Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Arnulfi. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Arnulfi. Mostrar tots els missatges

dissabte, 30 de juliol del 2022

Tomo 6, apéndice 22. Testamentum Arnulfi Ausonen. episc.

XXII. 

Testamentum Arnulfi Ausonen. episc. (V. pág. 168.) 

Ex autogr. in arch. eiusd. eccl. nn. 813 et 1335. 

In Dei nomine Omnipotentis, dum iaceo Arnulphus indignus peccator et episcopus in kastro Quolonicha, infirmus et placatus, confido in Dei Omnipotentis misericordia, qui subvenit in periculis laborantibus, et mihi peccatori semper misertus est, spero in eius misericordia, ut subveniat mihi peccatori. Credo tamen quia mortem me traditurum, haec ubi constituta est domus omnis viventis, et credo quia resuscitavit me in novissimo die. Praecor tamen ut cum helectis resuscitet me cum ovibus suis a dextris, non cum haedis a sinistris, hoc non meis meritis, sed confisus in eius misericordia. Hicircho precipio de hoc quod Deus mihi dedit in commitatum Urgelo. Eligo ut tutores vel elemosinarios, idest, Sala de Mata Morgone, et Ermemirus, et Unifredo, et Guadaldo Sancti Mathei, qui distribuant omnem meum habere quod abeo (habeo) in Cardona vel in Deriana (f. Cleriana) idest meum mobile, si de ista egritudine mortuus fuero. In primis ad caenobium Sanctae Mariae ad Serra de Texo, viginti modios inter pane et vino, et duodecim modios ad servientes de Sancto Vincentio de Cardona. Aliud, si fieri potest, stabiliscant mihi triginta trentanarios ad XXX. praesbyteros inter pane et vino; quod vero remanet in pauperibus, et captivis, et egenis inservientibus, cui debitor sum. Et ipsum meum mobile, quod habeo in Artesse, pane et vino, donare... ad Sancto Benedicto caenobio modios X., et aliut quod remanet ad praesbyteros pro trentanario, vel ad debitores, qui ego debitor sum per directum. Et ipsum meum alaude, quem abeo in Soskada, quod emi de Regimundo... comite, remaneat a Sancto Felice Ierunda (Gerunda, Gerona, Girona, Sant Feliu), in tale convenium, ut non donent amplius ipsos omines nisi ipsa tascha et ipsas pernas qui ibidem exire debent per directum. Et ipsum castrum de Lanaria, simul cum ipsas turres, et ipsos muros, simul cum ipsum edificium, quod ibidem est, cum ipsa parrochia, sive cum terminis vel suis aiacenciis, omnia vel in omnibus, quantum ibi abeo, vel abere (habere) debeo pro quacumque voces, liberum remaneat a Domino Deo et ad Sancto Petro Sedis Vicho vel ad ipsa kannonika, sic dono et sic trado in eius potestate. Et ipsa medietate de kastro Colonico cum terminis suis vel aiacentiis suis remaneat ad nepotes meos filios fratri meo Remundo vicecomite... Et ipsum meum alaudem, quem abeo in Barchinona, remaneat ad Sancto Petro Sedis Vicco ad ipsa kanonika. Et ipsum meum alaudem, quem abeo in Ausona in valle Oriola, remanead (remaneat) ad Sancta Maria Riopullo (Ripoll; Rivipullo) caenobii. Et ipsas meas hereditates, quem abeo in Cardona et in Deriana (Cleriana) vel in Ausona, in omnique locco (loco), remaneat ad ipsa kannonica sede Sancti Petri Ausonensis. Et in alios loccos volo ut sint elemosinarii mei Radulphus archilevita, et Seniofredus, et Ermemiro, et Borrellus kannonici Sancti Petri. De ipsum meum blado, quae abeo in Artesse, sicut in Osona, vel in Montebiu, vel in castrum Taliato, sive in Ausona: et ipsos porchos, quem abeo in omnique locco, ad ipsa kannonica. Et ipsas meas... quae ego dedi ad ipsa kannonika, volo ut ibi remaneant. Praecor vos iam dicti elemosinarii mei ut ipsum meum abere, quod superius resonat, dare faciatis pro animam per missas ad sacerdotes, captivis, pauperibus vel debitoribus, ad cuius debitor sum per directum. 

