Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris 1420. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris 1420. Mostrar tots els missatges

dimecres, 8 de març del 2023

XII. Constitutiones, Dalmatium, Archiepum. 1420, prima synodo

XII.

Constitutiones editae per Reverendum Dnum. Dalmatium, Archiepum. Terrachon. in prima synodo per eum celebrata III. die madii anno a Nativitate Dni. M.CCCCXX., quae abs dubio est continuatio precedentis. (Vid. pág. 12.) 

De honestate vestium presbyterorum et clericorum.

Inter coeteros presbyterorum, beneficiatorum et aliorum clericorum excessus hic maxime inolevit quod spreta in vestibus forma ecclesiasticae honestatis, plurimum delectantur esse deformes, et cupiunt laycis conformari; quodque mente gerunt, habitu profitentur. 

Et quia dignum et salutare existit ut presbyteri et clerici in sacris ordinibus constituti non solum vitae sed morum refulgeant honestate; renovamus et inviolabiliter servari praecipimus Constitutionem provintialem per bonae memoriae Dnum. Petrum, inmediatum predecessorem ntrum. super vestibus clericorum factam incipientem:

Sacrorum Canonum, illam adjungentes constitutioni synodali per eundem ntrum. predecessorem super hiis editae, incipienti: Quia ad hoc sunt clericis etc., immutantes solum quoad longitudinem vestium, quas volumus esse talares, poenis earumdem constitutionum per hanc etiam adicientes quod transgressores constitutionum huiusmodi prima vice poenas ipsarum constitutionum incurrant; et secunda vice, ac inde quotiens culpables fuerint reperti; vestes amitant, et poenam decem librarum irremisibiliter nobis exolvant. 

De superpelliciis et almuciis deferendis.

Cum magna gravitate decenti et honesto habitu convenit presbyteros ecclesiastico officio et divino cultui interesse. Et cum in Constitutione synodali per bonae memoriae Dnum. Petrum, predecessorem nostrum incipientem: Cum honestas etc. sit salubriter statutum, quod quilibet clericus in sacris ordinibus constitutus, in missis, processionibus et dum dicet horas in ecclesia presente populo superpellicio sit indutus, et detur sibi obcio, ut utatur si voluerit almucia seu birreto; illam renovantes, adicimus in eadem, quod superpellicium, quod ipse clericus deferet, non sit ruptum, nec perforatum, sordidum sive turpe, sed decens, integrum atque mundum. Et quotiens presbyter quicumque illud deferet in officiis memoratis teneatur et habeat deferre almuciam; quam si in presenti non habet, infra unum annum primo venturum habere teneatur, et inde deferre, ut est dictum. Contrarium vero facientes, superpellicium sic ruptum sive laceratum, perforatum et sordidum amictant, et poenam quinque solidorum pro qualibet vice exolvant. Et si in habendo et deferendo almuciam defecerint, pro vice qualibet eadem poena plectatur; nimis enim videtur absurdum in sacris sordes negligere, quae dedecent etiam in profanis.

De alienatione rerum ecclesiasticarum, et obligatione ipsarum.

