Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Danglasola. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Danglasola. Mostrar tots els missatges

dimarts, 9 d’agost del 2022

IX. Descriptio cod. n. 22 in bibliot. Rivipoll. monasterii.

IX. 

Descriptio cod. n. 22 in bibliot. Rivipoll. monasterii. (V. pág. 58.) 

Vol. est membr. in 4 valde dilaceratum, ms. sec. 

XIII. multis tamen auctum notis paulo recentioribus. Continet autem. 

I. Kalendarium ubi haec intermixta. 

III. Idus Februarii. Sanctae Eulalie Barchinone. Passa est anno Dominicae trabeationis quinquies quinquageno atque bis bino. 

II. Non. Martii. Obiit Beatus Ollegarius archiepus anno incarnationis Dñi M.C. XXXVI. 

III. Kal. Aprilis. Dedicatio capellae Bn. Marchucii.

II. Kal. April. Dedicatio ecclae B. Mariae de Pinu.

III. Nonas Iulii. Capta fuit Barchinona a paganis anno Dñi DCCCC.° LXXX.° V.° (985) 

XVII. Kal. Augusti. Factum fuit praelium de Ubeda inter Xpianos et Sarracenos anno Dñi M.CC.XI. (sic). (1211, 1212 batalla de Navas de Tolosa, o Úbeda)

XIIII. Kal. Novemb. Dedicatio sedis Barchinone.

2. Post breve chronicon regum Franciae usque ad Ludov. iuniorem statim haec addit: Et de festo Sancti Iohannis Baptistae (San Juan Bautista) usque ad diem Sancti Luchae (Lucas), quo celebratum fuit concilium Terracone Berengario eiusdem archiepo cum omnibus epis et clericis ipsius archiepatus, quorum consilio et praecepto annos Dominicae incarnationis fecerunt scribi in omnibus cartis per universum archiepatum. Tunc currebat annus Dñi M.C.LXXX. (1180)

Anno Dñi M.CC.L. octavo in festo S. Bartholomaei (San Bartolomé) fuit a Dño Iacobo bonae memoriae rege Aragonum moneta de terno aspersa in civitate Barchinone.

In mense Iulii anno Dñi M.CCC. primo fuit celebrata curia per Dnum Iacobum Dei gratia regem Aragon. ad opus Cathalanorum in civitate Ilerdae. = It. in mense Septembri eod. anno ad opus Aragonen. in civitate Caesaraugustana. (curia, cortes, Jaime II, a los catalanes en Lérida, julio 1300, a los aragoneses en Zaragoza, septiembre)

In carniprivio XL.ae anno Dñi M.CCC. primo exercitus Barchinonae incepit ire apud castrum de Monte Falchone, quod est R. Fulchonis, et in quo tunc Dñus Ia. rex Arag. (Jacobus II, Jaime II) tenebat obssidionem, et stetit ibi per V. ebdomadas; et fuit facta ibidem compositio inter dictum D. Regem, et dictum R. Fulchonis de contentione quae erat inter eos, super eo videlicet quod dictus R. Fulchonis nolebat iurare ordinationes et constitutiones factas in curia Ilerdae. 

In die festo Ascensionis Dñi anno M.CCC. tertio illustrissimus Fredericus rex Siciliae ac filius illustrissimi Dñi Petri bonae memoriae regis Aragonum quondam, duxit in uxorem filiam Dñi regis Karoli, in Calabria apud Reg... et tunc facta et confirmata fuit pax inter ecclam Romanam et dictum Dñum regem Fredericum. (Federico, Fadrique III, Frederic, rey de Sicilia, hijo de Pedro III de Aragón)

Item X. die ad introitum mensis Augusti anno Dñi M.CCC. quarto Dñus Ia. Dei gratia rex Aragon... habuit vistam cum Dño Ferrando rege Castellae, et cum rege Portogaliae sororio suo in Aragonia apud Agredam (Ágreda, Soria); et in ipsa vista, factis ex utraque parte magnis et infinitis sumptibus, facta fuit composicio inter regem Aragonum et dictum Dnum regem Castellae.

In mense Octobris anno Dñi M.CCC. quinto illustriss. Dñus Iac. rex Aragon. ivit apud Montempessulanum (Montpellier) ad salutandum pontificem vocatum Clementem, qui tunc ibi erat. 

In die festi B. Luchae quae fuit XV. Kal. Nov. anno Dñi MCCCXIII. Dña Eliçabel filia illustrissimi Dñi Iacobi reg. Aragon. recessit de civitate Barchinon. et ivit cum nobili Philippo de Salussa consanguineo suo, et venerabili epo Gerundensi,, et aliis nobilibus viris et militibus, ad terram Alamanniae (Alemania) ad nobilem Ducem de Ostalrixa (duque de Austria) sponsum suum causâ matrimonii

In die festi B. Ceciliae, quae fuit X. Kal. Decemb. anno Dñi M.CCC. quintodecimo Dña Maria filia illustris regis de Xipre (María de Lusignan, hija del rey de Chipre) applicuit terram in tribus galeis in quibus venit in Cathaloniam, scilicet apud Roses; et in sequenti VIII.a die quae fuit III. Kal. Decemb. in civitate Gerunden. duxit in maritum illustrissimum D. Iacobum reg. Aragon.; et in sequenti VIII. die, quae fuit festum conceptionis seu sanctificationis Beatae Mariae virg., intravit civitatem Barchin.

