Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Guillermi Aranyonis. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Guillermi Aranyonis. Mostrar tots els missatges

dijous, 26 de gener del 2023

APÉNDICE DE DOCUMENTOS. I - IV. Constitutiones Domini Fratris Guillermi Aranyonis

APÉNDICE DE DOCUMENTOS. 

I.

Constitutiones Domini Fratris Guillermi Aranyonis bonae memoriae Episcopi Illerdensis, an. MCCCXIV. (1314) (Vid. pág. 1). 

Confirmant. constitutiones predecessorum nostrorum. 

Anno Domini MCCCXIIII. die lunae quae fuit XVII. kalendas madii, nos frater Guillermus miseratione divina Ilerdensis Episcopus in nostra cathedrali ecclesia sanctam synodum celebrantes predecessorum nostrorum vestigiis inherentes, constitutiones factas per predecessores nostros concedimus et approbamus et irrefragabiliter per omnia confirmamus. Verumptamen inter ceteras orationes oratio dominica a Domino actore et doctore eiusdem dignitatis excellentiam obtineat et virtutis, idcirco de fratrum nostrorum sanctaque approbante synodo statuymus, ut quandocumque de cetero horae canonicae in civitate et diocesi nostra debeant recitari, semper ante inceptionem cuiuslibet orae canonicae dicatur sub silentio Pater noster.

Commutacio constitutionis Domini Sabinensis Episcopi, Legati Domini Papae. 

Insuper cum olim Dominus reverendus Pater Dominus Jacobus Sabinensis Episcopus, Apostolicae Sedis Legatus in partibus Spaniae legationis officio fungeretur, et in concilio celebrato Ilerdae statuerit omnes sacerdotes, diachonos, subdiachonos et omnes beneficiatos qui in domibus suis vel alienis publice detinere presumerent concubinarios, denunciari suspensos, ac concubinas talium excomunicationis sententiae subjacere; postmodum quia sepe quod providetur ad bonum tendit ad noxam, antiqui hostis invidia procurante, predictae sententiae quae pro animarum procuranda salute fuerunt promulgatae, propter irregularitates quas clerici eisdem sententiis ligati mulctotiens contrahebant, laqueos eternae mortis sibi parabant, Dominus Papa huic morbo salutiferam intendens adhibere medelam, reverendo patri Domino Egidio Sanctorum Cosmae et Damiani Diachono Cardinali mandaverit remedium adhibere, et idem Dominus Cardinalis literatorie Archiepiscopis et Episcopis et aliis ecclesiarum Prelatis per Ispaniam constitutis poenas clericis et concubinis predictis per sententias memoratas impositas in penas alias quas personarum, locorum et temporum circunstantiis provida circunspectione pensatis, eorum animarum saluti magis expedire viderent conmutandas, eiusdem Legati sententias auctoritate Apostolica postmodum relaxantes, nosque non invenerimus predictas suspensionis et excomunicationis sententias prout expedit per aliquem predecessorum nostrorum fuisse in poenas alias comutatas, licet poena quinquaginta maçmodinas sit posita per quandam constitutionem synodalem in beneficiatos seu in sacris ordinibus constitutos qui in predicto vitio deprehensi fuerint laborare, prefatas suspensionis et excomunicationis sententias auctoritate predicta nobis in hac parte comissa in dictam poenam maçmodinas solvendam per dictos clericos concubinarios et publicos duximus comutandam easdem sententias suspensionis et excomunicationis latas per jam dictum Jacobum, Sabinensem Episcopum, quantum ad clericos ecclesiarum civitatis et diocesis Ilerdensis et concubinas eorundem auctoritate premissa exprese et ex certa scientia revocantes. Decernentes predictos clericos et eorum concubinas predictis suspensionis et excomunicationis sentenciis in posterum de cetero non ligari.

Quod omnes portionarii et clerici beneficiati in ecclesiis intersint horis in ipsis ecclesiis, etiam si testatores hoc non expresserint.