Fraudibus atque dolis, quae in damnum ecclesiarum, beneficiorum, anniversariorum, missarum, piarumque causarum et distributionum ac jurium eorundem, qui hactenus, ut sumus veridice informati, comissi sunt, et possunt faciliter comitti, opportunis obviare et providere remediis, quantum cum Deo possumus, salubriter cupientes, presenti Constitutione sanccimus, ne quis prior, rector seu curatus animarum ntrae. diocesis, presbyter vel clericus beneficiatus, causarum procurator vel administrator beneficiorum, anniversariorum, missarum, caritatum, distributionum vel aliarum quarumcumque piarum largitionum presumant vel possint calices, libros ecclesiasticos, vestimenta seu alia jocalia, ornamenta aut res mobiles, domos, terras, vineas, prata seu quaslibet alias possesiones, census, tertius, quartos, taschas, usaticha, agraria, redditus aut jura quaecumque ad ecclesias ipsas, beneficia, anniversaria, caritates et alias administrationes jam dictas quomodolibet pertinentia, vendere, dare, permutare, concedere, ypotechare, impignorare in emphiteosim seu in acaptum concedere, seu stabilire, aut ad longum tempus locare, vel quocumque alio modo et contractu alienare, sine licentia, firma et expreso consensu nostri vel Vicarii aut Officialis nostri in officialatu, aut Decani Montis albi in decanatu nostris. Quod si contrarium fuerit attemptatum, contractus huiusmodi sint irriti atque nulli; quodque transgresores huius statuti omne damnum et interesse ecclesiarum, beneficiorum, anniversariorum, caritatum et administrationum praedictarum de bonis propriis resarcire omnino teneantur, et poenam viginti librarum ipso facto incurrant ultra poenas a jure super hiis statutas. Verum quia ecclae. beneficia, et administraciones praedictae, et etiam nonnullae manumissoriae in civitate et dioc. nostris plura habent censualia, mortua a vulgo nuncupata, et alios redditus, qui et quae possunt redimi atque lui, et frequenter evenit quod rectores, beneficiati, manumissores vel alii de praedictis administrationem habentes, capitalia dictorum censualium et reddituum recipiunt, et illa retinent et expendunt, aut cum propinquis vel aliis minus utiliter contrahunt, aut illa retinendo assecurant, sicut volunt. Ex quibus ecclae. beneficia, anniversaria, caritates, manumissoriae, administrationes magna susceperunt usquequaque detrimenta et irreparabilia damna; sic super huiusmodi luicionibus et redemptionibus ducimus ordinandum, quod quotiens talis occurrerit casus, si fuerit in civitate Terrachon., rector ipse seu curatus, beneficiatus, manumissor vel administrationem habens illud praetium, sive capitale non recipiat, sed in posse Officialis nostri deponi faciat, et in Montis albo in posse Decani seu depositarii ipsorum. Et si extra civitatem vel villam praedictas dictae luiciones fiant, et pretia ex dispositione testatorum vel donatorum in posse quarumcumque devenerit personarum, aut forsan in posse ipsorum rectorum, beneficiatorum, manumissorum vel administrationum habentium illam praecii restitutionem, ipsi rectores, beneficiati, manumissores vel administrationem habentes eum totius negotii qualitate denunciare et notificare dicto nostro officiali in Officialatu et Decano in decanatu infra dies quindecim, postquam soluta fuerit seu restituta, omnino teneantur. Et pretium illud in aliam emptionem vel usus nequeat converti sine dictorum Officialis vel Decani licentia firma et expresso consensu. Contrarium vero facientes poenam viginti librarum ipso facto incurrant. Illi autem qui ad usque talia capitalia receperunt qualitercumque, et non sunt in aliam emptionem conversa; id nobis seu dictis Officiali vel Decano denuncient infra unum mensem, ut valeamus et valeant, sicut convenit, providere. Quicumque vero hoc celaverit et non revelaverit, ut est dictum, in poenam viginti quinti librarum incidat ipso facto. Et hanc constitutionem praecipimus per curatos in suis ecclesiis infra quindecim dies, cum ad eas redierint, clero et populo publicari, et etiam quibuscumque de hiis in eorum posse contrahentibus quociens casus occurrerit, ne creditores, vel alii super hiis valeant defraudari. Et si in hiis fuerint necgligentes, poenam centum solidorum incurrant.

XI. Dalmatius Mur, synodum, 1420

XI.

Anno a Nativitate Domini M.CCCCXX.° die veneris, tertia mensis aprilis Reverendus in Christo Pater et Dnus. Dnus. Dalmatius (a) divina providentia sanctae Terrachonen. ecclae. Archieps. celebrans synodum in Sede Terrachon. sequentia ordinavit. (Vid. pág. 12.)

(a) Dalmatius Mur, ex Gerundensi ecclesia ad Tarraconen. translatus ann. 1419. quam tenuit usque ad 1431, quo ad Caesaraugustanam evectus est.

Primo celebrata missa, in qua ipse Dnus. Archieps. notabilem fecit sermonem, fuerunt vocati rectores per notarium, et inde lecta et publicata sequentia per eundem.

