecclesiae Arnustus, pariterque cum eo
venerandi Presules Nantigisus Urgelitanus, et Teudericus
Barchinonensis. Extitit quoque inibi Princeps maximus et Marchio
Wifredus
, corde et ore atque opere verissimus risticola (falta
una c, cristicola) et maxima conglobatio religiosi cleris Gerundensis
atque nobilium et fidelium laicorum. Cum itaque omnis cetus infra
septa praescriptae extaret aecclesiae, obtulit omnium obtutibus
praelibatus Archipraesul virum spectabilem et tam Deo quam hominibus
affabillimum nomine Wigonem, asserens eum a regia aula prolatum et
eius jussione atque sanctorum Episcoporum Gotiae electum et
tam ab ipso Archiepiscopo quam a caeteris ad episcopalem infulam in
Gerundana aecclesia consecratum, indicans eum nobillima
nativitate honestatum, et sanctis moribus comptum, magnae quoque
sophiae redimitum, regioque palatio enutritum, et omni perspicatia
decoratum. Cum autem christianissimus Princeps omnisque
nobillima caterva illi assistens tantam virtutum famam de eo
audissent Omnipotenti Domino gratias retulerunt et tam factis
episcopalibus quamque monitis aecclesiasticis atque regiae iussioni
se promptissime obedituros professi sunt. Omnes itaque subsequentes
jam fati Principis voluntatem et praedictum virum Dei Wigonem
dignum Deo et homnibus perspicientes pari animo pronaque
voluntate Episcopum eum sibi petentes atque amplectentes benignissime
susceperunt et in cathedram episcopalem sublimaverunt, atque ut hanc
scripturam susceptionis atque sublimationis attentissime propriis
corroborarent manibus, unanimiter decreverunt. = Exaratus est autem
textus huius scripturae confirmationis atque intronizationis XII.
kalendarum decembrium anno XI gloriosissimi regis Karoli, in
indictione XI. inspirante atque auxiliante divina misericordia, cui
est decus et virtus, honor et potestas per inmortalia saeculorum
saecula. Amen. 
+
Arnustus Sanctae Narbonensis Ecclesiae humilis Episcopus ss. = +
Idelherus Episcopus ss. = Teudericus Barchinonensis Episcopus ss. = +
Wifredus Comes +. = Servus Dei Archipresbiter ss. = Gischafredus
Archipresbiter ss. = Sonifredus Archipresbiter ss. = * Pressius
diaconus ss. = Prunetus presbiter ss. = Romeus presbiter ss. =
Rotgarius presbiter ss. = Durandus presbiter ss. = Amelius diaconus
ss. = Wihadus presbiter ss. = Addaulfus (Ataulfus) presbiter ss. =
Argibadus presbiter ss. = Desiderius presbiter ss. = Willisclus
diaconus ss. = Teotarius levita ss. = Acfredus umilis Habba
ss. = Genesius presbiter ss. = Addila presbiter ss. = Oliba levita
ss. = * Eldalecus (no se lee, por eso pongo * asterisco)
presbiter ss. = Wiliemundus presbiter ss. = Audesindus presbiter ss.
= Adroarius levita ss. = Durandus Archipresbiter ss. = Perasicius
presbiter ss. = Teodalecus (Teudalecus y variantes) presbiter ss.
= Sasila presbiter ss. = Riculfus presbiter ss. = Recosindus
presbiter ss. = Ayyndys (con 3 y griegas) presbiter ss. = Cixila
presbiter ss. = Hemmo presbiter ss. = Bulgara presbiter ss. =
Sisisclus presbiter ss. = Sindola presbiter ss.= Sendovinus presbiter
ss. = Der..olius presbiter ss. = Tivurcius presbiter ss. = Raquel
presbiter ss. = Wimera (Guimera, Gimera, Guimerá) presbiter ss. =
Elderedus presbiter ss. = Ermegildus presbiter ss. = Miro presbiter
ss. = Bellus presbiter ss. = + Sunigildus presbiter ss. = Durandus
presbiter ss. = Valdemirus presbiter ss. = Vindemius presbiter ss. =
Guillara presbiter ss. = Tolgaredus ss. = Addala presbiter ss. = +
Benedictus presbiter ss. = Wisandus presbiter ss. = Hatila (Atila)
presbiter ss. = Antenerus presbiter ss. = Ariulfus levita ss. =
Adanagildus presbiter ss. = Altimirus presbiter ss. = Atto presbiter
ss. = Ennego ss. = Eldericus presbiter ss. = Leuvila presbiter ss. =
Salustius presbiter ss. = Johannes presbiter ss. = Alaricus presbiter
ss. = Letus presbiter ss.= Teodosius ss. = Seniulfus ss. = Signum +
Rainaldus. = Sig+num Oliva. = Godmares ss. = Trasemirus presbiter qui
hanc 
textum
huius scripturae confirmationis atque intronizationis scripsi et
subscripsi sub die et anno quod supra.