Insuper cum visitando aliquas ecclesias nostrae diocesis invenerimus quod sunt ibi aliquae ecclesiae parrochiales in quibus sunt portionarii et alii clerici beneficiati qui minus bene et minus honeste veniunt ad ecclesiam ad divinum officium faciendum, pretendentes excusationes frivolas quod ratione capellaniarum seu beneficiorum quae ibi obtinent, non tenentur missae conventuali nec aliis horis canonicis interesse, unde nos volentes quod servitium fiat ipsis ecclesiis eo modo quo debet per portionarios seu alios beneficiatos clericos eorumdem, statuhymus quod in ecclesiis tam civitatis quam diocesis nostrae, ubi sunt portionarii et alii clerici beneficiati seu in illis in quibus sunt clerici beneficiati habentes capellanias perpetuas, predicti clerici tam portionarii quam capellani habentes capellanias perpetuas veniant ad ecclesiam seu ecclesias in qua seu quibus benefficium obtinent honeste, cum superpelliciis et sine capuciis ad divinum officium faciendum, et intersint, licet fundatores capellaniarum seu beneficiorum suorum hoc non expresserint, omnibus horis diurnis pariterque nocturnis. Qui vero in hoc negligentes fuerint, si fuerint portionarii per Rectorem seu Prelatum suum per substractionem beneficii compellantur. Si vero fuerint capellani, habentes capellanias perpetuas, Rectores seu Praelati eorum significent hoc nobis, et nisi admoniti adimpleverint, eos graviter puniemus.

Quod nulla capellania constituatur de cetero, nisi centum quinquaginta solidi censuales assignentur eidem.

Item cum plures capellaniae sint in civitate et diocesi nostra quae sunt adeo tenues et exiles in redditibus quod capellani eorum vix possunt ex ipsis comode sustentari, licet tempore fundacionis, quando moneta Jaccensis erat carior, possent invenire competenter; volentes ut capellaniae quae de cetero fient, dotentur taliter quod capellani earum ex ipsis victum habeant competentem, statuhymus quod de cetero capellania aliqua non possit instituhy in sede aut aliqua alia ecclesia civitatis aut diocesis nostrae, nisi fundator eiusdem assignet eidem ad minus centum quinquaginta solidos Jaccenses censuales pro vita et sustentatione capellani perpetui eiusdem, cum de minori quantitate pensata vilitate dictae monetae, non possit unus capellanus competenter vivere, ut est dictum.

II.

Constitutiones eiusdem Domini Fratris Guillermi Aranyonis bonae memoriae Episcopi Illerdensis in sinodo celebrato in sua cathedrali ecclesia, an. MCCCXV. (1315) (Vid. pág. 1) 

Quod nullus Prelatus seu Rector alicuius ecclesiae possit decimas in sacris ordinibus constituto et pro certo servitio ecclesiae assignare.

Nos Frater Guillermus miseratione divina Illerdensis Episcopus in nostra cathedrali ecclesia sanctam sinodum celebrantes, attendentes quod ex collationibus seu assignationibus quas Praelati et canonici dictae ecclesiae necnon Abbates, Priores et alii ecclesiarum Rectores nostrae diocesis faciunt de decimis ad vitam aliquorum dignitates et ecclesiae sunt honeratae plurimum et gravatae idcirco de fratrum nostrorum consilio sanctaque approbante sinodo statuhymus quod nullus Praelatus vel canonicus ecclesiae cathedralis predictae Abbas, Prior, Rector seu Vicarius alicuius ecclesiae nostrae diocesis possit de cetero decimas alicuius parrochiani, seu excusatum aliquod alicui layco vel clerico, nisi in sacris ordinibus constituto, et pro certo servitio ecclesiae faciendo et cum firma Episcopi assignare. Quod si fecerit talis collatio seu assignatio, quocumque modo facta fuerit, nullam obtineat roboris firmitatem. Et quia super assignationibus retro decimi quas nonnulli tam layci quam clerici occasione colligendarum decimarum ad vitam obtinent, invenimus aliquas ecclesias nostrae diocesis laesas non modicum et gravatas, modo simili statuhymus quod nullus Praelatus, Canonicus, Abbas, Prior, Rector, Vicarius seu aliquis de predictis possit de coetero alycuy layco vel clerico et in sacris ordinibus constituto pro colligendis decimis seu alia causa retro decimum ad vitam collectori etiam cum firma Episcopi aliqualiter assignare. Et si per aliquem seu aliquos contrarium, quod absit, factum fuerit, talis assignatio tanquam inanis et irryta nullatenus observetur. Datum Ilerdae die sabbati quae fuit festum Beati Luchae anno Domini MCCCXV. 

III.

Constitutiones eiusdem Domini Fratris Guillermi Aranyonis bonae memoriae Episcopi Illerdensis in sinodo in sua cathedrali ecclesia celebrato, an. MCCCXVIII. (1318) (Vid. pág. 1.) 

Quod capellae non concedantur nisi capellaniae perpetuae constituantur, et tunc absque prejudicio parrochialis ecclesiae; et habet jurare beneficiatus.