Nos Dalmatius miseratione divina Sanctae Terrachonensis ecclesiae Archieps. Officii nostri solicitudo requirit ut ad bonum statum, utilem et salubrem sponsae nostrae Tarrachonen. ecclesiae, et aliarum ecclesiarum nostrae dioc., quas mitis et humilis corde Jesus Christus nostri licet inmeriti regimini subjecit, inter alias solicitudinum curas, quibus noster animus fluctuantis pelagi more continue fatigatur, eficaciter intendamus. Hinc est quod in prima sancta sinodo, quam in dicta nostra Terrachonen. ecclesia juxta statuta Sanctorum Patrum die praesenti celebramus, sequentia ad Dei laudem ducimus ordinanda.

In primis monemus et hortamur omnes rectores, praesbiteros et alios in sacris ordinibus constitutos, beneficiatos, et alios, eisdem nichilominus injungentes quatenus regulam, normam, ordinem et vitam, quam professi sunt et receperunt, devote teneant et observent, et se honestos Deo et hominibus exhibeant vita, moribus et exemplis, vivantque ut habent sacri canones et Constitutiones provinciales, et sinodales, in omni decentia habitus et incesus, obedientia et castitate, moribus Terrachonen. ecclesiae matris eorum conformando. Et cum juxta canonicas sanctiones, constitutionesque praedecessorum nostrorum, et alias quilibet rector et curatus et etiam beneficiatus teneatur in sua ecclesia et beneficio personaliter residere, monemus omnes et singulos priores, rectores, vicarios perpetuos et praesbiteros curata et non curata beneficia in ecclesiis nostrae dioc. obtinentes, eisque sub infrascriptis penis et eorum cuilibet expresse mandamus, quatenus infra tres menses primo venturos, quos eis et eorum cuilibet pro omnibus dilationibus et peremptorie asignamus, ad eorum ecclesias et beneficia, si absentes fuerint, redeant, in iisdem personalem residentiam de cetero facturi ut tenentur, nisi de nostra vel Vicariorum nostrorum licentia fuerint absentes; nos enim omnes et quascumque licentias absentandi a quibusvis aliis quomodocumque et qualitercumque eis concessas harum serie revocamus. Si vero infra dictos tres menses non redierint, et inde resederint, ut est dictum, fructibus dicti beneficii pro ipso tempore sint privati. Et si per alios tres menses, praefatos tres inmediata sequentes, absentes fuerint, et ad dicta eorum beneficia non redierint, et inde in eisdem non resederint, ut praefertur, eorum ecclesiis et beneficiis ipso facto se noverint esse privatos. Mandantes in virtute sanctae obedientiae rectoribus, et vicariis, aliisque curatis in praesenti sinodo constitutis, ut huiusmodi ordinationem, monitionem et mandatum nostrum in continenti, cum ad eorum ecclesias redierint, beneficiatis ecclesiarum suarum vel procuratoribus eorumdem referant, publicent et revelent, hujusmodi ordinationem in suis ecclesiis publicando, ne per quempiam valeant ignorantia allegari.

Item tenore praesentis mandamus rectoribus et curatis civitatis et dioc. nostrae Terrachon. et eorum loca tenentibus, quod per totum proxime futurum mensem junii offerant nobis seu nostro Vicario generali in scriptis nomina omnium et quorumque beneficiatorum in suis ecclesiis et parrochiis, et beneficiorum, quae obtinent, eorumque valorem: et qui beneficiati sunt praesentes, et qui absentes. Si quis autem hujus nostri mandati transgressor fuerit, penam decem librarum ipso facto incurrat.

Item mandamus omnibus et singulis beneficia ecclesiastica curata et non curata in civitate et dioc. nostra obtinentibus, qui inventaria secundum constitutionem provintialem incipientem: Quia rei evidentia inde editam facere teneantur; quatenus infra tres menses primo venturos hostendant nobis, seu nostro Vicario generali inventaria et capibrevia, quae fecerunt de beneficiis ipsorum, bonis, redditibus, jocalibus, ornamentis, et juribus eorum, ut habet constitutio supra dicta. Alias lapso termino, et si non fecerint dicta inventaria, juxta eandem constitutionem procul dubio punientur. Mandantes haec per curatos, cum ad eorum ecclesias redierint, dictis beneficiatis, et eorum procuratoribus intimari, hujusmodi mandatum etiam in suis ecclesiis publicando. Si quis autem hujusmodi mandati extiterit violator, penam centum solidorum incurrat.