X.

Carta
vendictionis factae Wigoni Episcopo Gerund. anno DCCCCXVI.
(Vid. pág. 46.)

Ex
Cartor. curiae ep. Gerund. fol. 104.

In
nomine Domini ego Recesinda et filio meo nomine Manla vinditores tibi
Ugone Episcopo emptore per hanc scripturam venditionis nostrae
vindimus tibi vinea propria juris nostrae quae nobis advenit per
parentorum vel per comparatione. Et est ipsa vinea in comittatu
Gerundense infra termino de villa Fontanedo que vocant Sancta Maria.
Et affrontat ipsa vinea de oriente in vinea de me emptore vel in
vinea de Formesindo, et de meridie in vinea de me emptore, et de
occidente affrontat in vinea de Formesindo vel de ansa; de parte vero
circii subiungit in vinea de me emptore. Quantun infra istas
quatuor affrontationes includunt sic vendimus nos tibi propria cum
exeo vel regressio suo, id est in aderato vel de finito propter
precium solidos V. tantum quos tu emptor nobis dedisti, et nos
venditores de presente manibus nostris recepimus, nichilque de ipso
precio apud te emptore non remansit, sed omnia nobis adinplesti. Est
enim manifestum quod vero de ipsa vinea sicut superius resonat de
nostro jure in tuo tradimus dominio et potestate habendi, vendendi
vel quicquid facere vel judicare volueris, in Dei nomine habeas firma
potestate. Item quodquod si nos venditores aut aliquis homo qui
contra hanc venditionem ista venerit ad irrumpendum, inferant vobis
vel inferant tibi partique tuae quantum ad eo tempore inmeliorata
fuerit ista omnia, superius scripta in dupla tibi perpetim habitura,
et in antea vinditio firmis et stabilis permaneat omnique tempore.
Facta venditione XII. kalendas Februarii anno XVIIII. regnante Karolo
rege, filio Lodovici. = Sig+num Requisinda. = Sig+num Manla qui
simul in unum vinditionem fecimus et testes firmare rogavimus. =
Teudesindus presbiter ss. = Quibertus ss. = Ansulfus subdiachonus ss.
= Sonifredus subdiaconus ss. = Pulcresindus presbiter qui hanc
vinditionem scripsi et ss. sub die et anno quo supra.

(Continúa del 11-20)

dilluns, 31 d’octubre del 2022

Tomo XII, 12, APÉNDICE DE DOCUMENTOS. I. Ermengaudi Comitis Urgellens. donatio ad monasterium S. Saturnini

APÉNDICE DE DOCUMENTOS. 

I.

Ermengaudi Comitis Urgellens. donatio ad monasterium S. Saturnini, an. MXCII. (V. pág. 5.) 

Ex cartor. eiusd. monast. ap. Semin. Episc. Urgellen. 