Anno Domini M.CCC.XVIII die martis quae fuit VI nonas madii, nos frater Guillermus miseratione divina Ilerdensis Episcopus in nostra cathedrali ecclesia sanctam sinodum celebrantes sancta approbante sinodo statuimus quod in castris, villis, turribus et aliis locis nostrae diocesis et maxime ubi preter dominum loci sunt alii parrochiani qui extra loca predicta et termino eorundem habent ire ad parrochialem ecclesiam ad missam, ad alia ecclesiastica sacramenta capella de cetero nullatenus concedatur, nec in aliis locis in quibus parrochialis est ecclesia, nisi consensus rectoris eiusdem accesserit, et tunch etiam capellanus perpetuus ibidem fuerit constitutus. Cui juxta constitutiones nostras sinodales competentes redditus fuerint assignati. Qui capellanus teneatur jurare in posse rectoris illius parrochialis ecclesiae, quod ipsam ecclesiam suis juribus nullatenus deffraudabit.

Quod nullus presbiter celebret populo in aliqua ecclesia seu capella sine licentia rectoris; alias est suspensus ab officio. 

Item statuhimus quod nullus presbiter in aliqua parrochiali ecclesia nostrae diocesis seu capella celebret missam populo sine licentia Rectoris ipsius ecclesiae vel eius locumtenentis petita et obtenta. Quicumque autem contrarium fecerit, tamdiu ab officio auctoritate presentis constitutionis noverit se suspensum, quousque reatum suum recognocens Rectori parrochialis seu matricis ecclesiae loci de injuria et dampno satisfecerit competenter. 

Quod corpora non sepelliantur in ecclesiis, nisi fuerint patroni vel fecerint ibi capellam vel capellanum perpetuum ipse vel aliis de genere.

Item cum noverimus quod in parrochialibus ecclesiis sepelliuntur interdum corpora quae deberent in ciminteriis vel alibi sepelliri, et Rectores dictarum ecclesiarum propter metum dominorum ipsorum locorum seu aliorum potentum non audent contradicere, ymo inviti habent dicta corpora sepellire, statuhymus quod de cetero nullus sepelliatur in ecclesia, nisi fuerit patronus eiusdem vel in ipsa ecclesia capellam fecerit, aut capellanum perpetuum ipse vel aliquis de suo genere, cui secundum constitutionem nostram sinodalem redditus assignati fuerint competentes. Qui vero contrarium fecerint sepelliendo, mandando vel faciendo corpora ibidem aliter sepelliri, ab ingressu ecclesiae noverit se suspensos. Circa nobiles et sublimes tamen personas possimus nos Episcopus et nostri successores, si nobis videbitur, dispensare.

Quod nullus decimas arrendet alicui nobili.

Item cum in constitutionibus sacrorum conciliorum Terrachonae provide sit statutum quod parrochiales ecclesiae quae per laycos administrari non debent, nullo modo laycis attribuentur, set per clericos et viros ecclesiasticos gubernentur, dictam constitutionem in virtute sanctae obedientiae et sub poena excomunicationis praecipimus firmiter observari. Adicientes de fratrum nostrorum consilio quod nullus Prelatus, Rector seu quivis alius decimas seu primillas bladi, vini et aliorum fructuum prelaturae aut beneficii sui … collecte vel ... vendat alicui nobili, militi vel aliae potenti personae, nec etiam alicui qui loco illorum emat in toto vel in parte decimas aut primitias supra dictas. Si vero contrarium factum fuerit, talis atributio seu venditio nullam obtineat roboris firmitatem. Inhibentes similiter sub poena excomunicationis laycis aut militibus et aliis superius expressatis, ne tales attributiones aut emptiones contra tenorem dictarum constitutionum faciant de coetero, si sententiam excomunicationis volunt evitare.

Quod beneficiati pro deffunctis non celebrent trentenaria sine licentia Episcopi.

Item statuhimus et sub poena excomunicationis servari mandamus quod nullus presbiter habens capellaniam perpetuam pro mortuis institutam in civitate aut diocesi Illerdensi cantent trentenaria sumpta occasione quod redditus capellaniae suae sibi non suficiunt, vel alia quacumque, nisi fuerit de nostra licentia spetiali. Quicumque autem contrarium fecerit, XXX solidos pro quolibet trentenario nobis solvere teneatur.

IV. 

Constitutiones eiusdem Domini Fratris Guillermi Aranyonis bonae memoriae Episcopi Illerdensis in sinodo in sua cathedrali ecclesia celebrato, an. MCCCXXI. (1321) (Vid. pág. 1.)