Item mandamus omnibus et singulis rectoribus et praesbiteris, ac clericis curatis et non curatis quaecumque beneficia in civitate et dioc. nostra Terrachonen. obtinentibus sub pena privationis beneficiorum suorum, ut infra sex menses primo venturos et continue sequentes hostendant nobis, seu nostro Vicario generali in sui forma titulos, collationes, et dispensationes, quos et quas habent de dictis eorum beneficiis. Alioquin ad privandum eos dicto lapso termino infallibiliter procedemus. Nos enim dictum terminum sex mensium eis et unicuique eorum ad praedicta peremptorium, et pro omnibus dilationibus asignamus, jubentes, ut supra, rectoribus et curatis, ut hujusmodi mandatum in ecclesiis suis, cum ad eas redierint, incontinenti denuncient et revelent.

Item quia scire convenit curato cuilibet quid facturus est, et a quibus se abstinere debet, juxta synodales constitutiones, mandamus propterea omnibus rectoribus, et curatis civitatis et dioc. nostrae, ut per totum proxime futurum mensem julii hostendant nobis seu nostro Vicario generali dictas constitutiones sub pena quinquaginta solidorum, etiam cum juramento, an eorum sint propriae vel manulevatae.

Insuper venerabiles et dilectos nostros Petrum Ortoneda (Dortoneda más arriba), in decretis bacalarium commensalem Terrachon., Anthonium Saurini, in utroque jure bacalarium, Decanum Montis Albi, Petrum de Cantacoruis, in decretis bacalarium, rectorem Constantini, Guillermum de Tor, in decretis bacalarium, rectorem de Cambrils, Augustinum Prats, in decretis bacallarium, rectorem de Vinaxia, Anthonium Marroig, rectorem de Prades, Bernardum Capioles, rectorem de Albio, testes deputamus et asignamus sinodales qui per nostram dioc. veritatem inquirant super his quae inquirere tenentur juxta canonica instituta. Eisdem in virtute sanctae obedientiae mandantes, ut ea quae repererint, nobis vel nostro Vicario seu Officiali anno quolibet saltem in sinodo nunciare procurent, ut valeat salutare remedium adhiberi.

Praeterea quaecumque privilegia per praedecessores nostros clero civitatis et diocesis nostrae concessa, quae non fuerint auctoritate Apostolica confirmata, ac omnia et singula in eis et quolibet eorum contenta, ex quibusdam rationabilibus causis animum nostrum ad haec moventibus, huius serie ducimus suspendenda: inhibentes rectoribus, praesbyteris et clericis dictae nostrae diocesis ne illis utantur, donech per nos plenius visa et recognita fuerint, et per nos super eis aliter dispositum fuerit, seu etiam ordinatum, dispositionemque et ordinationem huiusmodi eisdem duxerimus intimandam.

Item ordinamus, volumus et mandamus quod in Sede nostra Terrachone, et in singulis ecclesiis nostrae diocesis, dum missa solempnis die qualibet celebrabitur post orationem Dominicam fiat pro Domino Rege oratio sequens. 

Ps. Deus in adiutorium.

Kyrie. Pater noster. V). Exaudiat eum Dominus. R). Protegat. V). Mittat ei. R). Et de Sion. V). Oremus pro Rege nostro R). Dominus conservet. 

V). Domine exaudi. Dominus vobiscum. Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus, in cuius manu sunt omnium potestates et omnia iura regnorum, praetende Regi nostro Alfonso, et exercitui eius arma celestia, ut te protegente viriliter agant et ab omni liberati adversitate praesenti et futura gaudeant sospitate.

Oratio. Adesto Domine supplicationibus nostris, et viam famuli tui Alfonsi, etc.

