Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Bellver. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Bellver. Mostrar tots els missatges

dimecres, 14 de desembre del 2022

X. Notitia duorum peregrinorum Compostellam iter agencium a Capitulo Gerundensi deputatorum.

X.


Notitia
duorum peregrinorum Compostellam iter agencium a Capitulo Gerundensi
deputatorum. (Vid. pág. 69.)


Ex.
Act. capitular. eccl. Gerund.


Die
martis IX. martii 1529, Reverendissimus dominus Episcopus deduxit
necessitatem imminentem famis quae hanc provintiam premit ideo dixit
sibi videri mittendos esse peregrinos ad Sanctum Jacobum Galliciae ad
impetrandum pluviam qua plurimum indigemus. Placuit omnibus, et rem
laudarunt. Deliberarunt igitur ambaxiatam fieri Juratis civitatis
illis persuadendo ut in hoc conveniant, vel potius eundem Reverend.
dominum Episcopum facturum verbum eisdem Juratis, cras post sermonem
seu predicationem Sedis. Et ulterius procedendo idem dominus
Episcopus hoc innotescat per suum vicarium beneficiatis huius
ecclesiae et eis injungat ut pro servicio Dei duos ex seipsis eligant
viros timoratos et Deum timentes qui omni huius peregrinationis
accipiant premium conveniens recepturi.


Die
lunae XV. martii 1529, Capitulo convocato intus thesaurariam
reverend. dominus Episcopus retulit per ordinem omnia quae gesta
fuerant circa missionem peregrinorum ad Sanctum Jacobum in Gallicia,
de qua supra facta fuit mentio, dixitque dominos Juratos in eadem
missione libenter consencisse et in medietate sumptuum contribuere
promiserunt. Jamque beneficiatos elegisse discretos Bernardum Isern,
et Anthonium Bellver, presbiteros beneficiatos in Sede, viros utique
bonae vitae et famae. Nunc autem solum restare subiunxit pro
expedicione negotii quod videamus quae peccunia erit illis necessaria
in itinere, quae erunt illis injungenda, quid agendum in eorum
recessu. Quoad primum caput post peractas gratias eidem Rmo. domino
Episcopo de bono opere fuit deliberatum quod sibi dentur XXXII.
ducati inter eos equis portionibus dividendi pro victu et aliis
necessariis: est enim ut dixerunt caristia victualium in ulteriori Yspania. Secundo quod illis detur certus numerus Missarum quas
celebrari faciant in ecclesia seu monasterio Beatae Mariae
Montiserrati et alibi in ecclesia vero Sancti Jacobi quam primum
attigerint, cereum unum usque ad summam quatuor ducatorum auri ne
vacui appareant in conspectu Domini presentare et offerre procurent,
prout de omnibus sibi dabitur scriptura pro qua conficienda fuit
electus Dominus Johannes Marser, qui dicebat penes se habere
memoriale de omnibus quae circa annum MDXV. aliis peregrinis missis
injuncta fuere ab eodem Capitulo. Quo vero ad arreptionem itineris
placuit illam fieri die Mercurii proxime ventura modo exprimenda
infra die proxime sequenti. Quodque de his omnibus fieri ambaciatam
dominis Juratis ut omnia fiant de comuni consilio et voluntate
Capituli et civitatis. Et ibidem fuerunt electi Domini Johannes Maser
(Marser más arriba), et Geraldus Sola qui hodie dictam ambaciatam
exequantur ad dictos dominos Juratos ut referent Revmo. domino
Episcopo qui si quid dubietatis fuerit tam in responso Juratorum quam
alias convocabit Capitulum. Demum adjecerunt quod pars seu medietas
dictorum XXXII. ducatorum solvenda per Capitulum et medietas
expensarum cerei de quo supra fit mensio, solvantur de massa
peccuniarum administrationis anniversariorum presbiteralium
ecclesiae, cum ut tunc fuit dictum ita consueverit in similibus
servari retroactis temporibus.