Quod Praelatus vel Rector possit comittere curam animarum alii idoneo in ecclesia sua ex causa probabili per mensem et non ultra; alias incurrit poenam XX solidorum. 

Nos Frater Guillermus miseratione divina Illerdensis Episcopus celebrantes sanctam sinodum in nostra ecclesia cathedrali, attendentes quod nonnulli Abbates, Priores, Rectores et Vicarii ecclesiarum curam animarum habentes inconsulto Episcopo cum detrimento maximo comittunt quandoque aliis vices suas, et sic forte per comissiones huiusmodi multorum animae dampnabiliter sunt deceptae, cum illi quibus taliter vices suas comittunt, non possint aliquem solvere vel ligare pro eo quod de jure comuni solus Episcopus potest curam animarum comittere juxta canonicas sanctiones; volentes quantum cum Deo possumus animarum saluti consulte earum periculum evitare, indulgemus ut omnes Abbates, Priores et Vicarii predicti ex indulto nostro huiusmodi possint ad horam, aut si ex causa probabili se absentaverint ad tempus modicum, videlicet VIII vel XV dierum aut unius mensis aliis sacerdotibus et qui sciant et possint sacramenta ministrare ecclesiastica comittere vices suas. Ita tamen quod in comissione huiusmodi se ipsius maliciose non exhonerent nec comittant aliquod dolum sive fraudem ultra indulgentiam autem predictam nisi in necessitate. Nullus per se vel per alium ponat vicarium vel subvicarium sine nostra obtenta licentia loco sui. Si vero contrarium presumptum fuerit, tam ponens quam recipiens penam XX. solidorum nobis solvere teneantur, et alias tanquam transgressores canonum punientur.

Quod clerici alienae diocesis non recipiantur ad celebrandum sine litteris Episcopi et licentia spetiali: alias recipiens et receptus incurrant penam X. sol

Item statuhimus quod nullus Habbas, Prior, Rector vel Vicarius alicuius ecclesiae seu capellanus curam habens animarum recipiat aliquem presbiterum alienae diocesis ad exequtionem suorum ordinum absque litteris nostris et spetiali licentia, nisi presbiter ille transeundo ex devotione et secrete aliquibus paucis diebus voluerit celebrare. Quicumque autem contrarium fecerit X solidos, et presbiter alienus qui taliter celebrare presumpserit totidem solidos pro poena qualibet vice nobis solvere teneatur. 

Quod vasa vinaria et olearia intelligantur in bonis sedentibus.

Insuper attendentes quod ex eo quia per Dominum Poncium bonae memoriae Episcopum Illerdensem fuit graciose concessum quod Priores saeculares Abbates, Rectores et clerici beneficiati in civitate et diocesi Ilerdensi possint de bonis mobilibus et intuitu ecclesiae vel beneficii acquisitis testari ac libere ordinare, plerique ad dolia seu vasa vinaria et olearia ad colligenda seu conservanda vina vel olea beneficiorum huiusmodi empta vel adquisita manus extendunt disponendo de eis vel ea quomodolibet alienando; idcirco temperantes et declarantes constitutionem jam dictam statuendo sancximus, ne ad huiusmodi vasa vinaria vel olearia vigore constitutionis predictae per quemcumque sub quovis dispensationis ultimae voluntatis titulo seu colore minus quomodolibet extendatur presentem constitutionem et ad canonicos Ilerdenses et eorum beneficia sive dignitates sive personatus praepositurae vel administrationis existant volentes extendi de fratrum nostrorum expreso consilio et assensu.

Quod nullus Rector possit obligare bona ecclesiae ultra quinquaginta solid

Item statuhimus quod nullus clericus nostrae diocesis beneficium ecclesiasticum obtinens audeat ultra sumam quinquaginta solidorum Jaccensium insimul vel divisim sine voluntate et licentia nostra spetiali mutuo recipere, ecclesiam seu beneficium ecclesiasticum quod obtinet aut precedentes seu futuros fructus vel redditus eiusdem modo aliquo obligando, vel aliquos parroquianos suos fidejussores vel principales debitores constituendo vel dando alioquin, cum ex hiis proveniat ipsis ecclesiis et beneficiis grave dispendium et jactura tam ipsis quam fidejussores eorum quam inmutantes eis seu dictam obligationem recipientes ab eis ipso facto excomunicationis sententia innodamus. In hac tamen non intelligimus canonicos Ilerdenses habentes dignitates, personatus vel officiatus super hoc jam per constitutiones alias sit provisum.