In nomine Domini. Ego Ermengaudus Dei gratia Comes, et Marchio Urgellensis propia sponte dono ad cenobium S. Saturnini Martyris, qui est fundatus in comitatu Urgello justa (juxta) flumen Valerie, ipsam hereditatem de Avinamomi totam ab integrum, sicut ipse abet vel tenet in civitate Balagarii intus vel foris, sive domibus, vel ortis, sive campis, sive cultum vel incultum. Sub ea videlicet ratione, ut in ipsa meschita quae est de Avinamomi, faciatis ecclesiam de S. Saturnino, et ipsa ecclesia abeat decimas et primitias totas ab integrum sicut ecclesia debet abere fideliter. Et nullus homo abeat licitum fabricare ecclesiam aliquam in aliquo loco in ipsa civitate, nisi in ipsa Zuda de Sancta Maria, et ista de S. Saturnino. Et est ipsa meschita in ipsas casas... flumen Sigoris (otra variante del Segre), et ipsa cechia (acequia; sequia, cequia) transit ante istas casas; et ex alio latere per meridianam et occidentalem partem affrontat per ipsam viam quae ascendit ad ipsam Zudam, et vadit usque ad ipsam turrem quae est super ipsam scalam, quae fuit de Juceph Cavaler, et sic descendit ultra flumen Sigeris (Segre). Insuper addo ipsam almuniam quae fuit de Juceph Cavaler, quae est ultra collo de Portella in ipso plano, sicut terminat ipsa aba, et ipsa via de Algerr, et de Albesas, et vadit usque in collo de Munmur, et sic vadit per sumitatem de ipsa serra, et ipsas almunias parvulas includit, quae sunt de ipsa almunia jam dicta, et per sumitatem de Valimes, et sic descendit usque ad ipsam viam quae vadit de Corbins à Balaguer; et sicut aquae versantur ex utraque parte a meridiana et australi parte, et sicut viae terminantur jam dicte a parte occidentis, sic dono totum ab integrum quantum istas affinitates includunt, Domino Deo et beato Saturnino, et Petro Abbati, et monachis suis, et cunctis successoribus suis per cuncta tempora ad abendum et possidendum francum et liberum cum intratibus et exitibus, cum pratis et pascuis, cum decimis et primiciis, ad facere quidquid volueritis. Similiter dono ipsos ortos que fuerunt de Juceph Cavaler, qui sunt in civitate Balagarii, qui sunt juxta ipso orto de Rege. Insuper addo, ut si aliquid potueritis adquirere extra civitatem vel infra, simili modo ab omni integritate confirmo cum decimis et primitiis, et sic de me jure in vestrum trado dominium ad abendum et possidendum per cuncta tempora. 

Et ego Petrus Bernardi Abbati dono vobis Ermengaudo jam dicto propter hoc donum quod facias S. Saturnino et monachis suis, qui ibi sunt vel fuerint, tribunal (a) S. Saturnini, in quo sunt XVIII. libras argenti cocti et purissimi, et libram de Montepesulano (Montpellier). Si quis hoc disrumpere voluerit, in duplo componat. Actum est hoc XV. Kal. Madii anno XXXIIII. Philippi Regis. = Ermengaudus Comes. + = Ermengaudus filius eius, vel Comes, confirmans hoc donum supra taxatum signo suo +. = Sig+num Guitard Guillermi. = Sig+num Ramon Guillermi. = Sig+num Guillelmi Arnald. = Sig+num Isarn Guitard. = Sig+num Arnal Ramon. =  Sig+num Petrus Bernardi confirmans. = + Petrus Ramon confirmans. = + Bernard Ramon confirmans. = + Berenger Ramon confirmans. = + Balvi confirmans. = + … Erbal de Lobera confirmans. = + Arnal Pere de Ponts conf. = + Ramon de Sero conf. = Raimundus diachonus qui hoc scripsit die et anno + quo supra. 

(a) Sedile, pulpitum, vel quid simile ecclesiasticis officiis deserviens.

dimecres, 24 d’agost del 2022

Tomo X. ÍNDICE DE LAS CARTAS QUE CONTIENE ESTE TOMO.

ÍNDICE DE LAS CARTAS QUE CONTIENE ESTE TOMO. 

(Las páginas no coinciden con este formato)

Carta LXXX. Catálogo de los obispos de Urgel: inexactitudes del impreso en las sinodales. Los santos Ctesifon y Urbicio no fueron los primeros obispos de esta iglesia, ni consta ninguno de los que la gobernaron en los siglos III, IV y V.
El primero conocido es S. Justo: noticias sobre su culto y escritos, entre ellos el sermón inédito de S. Vicente M. De los otros prelados hasta fines del siglo VIII. Dudas sobre algunas cosas que se cuentan del famoso obispo Félix: proyecto de una apología sobre su carácter, santidad, y sincera retractación de sus errores. 1.

Carta LXXXI. Continúa el episcopologio Urgelense, desde fines del siglo VIII hasta fines del IX. 31.

Carta LXXXII. Idem: desde fines del siglo IX hasta principios del XI. 81 

Carta LXXXIII. Idem: desde principios del siglo XI hasta el año 1075. 128

Carta LXXXIV. Escasa noticia de los concilios Tarraconenses: necesidad de formar una colección cronológica de todos ellos. Plan de esta vasta obra: disertaciones que la deben acompañar: número de los concilios que deben incluirse en ella. 195 

APÉNDICE DE DOCUMENTOS. 215 


ERRATAS.

Página. Dice. Léase.

69 S. Miguel de Cuja. Cuxá. 

111 Idem. Idem. 

93 Eulalia. Eugenia. 


Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...