Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris 1005. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris 1005. Mostrar tots els missatges

dissabte, 30 de juliol del 2022

Tomo 6, apéndice 21. Litterae formatae, ab Ermengaudo Narbonensi

XXI.

Litterae formatae, ab Ermengaudo Narbonensi archiepiscopo traditae Arnulfo episcopo Ausonensi, anno Domini MV (1005). (V. pág. 167.) 

Ex arch. eccl. Ausonen. 


tabla signos 1


Patri inexhaustâ claritudine pollenti, nobisque sollemni caritatis glutino coherenti, apostolatus apice digniter sublimato, cathedre Romana regenti vocitato Iohanni, qui gratia Domini dicitur, Ermegaudus perhumilis almi Narbonensi throni supere beatitudinis munere oppilio, quicquid est actualiter decencius, quicquid speculative felicius. Igitur si prosperrimis fortuniorum copiis valetis, inmensas cunctorum opifici agimus gratias, quoniam ita est ut devotissime ac si pro nobis continuatis precibus inolescere cupimus. Nos quoque in sospitatis statu, licet inter varias seculi huius procellas animus titubet, fore paternitati vestre fidelissimos indagamus; ante omnia suplicantes iuxta dominicam et apostolicam institucionem, tam vestris sacris sedulisque precibus, quam vestrorum oracionibus nos gregemque nobis comissum altissimo dignemini comendare; quia identidem et nostris propriis, et comissorum votis nos vobis gregique vobis deposito alternatâ vicissitudine pro viribus recompensabimus. Intimamus etiam vestre sagacitati hunc pontificem Ausonensem nomine Arnulfum, nostre diocesi natum, renatum in Xpo, confirmatum, tonsuratum, gradatim ordinatum, meisque manibus episcopum factum, et in prefatam sedem intronizatum. Agnovimus namque illius voluntatem peregre ac sepulcrum dominicum invisere, atque trans pontum transmeare. Convocavimus unâ pontífices omnes nostre diocesi, et afati sumus de hoc quid agendum sit. Scimus namque quod sacri proibent kannones, ut episcopus nequaquam absens sit amplius ebdomadibus tribus a sede propria; set mos inolevit in sancta aecclesia, ut pontífices pergerent usque ad Sanctorum Petri et Pauli apostolorum limina invisenda. Ac per hoc petivit nobis, ut ei transitum, relicto in loco suo visitatorem sue accclesie, qui eam visited ac regat, usque dum ipse Domino annuente redire mereatur, concedamus. Nos quoque adquievimus peticionibus eius, et sciatis quia nostra est voluntas, licencia atque consensio. Et ut a reverentissimo vestre generositatis cultu cercius firmiusque credatur, ne aliqua falsitatis fraus in hac epístola, quam mos latinus a Niceno sínodo exordium trahens, formatam nuncupat, quoquomodo suspicetur, Grecorum quoque caracteres cum suputacionibus eorum supra, infra, subtusque cauteriatim ingessimus. Primum Patris, et Filii, et Spiritus Sancti prima greca elementa posuimus *.LXXX, * CCCC. A.I. que octogenarium quadringentesimum et primum significant numerum. Petri quoque principis apostolorum prima * LXXX que numerum pandit octogenarium. Nostrae exiguitatis primam H. quâ octavus exprimitur numerus. Siquidem vestre magnitudinis secundam O.LXX que septuaginta calculantur. Civitatis quoque nostre terciam, idest P. C., que numerum subputat centesimum. Vestre quoque nominate urbis quartam H. que octavum explicat numerum. Addidimus equidem nominis prefati Arnulfi ex nominativo quintam A quo trigesimus enucleatur numerus. Placuit inter ea annorum verbi incarnati volubilem assigniri seriem, qui fuerunt anno presulatus eiusdem DCCCC V cum Indic. VIII. Libuit hec inter nihilhominus interseri, ob censuram Africani concilii sive cannonis, terminum sacratissimi pasche, qui venturus est IIII Kal. Aprilis, feria V, luna XIIII, ipsumque ressurrecionis pascalis diem qui eodem anno metatus est Kal. Aprilis, luna XVII. Histandem pro exagillo idiomatis formatici annectitur nonagesimus nonus calculus per * XC et * VIIII expresus, et per tetragramata iusiurandum Domini A (I) * XL H (VIII) * L, eodem numero subnotatum agnoscitur. Nunc igitur prioris linee apices cum suis numeris subnotatis in unum collectum sumatim ad roboracionem tocius formate, Aticum Constantinopolitanum episcopum primum huius epistole iussu Niceno auctorem imitantes, calculum expressimus. 

tabla signos 2

Ermengaudus archipresul. 

Est autem suma huius numeri II (con rayita encima).C.XII. 

Edita formata VIII iduum Martiarum anno domni regis Rodberti decimo. 

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...