Randulfus archilevita +. = Sig+num Wilielmo. = Sig+num Petro. = Haec omnia ordinavit Arnulfus episcopus quando fuit reversus de Cordova, in sua memoria, IIII. Kalendas Agustas anno IIIIX. regnante Radebertus rex. = Sig+num Sunigildo. = Sig+num Seniofredus. = Sig+num Wifredus. = + Arnulfus indignus episcopus, qui hunc testamentum fieri iussit et firmare rogavit. = Hoc vero quod superius rasum vel emendatum est, propter hoc est quia praefatus episcopus mutavit ex hoc voluntatem suam, et nos sicut ille praecepit inser... 

Sig+num Sala. = Sig+num Ermemiri. = Sig+num Hunifredo. = Sig+num Waldaldus. = Lobatone sacerdos qui hunc testamentum scripsi et + die vel anno quod supra. 


divendres, 22 de juliol del 2022

Tomo 6, apéndice 4, Restauratio et dotatio canonicae Ausonensis ecclesiae a Domino Wadamiro illius sedis episcopo

IV. 

Restauratio et dotatio canonicae Ausonensis ecclesiae a Domino Wadamiro illius sedis episcopo facta anno DCCCCLVII. (V. pág. 34.) 

Nunc primum in lucem prodit ex arch. reg. Barcin

Anno Dominicae Trabeationis DCCCC.L.VII. Inditione XV.a cum esset in egritudine reverentissimus vir Wadimirus episcopus in Sancta Sede in ecclesia Beati Petri in loco, quod dudum vocitatum est Vichum, mente sollicitâ, et intento corde venerunt ante eum channonici ipsius aecclesiae cum querela de channonica, quae iam retro fuerat instituta, et per neglegentia erat dissipata. At ille, Domino opitulante, mente conpunctus, libenti animo dedit responsum: Eia, fratres, confiteor peccatum meum, quia non bene custodivi ipsa channonicha retro instituta, sicut debui. Me sciatis Domino auxiliante in quantum vires subpetunt, cum consilio et adiutorio nostros ínclitos marchiones (marqueses) domni Borrelli chomitis, (conde, comte Borrell) et eius frater domni Mironi (Mirón) chomiti, et consultu domni Aemerici (Aimerico etc) nostri archipraesul., et consensu nostris conprovincialibus episcopis domni Wilerani Barchinonensis episcopi (Wilara), et Arnulfi (Arnulfo) sanctae sedis Gerundensis episcopi, et caetheris choetaneis nostris episcopis, et cum consilio congregationis cunctae istius aecclesiae Sancti Petri, et cunctorum procerum istius regionis, in quantum Deus annuerit, et mihi vires praevaluerint, modo eam restituo, et de redditibus nostrae aecclesiae sumpto quicquid vobis necesse fuerit, ut communiter vivere possitis, fideliter administrabo. 

Sed quia magnus est titulus cessionis, in quo nemo potest hactum largitatis inrumperere (sic), sed quicquid bonâ voluntate, hac libenti animo fit inrevochabili modo, et perenniter stabilitum; ob hanc igitur causa ego in Dei nomine Wadamirus episcopus dono atque trado vobis channonicis his praenominatis Ansemundus archilevita, Frugifer, Elías sacerdos, Suniarius sacerdos, Atto sacerdos (1), Brunichardo sacerdos, Elisagar sacerdos, Landoario sacerdos, Ramio sacerdos, Aigmar sacerdos, Salomone seu Vitales sacerdos, Recharedus sacerdos (2), qui in chommune vivere decernitis, vel successoribus vestris in perpetuum possidenda, idest, alaudem unum nomine Cerdanos cum decimis, et primiciis, et thaschis, et cum alium suum servitium, quod procedere exinde debet, et Marganello similiter cum beneficiis suis, et ipsas parroechias de Uristidano 

(1) Hic forte Atto episcopus statim Ausonensis, Tarracon. archiepiscopus, ac Sylvestri II. papae institutor. 

