Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Claromontani. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Claromontani. Mostrar tots els missatges

dimarts, 23 d’agost del 2022

XXII. Claromontani concilii anno MXCV. habiti fragmenta nonnulla nusquam antehac edita.

XXII. 

Claromontani concilii anno MXCV. (1095) habiti fragmenta nonnulla nusquam antehac edita. (V. pág. 144.)

Ex membr. vetustate detrita in arch. eccl. Agerens. núm. 2134. 

De rebus ecclesiasticis nullus clericorum, vel monacorum inconsultis episcopis aliquid adquirere praesumat. = Urbanus II. sanctae Romanae ecclesiae episcopus, omnibus ortodoxis episcopis, congregato apud Claromontensem urbem multorum coepiscoporum sinodali conventu: Oposita est nobis a quibusdam eorum questio de ecclesiis, vel ecclesiasticis possessionibus a clericis vel monacis usque in praesentiarum, inconsultis episcopis, adquisitis. Nos autem usi saniori consilio, eorundem episcoporum condescendentes petitioni, providentesque ecclesiasticae paci, vel quia aliter absque inevitabili scandali periculo huiusmodi quaestio non poterat procedere, apostolica auctoritate decrevimus, ut ea quae a clericis, et monacis, a quibuscumque personis, prout potuerunt, usque hodie fuerunt adquisita, ea rata perhenniter, et inconvulsa permaneant. Hoc tamen tenore, ne in posterum, inconsultis episcopis, talia praesumant.

Qui monacorum propositum amet. = Duae sunt leges: una publica, altera privata. Publica lex est quae a Sanctis Patribus scriptis est confirmata, index canonum... et invito episcopo est recipiendus. IIII.C.XVIIII. quae quidem propter transgressiones est tradita. Verbi gratia, decretum est in canonibus clericos non debere a suo episcopatu ad alium transire sine commendatitiis litteris sui episcopi; quod propter criminosos constitutum est, ne videlicet infames ab aliquo episcopo suscipiantur personae. Solvant enim officia sua cum non poterant in suo episcopatu in aliquo deliberare; quod iuris praeceptis scriptis detestatum est. Lex vero privata est quae instinctu Spiritus Sancti in corde scribitur, sicut de quibusdam dicit apostolus: Qui habent legem Dei scriptam in cordibus suis; et alibi: cum gentes legem Dei non habebant, sinistraliter, quae legis sunt faciunt: ipsi sibi sunt leges. Si quis horum in ecclesia sua sub episcopo pro palam retinet, et seculariter vivit, suflatus Spiritu Sancto in aliquo monasterio, vel regulari canonica salvari voluerit, libere sibi conceditur; qui enim vel lege privata ducitur, nulla ratione exigitur, ut a publica vel lege constringatur. Dignior enim lex privata est quam publica. Spiritus quidem lex Dei est, qui Spiritu Dei aguntur, vel lege Dei ducuntur. Et quis est qui possit eum detinere? Qui hoc Spiritu Dei ducitur, et ut (f. etiam) episcopo suo contradicente, eat libere nostra auctoritate. Iuxta hunc lex non est posita; sed ubi Spiritus Dei, ibi libertas; et si Spiritu Dei ducemini, non estis sub lege. 

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...