Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Dodo. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Dodo. Mostrar tots els missatges

dissabte, 24 de desembre del 2022

XXXIII. Fragmentum scripture electionis Dodonis in Abbatem monast. Campirotundi. DCCCCLXXVI. (976)

XXXIII. 

Fragmentum scripture electionis Dodonis in Abbatem monast. 

Campirotundi. DCCCCLXXVI. (976) (Vid pág. 116).

Ex autogr. dilacerato in arch. S. Petri Campirotundi: nempe rescissa est carta in principio et fine. 

….

videbantur expendi. Ob id ego prelibatus presul (Miro) divino ut hoctumo spiratus flamine more decessorum meorum protinus abnui, et in huic sacrato loco monachis undecumque collectis locavi ut omnipotenti Deo et prelibati martiris sub regula almy Patris Benedicti militarent et pro statu totius aeclesiae eius clementiam jugiter implorarent. Proinde igitur nos licet exigua congregatiuncula tamen hoc scientes, quia equonomi gregi dominicis solerti convenit cura insistere, et truculentum idrum a cordibus fidelium propulsare, quia quantum extremum diem novit propinquare, tanto sevius caulas dominicas nititur incursare: et ideo clementiam praescripti Episcopi suique fratri Domni Olibani Comitis humetenus deposcimus ut pro amore divino nobis consulere studeamini et Abbatem Deo dignum nobis praevidere dignemini, scientes pro hoc mercedem bonam a Domino recompensari, si illud caste et zelo Dei fecerint: sicut e contra peccatum, si neglexerint. Idcirco ego praelibatus Episcopus una cum consilio supra dicti fratris mei, necnon et cum assensu meorum caterve clericorum praedictae katervule fas tribuentes ut secundum regulam almy Patris Benedicti Abbatem sibi eligerint cuius morigeris famulentur obsequiis. Nos ergo licet exigua congregatio solerter illum investigantes et diu quaesitum divinitus nobis delatum nomine Dodonem, qui cum opitulatione divina secundum nostri arbitrii loco Patris congruesat potest constitui. Qui ceu Beatus Benedictus edocet, duplici doctrina suis praeesse valet discipulis, non a nostro ordine videlicet externum, sed sub monastica disciplina diu elegantissime educatum (leo edocatum), quem bonis novimus moribus adornatum, sapientia sale conditum, karitate rutilum, castitate nitidum, humilitate praecipuum, prudentia astutum, misericordia et pietate egregium et regulari norma ad plenum instructum. His et aliis virtutibus opido contum, dignum, talem ac tantum per omnia Deo virum eligimus atque adclamamus, ac fieri nobis Abbatem poposcimus, quo patrocinante suave Christi portare queamus jugum et patris jure super nos teneat principatum. Ego igitur praescriptus Episcopus una cum fratri meo Domni Olibani Comitis peticioni istorum fratrum faventes eaedimus praescriptum cenobiolum cum rebus omnibus sibi pertinentibus tuae ditioni, ut amodo cum tibi subditis regulariter Deo militare studeas, et rebus omnibus regulariter fruearis, tuearisque et deffendas. Et ut haec huius adclamationis scedula plenam et inconvulsibilem omni tempore obtineat roborem, manu propria subter firmavimus, stadmis et bonis hominibus roborare curavimus subscriptionibus et signis. Exarata est igitur haec adclamationis scedula elapsis Dominicae Humanationis annis ter senis quinquagenis, ebdeque denis ter binisque, indicione tetra, die bisterna kalendarum martiarum, anno tetra pento dipondio Leuthario Francorum Rege obtinente regno. = Miro gratia Dei Episcopus ss. = Oliba gratia Dei Comes ss. = Poncius + ss. = Odo levita ss. = Teudericus Abba ss. = Hacfredus Archilevita ss. = Wigila presbiter ss. = Rodestagnus subdiaconus ss. = Endalecus monacus ss. = Eldericus monacus ss. = Barone levita ss. = Ferrucio monacus ss. = Gulteredus monacus ss. = Durandus monacus ss. = Radulfus monacus ss. = Truitarius monacus ss. = Oliba levita ss. = Servus Dei levita ss. = Sonifredus levita ss. = Modegarius levita ss. = Wilelmus subdiaconus ss. = Petrus subdiaconus ss. = Morgadus presbiter ss. = Dela levita ss. = ...

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...