Oratio. Hostium nostrorum quaesumus, Domine visibilium et invisibilium elide superbiam, etc.

Similiter in matutinis et vesperis in ecclesiis, ubi alta voce celebrantur, dicatur Aña.: Muro tuo inexpugnabili circumcinge nos Domine, et armis tuae potentiae protege nos semper: libera nos Deus noster. V). Domine salvum fac Regem. Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, etc. sup.

Nos enim omnibus vere penitentibus et confessis, qui devote pro praemissis hora iam dicta oraverint, de Omnipotentis Domini nostri Jesu Christi misericordia, et beatissimae Virginis Mariae, ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum eius beataeque Teclae Virginis et Protomartyris, patronae nostrae meritis et auctoritate confisi, centum dies de iniunctis eisdem legictime poenitentiis auctoritate Apostolica nobis super hiis concessa in Domino misericorditer relaxamus. Praecipientes hoc per curatos in eorum ecclesiis suis comissis plebibus nuntiari. Huiusmodi autem orationem et praeces faciant, cum eis notum fuerit quod in Sede Terrachon. hoc fuerit inceptum.

dissabte, 4 de març del 2023

Tomo XX. APÉNDICE DE DOCUMENTOS. I. Constitutiones Synodales Terraconenses ab anno 1335 ad 1420.

APÉNDICE DE DOCUMENTOS 

I. 

Constitutiones Synodales Terraconenses ab anno 1335 ad 1420. (Vid. pág. 2.) 

Ex cod. Cartac. in Bibl. FF. Praed. Valent. Monitum.

Tarraconensis eccl. toto orbe notissimae concilia multa tum prov. tum synod. latent adhuc, ut in itinere nostro litterario dolenter diximus, potius quam contumeliose. Dum alia non suppetunt, his, lector, fruere synodalibus constitutionibus, quas ex codice Valent. ap. FFr. Praedicat. descripsimus, ac cum aliis Tarraconensis eccl. accurate contulimus. 

Id scias tamen, ex eis unam tantum aut alteram lucem vidisse hucusque in volumine Constitutionum synodalium edito a D. Antonio Augustino, Tarraconensi Arch. Ille porro quas ipse condiderat, ac praedecessor suus Ferdinandus de Loazes protulit: vetustiores, quod suo tempori parunt prodessent fere omnes omissit. 

Arnaldus (a) Arch. Terracon. in prima synodo per eum celebrata anno Domini MCCCXXXV multitudinem constitutionum synodalium ad infrascriptas redegit et compilavit. 

(a) Arnaldus Cescomes Aragonus, a Sede Illerdensi ad Tarraconensem promotus circa ann. 1336. 

Cum constitutionum nimia multitudo animarum periculum inducere dinoscatur, infrascriptas constitutiones synodales, a nris. praedecessoribus salubriter promulgatas, in praesenti volumine quibusdam amonitis (a: Al. cod. amotis) providimus redigendas: decernentes easdem et non alias haberi pro constitutionibus synodalibus Terrachonae, ac mandantes easdem inviolabiliter observari.

Contra clericos ludentes ad ludum taxillorum

Statuimus quod nullus clericus civitatis et diocesis Terrachonae ludat alicubi ad ludum aliquem texillorum (b: Al. cod. taxillorum). Qui vero contra fecerit, qualibet vice penam X. solidorum se noverit incurrisse.

Contra clericos concubinarios, et eorum concubinas.

Penas suspensionis in clericos detinentes publice concubinas, et excommunicationis in concubinas ipsorum, latas per constitutionem bonae memoriae Jo. (c: Al. cod. Domini Jo.) Sabinens. Epi. in partibus Ispaniae Appcae. (Appostolicae, doble p) Sedis Legati, in infrascriptas penas auctoritate Appca. nobis in hac parte commissas in Terrachone civitate et dioc. comutamus. Videlicet (d: Al. cod. ut si) si qui clericorum pictae civitatis vel dioc. inventi fuerint de coetero detinentes publice concubinas, si beneficia habuerint cum cura, vel sine cura, a perceptione fructuum anni illius, in quo reperti fuerint incidisse in praedictum vitium, sint suspensi. Quos quidem fructus deducto ipsius beneficii debito, servitio ordinationis nostro (e: Al. cod. nostrae) arbitrio reservamus. 