Die veneris quae fuit IIII. Idus Septemb. anno Dñi M.CCC.XX secundo dicta Dña Maria regina Aragon. in civitate Barchinone ab hoc saeculo migravit, et fuit sepulta in eccla fratrum Minorum Barchinonae; et tunc erat in civitate Dartusen. (Tortosa) Dñus Iacobus maritus suus.

In vigilia omnium sanctorum anno Domini MCCCXII. praelia facta fuerunt in civitate Barchinonae prope Deraçenale (dressanes o dreçanes; atarazanas) Dñi regis per tres dies inter Geraldum de Tholono militem, qui erat pro parte Geraldi de Aquilone militis, qui petebat potestatem cuiusdam castri, an Ruffacha de Tarrega ex una parte, et Guilelmum de Rinello militem, qui erat pro parte et defensione dicti Ruffache ex altera. Qui Guillelmus de Rinello tercia die interfecit atrociter dictum Geraldum de Tholono in dicto praelio et campo; et sic dictus Ruffacha obtinuit.

Die lunae qui fuit XVIII. Kal. Ianuarii anno M.CCC.XX. Dñus frater Guillelmus Petri Agudi, de ordine fratrum Praedicatorum, epus et cardinalis de Sancta Sabina, et qui fuit oriundus de Bayona, intravit Barchinonam.

Ad diem Beati Nicolai M.CCC.XX. tertio novus eiusdem episcopi ingressus in eandem urbem notatur. Cetera deleta sunt. 

Nota: Longo sermone Philippi regis Franciae adversus Petrum Aragon. armorum expeditio narratur, quae anno M.CC.LXXXV. (1285) contigit, cum Gerundam urbem vi cepit; alte tamen silet de muscarum e D. Narcissi tumulo scaturientium multitudine, quae Gallis adeo exitiales, ut fertur, extitere. Ac testem quidem coaevum sese prodit, qui ait: Et intravit (rex Galliae) per dictum collem de Panissars ante proximum transactum festum Sancti Iohannis Bapt.

3. Chronicon de rebus alibi notis. Haec tamen notatu digna visa sunt. 

XI. Kal. Madii anno M.CC.XIII. fuit edictum omnibus notariis Barchinonae quod mitterent in kartis marcham argenti (marco de plata) ad rationem XLIIII. solid. 

IIII. Nonas Aug. eod. anno fuit eisdem notariis edictum quod mitterent in cartis marcham argenti ad rationem LXX. et V. solid.

IIII. Idus Ianuarii praedicto anno fuit edictum eisdem notariis quod mitterent marcham argenti ad rationem LXXXVIII. solid.; et deinde nec ad plus nec ad minus, 

XVI. Kal. Dec. Anno Dñi M.C.LXXXVII. valebat marcha argenti XLIIII. solid.

II. Nonas Nov. Anno M.CC.XLI. fuit edictum omnibus notariis quod non facerent aliqua instrumenta sine duobus vel tribus testibus praesentibus.

Anno M.CC.L. primo. (1251) VII. Idus Octobris die Iovis obiit Dña Hioles regina Aragon... (Violante de Hungría, Violant, Yoland, Yolant, Hioles, Yolanda) in ecclesia Beatae Mariae de Salis de Hoscha. (Huesca

VI. Nonas Marcii anno M.CC.LXXVII. recessit exercitus Barchinonae, et ivit apud castrum vocatum de Lussanes, quod tunc erat Bñ.i de Portella.

V. Idus April. Anno M.CCC. Dña Constancia uxor quondam regis Petri ab hoc saeculo transmigravit in Barchinona, et fuit sepulta in eccla domus fratrum Minorum, ubi Dñus Alfonsus filius suus est similiter sepultus.

Kal. Ianuarii anno Dñi M.CC.XC. quarto. Dñus 

Iacobus rex Arag. (Jacobo II) ivit super castrum Cir cum exercitu Barchinonae, et ipsum fecit tunc dirui. 

Mediante mense Madii ann. Dñi M.CC.LXXX. 

Dñus Petrus rex Aragon. posuit obcidium suum apud Balagerium (Balaguer) bene cum duo mille militibus et pluribus, et bene cum centum millibus peditum omnium civitatum et villarum suarum et pluribus aliis: tenuit ibi ierudos (f. inclusos) comites Fuxen. (Foix) et de Pallas (Pallars, Pallás), et de Urgello (Urgell, Urgel), et R. Roger, et R. Danglasola, et R. Folc, et plures alios nobiles suos. Qui omnes comites et nobiles misserunt se in posse dicti Dñi regis, ad suam voluntatem faciendam V. Idus Iulii anno predicto, et tenuit eos captos.

