XVII.
Traditio bonorum cujusdam latronis monasterio S. Petri Rodensis ab Ugone Comite facta. an. MLXXX. (1080) (Vid. pág. 48).
Ex autogr. in arch. S. Petri Roden.
Notum sit omnibus hominibus praesentibus scilicet atque futuris, quoniam mota est vasta superstitio atque hostilis irrisio inter Abbatem Guilielmum caenobii Rodensis Sancti Petri, et Arsendis uxor Guitardi Agani, eorumque filium Bernardum, de quo talis est ratio. Nam quadam die praedictus Abbas venit Laucianum in propria domo Sancti Petri ospitandi causa. At illa praefata Arsendis cum filio eius praelibato aliisque hominibus venerunt ad serviendum sibi lectum sternere, atque calciamenta solvere; quod et fecerunt cum hominibus suis. Illo denique jam pregravi somno dormiente quia conticinium erad, venerunt cum accensis faculis atque candelis et furati sunt ei aurum et argentum quod ferebat secum. Cumque diu requisitum esset furtum, illis quoque negantibus et jurantibus se numquam hoc fecisse nec conscii esse, elegit Abbas judicium facere per quod rem furatam posset investigare. Tunc perterriti atque timore judicii concussi, recognoverunt se quod quaerebat furati esse, et insuper quod peius est, obiecerunt ei detestabile crimen quod nefas est dicere. Hac de causa praefatus Abbas nimium iratus dixit eis baudiam (: bauzator) et tradiccionem in hoc quod dixerant et fecerant et facere statuerant de eo habere factum. Idcirco Abbas inquisitis ab eis fideijussoribus ut directum facerent et non adeptis, accepit sibi omne quod eorum invenire potuit in honore Sancti Petri. Sed nec ita directum invenire quivit. At illi deceptores et fraudatores dicentes se indebite haec mala pati ad Comitis praecellentissimi Ugonis cucurrerunt vestigia postulantes ab eo directum atque justitiam et defensionem. At ille comotus eorum lacrimis praecepit Abbatem ad placitum tendere et quae tulerit restaurare, quia indignum ducebat sic homines Sancti Petri levi culpa a domibus eicere et sua omnia auferre. Coactus enim Abbas praedictus et sua omnia reddidit quamvis injuste et justitiam petivit. Comes namque convocata deceptrice cum filio eius Bernardo requisivit eis, si possint illi directum facere de tradiccione et baudia de quibus quaestus erad Abbas. Ipsa enim cum filio suo miserunt se in potestate Comitis praedicti cum omnibus alodiis suis atque omnibus rebus quodcumque visi erant abere vel possidere ut si per judicium ferventi aquae non possent se expiare quod baudiam et tradiccionem non habebant factam de suo seniore Abbate omnia integra et inconvulsa essent cum propriis corporibus praenominati Comitis. Ipse vero suscepit omnia sicut ipsi fecerunt ei. Hactum est hoc in villa Cannelis. Tunc Comes statuit oportunum diem quo Abbas conveniret et illa deceptrix cum filio ipsius. Praeparato denique judicio justa consuetudinem et omnia abtata ordinacione Judicum, tunc Judices terrarum Reimundus Bonifilii, alter quoque Remundus Guilielmi necnon et Miro Guilielmi miserunt eam ad judicium coram Comite praescripto. Et omnibus circum adstantibus quorum nomina longum est per singula scribere, quos in fine huius cedulae reservavimus quonnumerare. Tunc sigillo Iudicis sicut constitutum est sigillata manu, post tertia die apparuit manus eius husta (o busta). Factum est hoc judicium intus in ecclesia Sancti Faelicis in villa Judaica. Tunc Abbas videns quod factum fuerad et comodo combusta manus apparuit, petiit justitiam a supradicto Comite. Ille vero volens satisfacere, ipsam fautricem cum possesione sua et filii sui in Abbatis praedicti potestatem voluit mitere (mittere). Quod ut vidit Abbas praecatus est eumdem Comitem per Deum ut si id facere vellet, ita fecisset ut judiciali mente posset Sanctus Petrus illa omnia obtinere. Deinde Comes cum Abbate venerunt in Stagniolo in ecclesia Sancti Geralli, fecit legaliter comprobare secundum ordinationem Judicis Reimundi Guilielmi quomodo vel qualiter in eius potestatem semedipsam mulierem cum filio suo miserad cum omni possesione eorum. Testes autem qui hoc testificati sunt unus fuit Reimundus Bonifilii Judex, alter vero Remundus Ademari, quod ita testificati sunt. Nos testes Reimundus Bonifilii et Remundus Ademari jurando dicimus et testificamur super altare Sancti Geralli, cuius ecclesia sita est in comitatu Petralatensi in villa Stagnioli, quia vidimus et audivimus quando jam dicta Arsendis cum filio suo Bernardo donaverunt et tradiderunt semedipsos cum omnibus possesionibus eorum in potestate Ugoni Comitis intus in villa Cannelis in una cabanna, si non possent per judicium ferventis aquae (agua hirviendo) quod negabant eripere. Et hanc donationem et tradiccionem suscepit Comes cum proprio digito manus. Et sic omnia ordinata atque perhacta jam dictus venerandus Comes Ugo tradidid haec omnia quae per justitiam jam dictam sibi erant tradita in potestate Sancti Petri et Abbatis praefati Guilielmi dicendo ita: Ego venerabilis Comes Ugo dono atque trado in potestate Sancti Petri et Abbatis Guilielmi haec omnia praescripta absque ulla minoratione perpetim abitura. Facta est haec scriptura donacionis IIII. kalendas novembris anno XX. Philippi Regis. = Sig+num Ugoni Comitis qui hanc donationem feci et firmavi firmarique rogavi. = Sig+num Remundi Judicis. = Bonifilii proles ss. = Sig+num Reimundus Ademari. = Isti sunt testes. = Visores et auditores huius rei sunt Petrus Gaudera + signum. = Signum + Berengarii Reimundi = Sig+num Remundi Guilielmi. = Guilielmus monachus Sonifredi. = Sig+num Bernardi Petri monachi. = Petrus presbiter. = Willelmus clericus qui hanc donationem cum litteris additis in III. et XIIII. versu scripsi et sub+scripsi die annoque praefixo.