Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris 1121. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris 1121. Mostrar tots els missatges

dilluns, 19 de desembre del 2022

XVIII. Donatio meschidae de Urseira facta ab Episcopo Caesaraugustano monasterio S. Petri Rodensis. an. MCXXI (1121)

XVIII.

Donatio meschidae de Urseira facta ab Episcopo Caesaraugustano monasterio S. Petri Rodensis. an. MCXXI (1121). (Vid. pág. 49).

Ex autogr. et ex Cartor S. Petri Roden. fol. 21 . 

In nomine Domini ego Petrus gratia Dei Caesaragustanus Episcopus cum fratribus meis eiusdem ecclesiae clericis dono Sancto Petro caenobii Rodensis quod est situm in pago Petralatensi subtus castrum Verdariae, et Abbati Deusdedit et monachis presentibus et futuris ipsam meschidam maiorem quae est in villa quae dicitur Urseira cum omnibus radicibus (bienes raíces) vel alodibus quae hodie habet vel unquam habuit tempore Paganorum, ut fiat ibi ecclesia in honore Dei et Sancti Petri, vel aliorum Sanctorum, et habeat illa omnia quae unquam habuit vel in antea Deo donante adquisierit cum decimis et primiciis, cimiteriis, oblationibus vel omnibus quaecumque ecclesia habere debet salva reverentia episcopali, et quarta decimarum parte (se corta el texto) Coetera omnia ex integro dono et laudo prephatae ecclesiae ut habeat in perpetuum sicut unquam melius vel largius habere debet eadem villa per omnes terminos suos. Et hoc facio pro remedio animae meae et parentum meorum, et ut monachi Sancti Petri amici sint et fideles michi et successoribus meis. Facta karta donationis istius anno mill. CXXI.,  (1121) inditione XIIII., era MCLVIIII. (era 1159 - 38 = 1121), kalendas martii, feria II. regnante Aldefonso Rege in Yspania anno XVI. regni eius = Ego Petrus Dei gratia Sanctae Caesaraugustanae ecclesiae servus confirmo. = Ego Sanccius eiusdem ecclesiae channonicus ac servus confirmo = + Galindus Archidiaconus. = Petrus Caput scolo. (scolae) = Ego Guillermus Sacrista. = Vilelmus... (: lo mismo que Wilelmus y Guilelmus) = Senior Precentor. = Martinus. = Ugo. = ... scriptor = Ego Cipriane Merino de Zaracoza ab ore Episcopo audibi et sum testis. = Gauzfredus monachus et sacerdos rogatus a praephato Episcopo vel clericis scripsit in Oscha sub die et anno quo supra, et hoc signo manu propria corroborat. = + Ego Guasto (Gastón) Vicecomes de Beharn (vizconde Bearne, Bearn) hoc donum laudo, et insuper ex parte mea addo quantum ad unum jugum sufficere possit ab laborandum annuatim. = Sig+num Guasto. = Ego Raimundus Dei gratia Caesaraugustanus Episcopus hoc donum laudo et confirmo et hoc signum manu mea facio +. = Petrus Dei gratia Caesaraugustanus Episcopus ss. = Bernardus Dei gratia Archiepiscopus.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...