XIIII. Kal. Augusti anno Dñi M.CC.XC. (1290) fuit captum, dirutum, et distructum per exercitum civitatis Barchin. castrum de Episcopali (Castellbisbal), ratione raubarie, quam Bartholom. de Episcopali (Bisbal) miles et castellanus dicti castri fecerat Michaëli Bartholomei carnifici, et aliis hominibus Barchinone. 

Die Martis quae fuit Kal. Novemb. anno M.CC.XCV. Dñus Iacobus rex Arag. duxit in uxorem Dñam Blancham filiam regis Karoli filii regis Karoli quondam (Carlos II de Nápoles, hijo de Carlos I de Nápoles), qui fuit rex Siciliae, apud villam Bertrandi (Villabertrán, Vilabertran) prope Figeriis (Figueres, Figueras, Gerona). 

VIII. Kal. Aprilis anno Dñi M.CCC. Dñus Fr. Bn. Peregrini de ordine fratrum Minorum ac Barchinon. epus ab hoc saeculo transmigravit, et fuit sepultus in sede Barchin. in capella Beati Francisci, quam ipse construxit et dotavit in eadem sede.

Die Dominica XVI. Kal. Augusti anno Dñi M.CCC.XXX. quarto Dñus Poncius de Gualba Barchin. epus ab hoc saeculo transmigravit, et fuit sepultus in sede Barchin. in capella Sancti Nicolai et sepultura eius.

Die lunae III. Kal. Iunii anno Domini M. CCC.XX. tertio Dñus Alfonsus primogenitus Dñi Iacobi regis fecit velum cum tota armata ad partes Cerdinie (Cerdeña). Et est sciendum et certum, quod in dicta armata fuerunt inter galeas et ligna armata LXX., et quadraginta naves sive coches; et etiam fuerunt cum dictis vassis et aliis pluribus bene ducenta vela. In qua etiam armata, ultra piretas sive homines dictarum galearum, iverunt duo milia militum cum suis equis, et triginta milia peditum. Et secuti fuerunt ipsum Dñum infantem nobiles Artaldus de Luna, G. de Angularia, Dalmacius de Rochabertino, vicecomes, Geraldus de Rochabertino, Petrus de Queralto, et plures alii. Et dicta armata cepit sive applicuit terram in dicta insula Cerdiniae XIII. die ad introitum mensis Iunii in loco dicto Palma de Sols.

Die Iovis quae fuit quarto Kal. Iunii ann. Dñi M.CCC. nono, in nomine passionis et redempcionis Dñi nri Ihu Xpi, Dñus Iacobus rex, et Dñus Poncius Dei gratia Barchin. epus pro eo sermocinando publicavit in civitate Barchinona apud Buffurnum indulgentiam et crucem signatam, quam sum. pontifex concessit omnibus gentibus iurisdictionis dicti Dñi regis euntibus, transmittentibus favorem, et consilium praebentibus ad adquirendum regnum Granatae (reino de Granada). Et incontinenti dictus Dñus rex et illustrissima Dña Blancha consors eius acceperunt ibidem crucem cum pluribus nobilibus &c. (cruzada)

Die Sabbati sequenti recessit rex a Barchin. ad Almeriam. (Almería) 

Anno Dñi M.CCC.VII. fuit ordo milicie Templi per summum pontificem, scilicet, per Dñum Clementem tunc papam Quintum anullatus et depositus. (Clemente V - extinción de la orden del Temple, Templarios

Octavo idus Septembris anno Dñi millesimo CCC. undecimo, discretus, et perfectus, ac humilis fisicus et philosophus, et in sancta et honesta vita expertus, scilicet, Dñus magister Arnaldus de Villanova in civitate Ianuae (Génova) ab hoc seculo transmigravit.

Concilium per Terrachon. archiepum et per omnes epos suae provinciae fuit... inceptum celebrari Terrachonae in die Sancti Vincencii, quae fuit XI. Kal. Februar. in ann. Dñi M.CCC.VII. 

In quo concilio interfuerunt Bernardus de Fonollario procurator Dñi regis, et procuratores sindici omnium civitatum regni eiusdem Dñi regis, et procuratores domus fratrum Predicatorum, et... Minorum, et Beatae Mariae Carmelien. et fratrum Mercedis captivorum, qui erant celeb... Barchinona; et in ipso concilio quantum ad responsionem quan... fecerunt laycis, nichil tamen fuit impetratum. 

Haec ex praedicto chronico excerpta. Plura ibidem de nuptiis regum, duellis, aliisque descripta, temporis penuriae consulens omissi. Illud addo, chronicon Barcinonense iure appellandum, quod omnia fere ad eam urbem spectent, quae ibidem scribuntur. 

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...