Si autem beneficium non habuerint, et in sacris ordinibus fuerint constituti, decem morabatinorum penam eo ipso se noverint incurrisse. Alios siquidem non habentes beneficia in minoribus ordinibus constitutos, arbitrio nro., seu successorum nostrorum decernimus puniendos. Concubinas vero dictorum clericorum X. morabatinorum pena statuimus puniendos; decernentes praedictos clericos et concubinas praefatis suspensionis et excommunicationis sententiis, ut animarum pericula evitentur, de coetero non ligari. 

Quod nullus clericus dioc. alienae celebret misam in dioc. Terracon. sine licentia.

Praesenti constitutione inibemus (a: Al. cod. iubemus) ne quis clericus dioc. alienae ad celebrandum missam in civitate vel dioc. Terrachonae de cetero admittatur, nisi super hoc a nobis vel Officiali nostro per patentes litteras licentiam habuerint specialem.

De quibus bonis beneficiati possint facere testamentum, et quod recognoscant Praelatum in decima parte.

Statuimus, et praesenti constitutione ordinamus quod universi et singuli clerici saeculares civitatis et dioc. Terrachon. habentes beneficia cum cura, vel sine cura, de omnibus bonis suis mobilibus et se moventibus, quae per ecclesiam sunt adepti; exceptis vasis vinariis, bladariis et oleariis, in quibus bladum, vinum vel oleum ecclesiarum seu benefficiorum reservatur (quae penes ecclesias seu benefficia volumus remanere, etiamsi empta seu adquisita fuerint ab eisdem); et exceptis servis, lectis el aliis superlectilibus domus, quae tempore collationum eisdem factarum de dictis beneficiis in venta fuerint in eisdem seu aestimationem eorum, si perdita postea fuerint vel consumpta, possint distribuere in sua ultima voluntate; proviso tamen quod solutis debitis, et injuriis restitutis, in decima parte totius residui patrem suum Terrachonensem Archiepiscopum recognoscant. De bonis autem patrimonialibus, vel quocumque modo intuitu personarum per eos adquisitis, prout jura volunt, suam valeant facere voluntatem. Quicumque vero ausu temerario contra hanc constitutionem nostram bona clericorum decedentium rapere, furari seu asportari praesumpserit, nisi infra octo dierum spacium ea restituerint, ex tunc duplici poena sine spe misericordiae puniantur.

Contra rectores et curatos non residentes. 

Rectores seu curatos, qui in suis parrochialibus ecclesiis per duos menses cessaverint residere, a nobis vel a nostris successoribus per patentes litteras licentia non obtenta, a perceptione fructuum dictarum ecclesiarum per annum ipso facto praesentis constitutionis auctoritate noverint se privatos, quos ordinationi nostrae spetialiter ducimus reservandos. 

Quod nullus abstrahat notas vel instrumenta de sua parrochia.

Deliberatione provida statuimus ut nullus rector seu vicarius vel quivis alius notarius seu locum tenens rectoris, vicarii seu notarii cuiuscumque ecclesiae, loci seu parrochiae nostrae diocesis Tarraconensis, aut alia quaecumque persona etiam (a: In al. cod. deest etiam) ecclesiastica vel etiam secularis notulam seu notulas aut prothocollum seu prothocolos (b: Al. cod. prothocolla) notularum ipsius ecclesiae, loci seu parrochiae, instrumentum seu instrumenta aut quamcumque aliam scripturam publicam, quod vel quae idem notarius vel locum tenens notarii tenere debeat, extra fines aut terminos loci seu parrochiae aut notariae ipsius extrahat seu extrahi faciat quovis modo, absque nostra vel officialis nostri licentia et permissu. Quicumque autem huius prohibitionis seu statuti temerarius extiterit violator, excommunicationis sententiam ipso facto incurrat, a qua absolvi nequeat, nisi prius ecclesiae, loco seu parrochiae ipsi, et passis inde injuriam sive dampna, integre satisfecerit, arbitrio nostro vel Officialis nostri de transgressione huiusmodi nichilominus puniendus.