Die
mercurii XVII marcii 1529 post Dominicam Passionis fuit pulsatum ad
Matutinos de mane hora secunda post mediam noctem. Fuit celebratum
(pone celebradtum) officium divinum videlicet Matutinae et inmediate
Prima. Qua finita statim post morulam fuit incepta Tertia, et illa
celebrata ilico fuit dicta etiam Sexta sine intervallo. Deinde vero
inmediate fuit celebrata Missa anniversarii cum sua absolutione, ut
est consuetum. Postmodum fuit factum intervallum eo quod Jurati non
venerant. Interim vero major campana Sedis suas dabat tuberosas voces
spaciis sejunctas dominos Juratos et populum ad processionem
invitantes. Hora competenti venerunt Jurati comitantibus sibi
plurimis civibus et unus ex predictis duobus peregrinis in medio
dictorum Juratorum veniebat tanquam viator peregrinus munitus sua
clamide ac clipeo, baculum gestabat in manibus paratus ad ambulandum:
nempe alter peregrinus jam in ecclesia erat tanquam pro Capitulo
peregrinaturus. Inde incepimus Nonam qua finita cepta est Missa
sollempnis in altari majori de Sancto Jacobo cum organis. Interim
vero ebdomadarius celebravit Missam de jejunio Quadragessimae in
altari Sancti Andreae submissa voce cum Dyachono et Subdyachono.
Sicque Missa S. Jacobi in altari maiori celebrata fuit sedentibus
dictis dominis Juratis in locis suis in medium tenentibus ipsos
peregrinos. Post Missam idem canonicus qui celebravit veniens ad
januas rexiarum ipsius altaris maioris versa facie ad chorum
benedixit vestes, baculum ac clipeum ipsorum peregrinorum genibus
flexis in ipsis gradibus existentium, prout in Libro Pontificali
continetur. Quibus peractis et jam paratis quatuor Precentoribus cum
suis capis duobus videlicet ex canonicis reliquis vero ex
beneficiatis ceperunt duo canonici presbiterales Letaniam in letrilio
chori, prout est moris, et pueri ac puellae qui mandato dominorum
Juratorum congregati erant in grandi numero et singulos denarios a
dominis Juratis in fine
 processionis
acceperunt inmediate ante crucem fuerunt in ordine positi. Sequebatur
crux, subsequebantur beneficiati juniores, post eos seniores
veniebant; deinde canonici suo ordine et in capite dominus Justus
Peris, Archidiachonus Bisuldunensis qui missam celebraverat et
faciebat officium cum Dyachono et Thesaurario gremiale deferentibus.
Sequebantur inmediate post facientem officium praefati duo peregrini
viam suam peragentes non longe ab ipso officiatore et ibant domini
Jurati ad dexteram cum Vicario regio ad sinistram vero cives suis
consuetis ordinibus incedebant per scalam descendentes. Letania vero
semper decantabatur. Transivimus per Sanctum Felicem clerum et
populum ibi existentem assumentes et descendentes ad plateam ipsius
Sancti Felicis per Ballistarias et plateam Caulium gradiebamur.
Indeque per Pontem lapideum ad S. Franciscum devenimus, et ibi
nonnullis orationibus dictis ut moris est et clamato
Señor
ver Deu misericordia, per portam meridiey
exivimus,
declinantesque ad sinistram versus Undarem (riu Oñar) ad plateam
Mercatalli (Mercadal) attigimus. Ibi enim Revermus (.) dominus
Episcopus fessus labore et gravatus suis intrinsecis aegritudinibus
necessitate coactus remansit. Non licet enim quemquam a processione
egredi, nisi quem necessitas penitus cogit in hac nostra ecclesia.
Egredientes vero per portam Undaris in arenarium ipsius Undaris
fuimus et sole premebamur: alta dies erat. Tunc enim per circuytum
muri ad dexteram flectentes, pons siquidem ad portam ipsius
Mercatalli quae ad hospitale ducit tendens fractus erat, ideo
circuivimus per arenarium, pervenimus ad locum paratum ante fores
ecclesiae ipsius hospitalis. Ibi enim parumper cantantes Letaniam
sustinuerunt et processio in suo ordine stetit. Tunc officiator
habens ante se praefatos peregrinos flexis genibus humiliatos
benedixit illos incipiens Añam. cantando: Euntes ibant etc., et
canonici inceperunt Psalmum In convertendo Dnus. captivitatem. Quo
cantato officiator dixit versiculos: Salvos fac servos., et postea
orationem propriam, prout in Libro Pontificale continetur. Demum
super illos aspersit aquam benedictam. Quibus ut premittitur
peractis, ipsi peregrini erigentes se ibidem steterunt clipeos
tenentes in manibus elemosinas a volentibus dare accepturi. Processio
autem viam suam continuando per portam hospitalis maiorem versus
Carmelum usque ad Undarem ibat, vale dicens peregrinis. Non enim per
eandem viam fuimus reversi, sed revertentes ad portam plateae
Mercatalli unde egressi fueramus, divertimus ad dexteram et
transgresso amne Undaris per portam civitatis ad plateam Vini
pervenimus, unde salutatis de Mercede et domus consilii civitatis
Ecclesiis ut moris est per vicum Civium, plateam Olei et Callum ad
plateam quae Sedis dicitur pervenimus. Ibi clerus Sancti Felicis
versus eorum ecclesiam direxit iter, nos per


gradarium
ascendentes intus rexas altaris maioris nos recepimus finientes ymnum
Ave Maris stella. Illa vero finita officiator dixit orationem Beatae
Mariae cum oratione de pluvia, et Benedicamus Dno. et fuit clamatum
Señor ver Deu misericordia. Demum salutatis Juratis, ut est
moris, statim incepimus vesperos et perfecimus. Peregrini vero suum
iter peragerunt ab hospitali versus Sanctum Jacobum in Compostella et
quotidie pro ipsis in Matutinis et Vesperis fit in Sede oratio de
iter agentibus.