Quod beneficiati omnes habitent in domibus beneficiorum et ea teneant condirecta: et nisi moniti hoc fecerint ipsis beneficiis sint suspensi.

Item quod nonnulli Abbates, Priores, Rectores seu Vicarii et alii beneficiati ecclesiarum nostrae diocesis relictis domibus ecclesiarum seu beneficiorum suorum in quibus inhabitare debent alias proprias domos de bonis ecclesiarum et beneficiorum emunt vel edificant et permittunt domos ecclesiarum et beneficiorum suorum ruere seu perire statuhimus ut homnes Abbates, Priores, Rectores, Vicarii et beneficiati nostrae diocesis in domibus ecclesiarum et beneficiorum suorum habitent et morentur, et eas secundum posibilitatem ecclesiarum seu beneficiorum suorum operentur seu teneant condirectas. Contrarium vero facientes, postquam super hoc auctoritate nostra moniti fuerint, tamdiu ipsis beneficiis sint suspensi, donech in dictis domibus redierint, et juxta possibilitatem ecclesiae seu beneficii rehedificaverint seu reparaverint domos illas. Fructus vero beneficiorum a quibus taliter suspensi fuerint, in reparatione ipsarum domorum penitus convertantur.

Quod in ecclesia vel ciminteriis coreae vel ludi non fiant contrafacientibus poena aponitur.

Item quia plerique in festorum vigiliis et ipsis festis ac diebus dominicis, dum in ecclesiis orationi deberent insistere, non verentur in ipsis earumque ciminteriis coreas facere dissolutas, et interdum canere cantilenas, ac multas insolertias (: insolencias) perpetrare, et ludos etiam taxillorum et alios illicitos exercere, ex quibus ecclesiarum et ciminteriorum violaciones et inhonesta variaque delicta quandoque secuntur, et ecclesiasticum plerumque perturbatur officyum in divinae magestatis offensam et astantium scandalum populorum, volentes constitutiones Sedis Apostolicae quae predicta prohibent firmiter observari, omnibus Rectoribus, Curatis et Vicariis ecclesiarum nostrae diocesis dicimus et mandamus quatinus quilibet ipsorum moneat peremptorie parrochianos suos et eis injungant ut predicta de cetero non faciant vel attemptent. Qui vero contrarium fecerint, donec ad cognitionem nostram vel Rectoris seu Curati in cuius ecclesia seu ciminterio predicta fuerint attemptata, de transgressione huiusmodi satisfecerint competenter, ab ingressu sint ecclesiae interdicti. In hoc tamen non intelligimus illos clericos quibus si ludos in ecclesiis vel ciminteriis exerceant, pena XX solidorum pro qualibet vice aposita est jam in constitutionibus predecessorum nostrorum, set addimus quod eandem penam incurrant pro qualibet vice qua coreas duxerint in ecclesiis aut ciminteriis supra dictis.

Puniuntur qui per preces vel minas potentum beneficium sibi conferri procurant, vel poenam seu mulctam Episcopi vel officialis sibi remitti.

Item reducentes ad memoriam constitutionem in sacro Terrachonensi concilio editam contra illos qui per Principum vel magnatum aut aliorum potentum vel dominorum locorum preces aut minas, litteras, nuntium vel mandatum procurant beneficia ecclesiastica sibi conferant ad eas per illos ad quos pertinet praesentari, eam sub poena in ipsa constitutione contenta in nostris civitate et diocesi in omnibus et per omnia ab omnibus cuiuscumque dignitatis, status vel conditionis existant precipimus inviolabiliter observari. Adicientes ut eadem poena illos auctoritate nostra eo ipso constringuat qui per nos vel officialem nostrum pro suis excessibus puniti aut mulctati poenam vel mulctam huiusmodi simili modo procuraverint vel consenserint in toto vel in parte dimitti aut etiam relaxari.

Reservatur absolutio excomunicatorum Episcopo et eius officiali.

Item volentes animarum periculis obviare ad honorem ecclesiae debitum conservare presentem constitutionem nobis et nostris successoribus Episcopis vel nostris et ipsorum officialibus retinemus absolutiones et reconciliationes eorum qui auctoritate constitutionum sinodalium vel provintialium, aut de mandato Episcopi vel Officialis Illerdensis excomunicati generaliter vel spetialiter fuerint nuntiati etiam ubi non appareat de sententia inde lata. = Datum et actum quarto kalendas madii anno Domini M.CCC.XX primo.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...