(2) Hic lacuna ingens in autographo conspicitur, in qua nihil scriptum, nec rasum aut emendatum est; sed spatium forte relictum erat aliis numerandis, qui canonicae vitae, qualem Wadamirus restaurari cupiebat, subscribere vellent. 

eum ecclesiis et terminis suis, hoc quod ad ecclesia Dei pertinet, totum ab integrum, et ipsos tercios de Ausona, exceptus eos quos tenent ipsi channonici ipsius aecclesiae, et ipsam terciam partem meritorum (certe mercatorum) terrae, tholoneis ex rebus regalibus a Deo conlatis, et Beato Petro apostolo, et episcopis eiusdem ecclesiae, vel successoribus eorum concessis, seu raficum Ausone transeuntium, seu pascuarium, atque aetiam ipsa moneta; insuper aetiam ex praedictis rebus omnem decimam channonicis eiusdem aecclesiae servientibus, quem chomites a Deo inspirati ibi contulerunt; et ipso alaude qui fuit condam Olibani, et est iuxta prato que vocitant Narbones (1: Hic rursus lacuna, ut aliae donaciones abs dubio escriberentur.). Haec autem omnia superius inserta dono atque trado vobis in perpetuum habenda, ut ab hodierno die et tempore teneatis, possideatis, ut regulariter exinde vivatis, et secundum instituta Sanctorum Patrum fidelissimi dispensatores existatis, in susceptione ospitum, et sustentacione peregrinorum, in sublevatione captivorum, et in omnibus gradibus bene ministrando, ut audire mereatis a Domino quod servus bonus, qui supererogavit triticum conservis suis in tempore suo. Sic autem haec omnia inconvulsa. vobis tribuo habenda, ut neque rex, neque ullus marchio, neque ego, neque successores mei, neque ulla parva vel magna persona aliquit exinde minuare, aut extraere audeat. Quod si quis fecerit, et Deo honore non dederit, et per violentiam inrumpere temptaverit, in primis a liminibus sanctae Dei aecclesiae extraneus fiat, et veniant super eum universae maledictiones veteris hac novi Testamenti; et velut stipula ventu rapta rothaudo depereat. Et sic percutiatur ut curari nequeat; et dum in hoc corpore vivit, nisi resipuerit, et satisfactionem fecerit, numquam bene inveniat; et quod expetit, vindicare non valeat; et a parte regia auri purissimi libras X. quohactus exsolvat; et sub anathemathe maranatha innodatus in exemplum impiissimi Neronis ab hominibus deiciatur. Christus Dominus, qui est capud tocius aecclesiae suae, et cunctorum virorum in se credentium, dignetur respicere ad inquoacionem huius nostrae channonicae restaurationis, ut pro nostrae humilitatis oboedientia dignetur concaedere nobis bonam perseverantiam, ut simul grex cum pastore diu bene valeamus vivere, et post excessum saeculi huius conscendere valeamus regna beata poli. 

Qui autem adiutores, et tutores, vel deffensores huius sanctae institutionis extiterint, benedictionem, et retributionem a Domino mereantur habere. Facto hoc decreto channonicae restaurationis IIII. Id. Iunii, anno III. regnante Leuthario rege (1). 

Wadamirus episcopus, qui hunc decretum restauravi, et coroboravi, et firmare rogavi +. 

(1) Aptissime praesens data respondet anno Christi et Indictioni in huius cartae exordio adnotatis, sive anni regni Lotarii a die 10. Sept. anni 954, quae Ludovico parenti exitialis fuit, supputentur; sive a 12. Novembris eiusdem anni cum in regem unctus et coronatus est; sive (quod Tabellionibus in usu fuit) ab initio anni 955. accipiantur, nullâ  habitâ ratione anni praecedentis. 

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...