Receptio
Peregrinorum de Sto. Jacobo venientum. - Die XXV madii 1529 hora
meridiey fuit nunciatum R. domino Episcopo peregrinos missos ad S.
Jacobum adventare et propinquos esse et post horam affuit nuntius
dicens jam ad hospitale novum illos appulisse, ibique expectaturos
mandatum de modo agendi. Dominus Episcopus respondit per nuntium quod
sustinerent, donec aliud haberent preceptum faciendi, (.) Cum
vesperae celebrarentur fuit convocatum Capitulum et consultis
canonicis concorditer censuerunt statim esse mittendum ad Juratos
scituros quod si illis videretur, isti statim post completorium ad
eosdem peregrinos processionaliter ire cogitabant. Et accepto post
paululum responso ab ipsis Juratis quod erant parati campanam majorem
cum suis tuberosis vocibus tangere fecerunt vocando ad processionem.
Et circa quartam horam perventis dictis Juratis ad Sedem ivimus
processionaliter (con una sola s en el pdf), prout est consuetum, cum
vera cruce quam deferebat ille qui faciebat officium duobus de
antiquioribus benefficiatis sibi assistentibus cum gremiali. Affuit
clerus S. Felicis jam prius vocatus in platea scalae Sedis. Eundo per
plateam Caulium et subtus Pontem lapideum transitum facientes
transivimus Undarem et per circuitum
 muri
ad dictum hospitale novum pervenimus psallente Sancta et inmaculata
quam incepimus in choro, et postea ymnos. Perventis igitur ad
hospitale in itinere regio ante januas capellae seu ecclesiae dicti
hospitalis ubi peregrini praefati jam suo peregrino habitu in media
via atenuata facie expectabant devote stetimus et septimanerius
(ebdomadario, hebdomadario) seu ille qui officium faciebat postquam
peregrini sibi appropinquantes poplitibus ad terram flexis steterunt,
dixit versiculum et orationem de Sancta Catherina. Deinde inmediate
officiator incepit media et sonora voce non cantando sed in modum
legendi Qui confidunt in Dno. et diximus totum in duobus choris. Quo
dicto cum Aña posita in Pontificali ubi istud officium habetur, idem
officiator dixit duas orationes ibi positas cum Benedicamus Domino.
Et responso Deo gratias. Peregrini assurgere jussi Avete dixerunt
omnibus. Et positi inter dominos Juratos processionem sequebantur
quae dictum hospitale circumiens versus Undarem per viam quae ducit
ad Carmelum veniebat, non tamen amnem transivit sed per arenarium ad
eandem viam qua venerat devenit, ubi transgresso Undare per pontem
postium priorem viam deserens portam civitatis ingressa ad plateam
Vini pervenit. Indeque factis solitis stationibus per vicum Civium
iter faciebat et per plateam Olei et vicum Calli priorem viam ad
Sedem usque pervenit cantando Quem terra, pontus, et alios ymnos, et
in 
capite
inferiori scalae fuit incepta Salve Regina, et finita in altari
majori cum oratione Beatae Mariae et de gratiarum actione.

diumenge, 26 de juliol del 2020

MEMORIALE CENARUM PRESENTIAE QUAS DOMINUS REX RECEPIT IN COMITATIBUS RUSCINONIS ET CERRETANIAE.

MEMORIALE CENARUM PRESENTIAE QUAS DOMINUS REX RECEPIT IN COMITATIBUS RUSCINONIS ET CERRETANIAE.

In Podio Cerrelano.
Primo hominibus de Livia. CCCC solidos.
Item hominibus de Bellver. CCCC solidos.
Item hominibus de Querol. CCC solidos.
Item hominibus de Berga. DCCC solidos.
Item hominibus Villae Regalis. CCL solidos. (Villa-Real, Villarreal)
Item hominibus loci de Formiguera. CCC solidos.
Item hominibus de Pessilla in Perpiniano. CCCC solidos.
Item Universitati Civitatis Elnae. DLV solidos.
Item hominibus de Apia. CCCLXXXV solidos.
Item Comendatori de Baynelas. CCCCXL solidos.
Item hominibus de Eluolo. CCCC solidos. (Evol, Devol)
Item Priori de Spira. DL solidos.

In Perpiniano.
Item hominibus de Bon Pas...
Item hominibus de Canoves. CCCXXX solidos.
Item hominibus de Terrats. CCXXX solidos.
Item hominibus Corniliani del Ribera. CCCLX solidos.
Item hominibus de Capstany. CCCC solidos.
Item hominibus de Palau. DLX solidos.
Item la Torra del Bisbe. CCCL solidos.
Item Priori del Camp. DL solidos.
Item hominibus de Torques. D solidos.
Item Priori Sancti Stephani. CCCLXXV solidos.
Item hominibus de Pollestres stante domino Rege Perpiniani solverunt CCCXXX solidos.
Item hominibus Dorla stante domino Rege Perpiniani solverunt CCCXLI solidos.


Lexique roman, A (+ Index)

Lexique roman, ou dictionnaire de la langue des troubadours, comparée avec les autres langues de l' Europe latine. A. A, s. m., voyelle,...