Quod nullus recipiat notas vel conficiat instrumenta in parrochia alicuius rectoris qui habeat notariam.

Item cum in messem alienam nemo falcem suam ponere debeat, statuimus ut nullus infra parrochiam alicuius rectoris, qui habeat notariam, audeat conficere instrumenta seu notas vel notas recipere de eisdem sine rectoris ipsius vel vicarii ipsius expressa licentia et permissu. Qui facere vero contrarium praesumpserit, ipso facto sententiam excommunicationis incurrat, a qua nullatenus absolvatur, nisi de injuria et dampno dato Rectori, infra cuius parrochiam instrumentum confecerit, seu notam receperit, prius satisfecerit competenter.

Quod nullus inducat notarium ad recipiendum notas vel conficiendum instrumenta in parrochia alicuius rectoris, qui habeat notariam.

Eos qui propriae temeritatis audatia presumunt infra parrochiam alicuius rectoris nostrae diocesis Terrachonensis, qui habeat notariam, publica conficere instrumenta, aut notam vel notas recipere de eisdem, non habita super hiis parrochialis presbyteri vel ipsius vicarii licentia spetiali, excommunicationis mucrone percellit salubris nostra constitutio synodalis. Quia vero plerique, qui per se forsan dictam constitutionem nullatenus violarent, inductionibus tamen et sucgestionibus contrahentium ad violandum ipsam, non absque eorum gravi periculo inducuntur; nos animarum periculis ocurrere cupientes, ac volentes dolosas inductiones ac sucgestiones praedictas, quantum nobis est posibile, cohibere et insuper provide attendentes quod agentes, inducentes, suggerentes, necnon fieri facientes pari poena Scripturae testimonio plecti debent; idcirco omnes et singulos contrahentes qui aliquem vel aliquos ad dictam constitutionem temere violandam non verebantur inducere, vel eos (eis) contra praemissa in aliquo consentire, praesentis nostrae constitutionis autoritate eadem excommunicationis sententia eo ipso decernimus innodari; a qua nullatenus absolvantur, nisi prius ad arbitrium nostrum eis, quibus per praemissa dampnum vel injuria fuerint irrogata, satisfactionem exhibuerint competentem.

Quod nullus sacerdos exerceat curam animarum sine licentia.

Mandamus etiam quod nullus sacerdos seu vicarius curam animarum exerceat in aliqua ecclesiarum dioecesis nostrae sine spetiali commisione nostra, de qua constet.

Casus reservati. (a: Al. cod. adit: domino Archiepiscopo.) 

Infrascriptos casus nobis decernimus reservare: absolvere videlicet excommunicatos majori excommunicatione: interdictos vel suspensos ab homine, vel a jure: imponere poenitentias blasfematoribus Dei vel Sanctorum: degerantes (f. deierantes) scienter, seu periuros in dampnum proximi, nisi praecedat restitutio, et satisfaciant dampna passis: commutationes quorumlibet votorum, restitutiones male ablatorum, incertorum vel certorum, quando non extant hii quibus est restitutio facienda, nec injurians, per quem fieret restitutio, ordinavit, cuius quantitas excedat sumam viginti solidorum: absolutionem eorum qui interfuerunt clandestinis matrimoniis, vel contra interdictum Ecclesiae celebratis: poenitentiam omnium publicorum criminum: oppresionem liberorum: sacrilegium: abusum crismatis, Eucaristiae vel alterius rei sacrae: promotionem per saltum vel ab alio sine nostri licentia factam: dispensationem simoniae. In coeteris autem casibus nobis de jure, consuetudine, seu alias per praedecessores nostros specialiter reservatis, rectoribus et eorum vicariis, de eorum discretione confidentes, solvendi (a: Al. cod. absolvendi) gratiose potestatem et licentiam impertimur, donech eandem duxerimus revocandam, et aliter super praedictis duxerimus ordinandum: constitutione aliqua in aliquo non obstante. (b: Al. cod. aliqua contraria non obstante)

Apéndice II

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...