Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris 1031. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris 1031. Mostrar tots els missatges

dissabte, 30 de juliol del 2022

Tomo 6, apéndice 27. Iudicium latum in favorem archidiaconi Ausonensis super castro de Speut,

XXVII. 

Iudicium latum in favorem archidiaconi Ausonensis super castro de Speut, anno MXXXI (1031) (V. pág. 186.) 

Ex autogr. in arch. eccl. cated. Vicen. n. 179. 

In Dei nomine. Mota est audientia in sancta sede beati Petri Ausonensis ecclesiae coram domno Olibane episcopo, videlicet, ex munificentia alaudis, quae dicunt Speut, quod quondam Sesnanda foemina de castro Guardiola relinquit per scripturam ad opus canonicae praefatae sedis, et praefatus episcopus dedit Guilielmo Guifredo archidiacono cum ipso archidiaconatu, eo quod antecessor eius Richulphus hoc retinebat. Tunc surgens Adalbertus praepositus atque praevisor (f. provisor) iam dictae canonicae cum plures ex cannonicis, promoti sunt in quaerelam ante praefato episcopo, dicentes per iam dictae scripturae in iure canonicae permanere praedictum alodium, et ad opus canonicae fruere. Quem praefatus episcopus legaliter in hoc ordinavit placitum, et precepit prefato archidiacono ex hoc responsum parare. Statimque ille devotus implevit, et taliter in episcopali palatio ante seniores et iudice prosecutus est responsum: Recte mihi debere pertinere praefatum alaudem per pontificalem auctoritatem, quod quondam Unifredus, cuius primitus possesio et proprietatis dominio fuit praedictus alodius, ad suam ultimam voluntatem, per testamentum et conditiones exinde strenue factae, per consilium praefatae Sesnandae, eum integerrime relinquit ad prefatam sedem beati Petri, absque mentionis canonicae. Et sicut adlocutus est prefatus archidiaconus, ita statim ordinante iudice iam dictae sedis Guifredum cannonicum testimonia ad hoc sufficienter testificandum exhibuit, quorum nomina sunt Olibane de Guardiola, et Mirone, quem dicunt de Castro Sorisa, taliter ordinabiliter testificantes: Nos testes praelibati Olibane, et Mirone, testificando iuramus per Deum vivum et verum, quem inennarrabiliter in Trinitate adoramus, et credimus, super altare Sancti Foelicis situm in sede praefata, quod vidimus iam dictum alaudem Speutum ab integrum tenere iure proprio ad praefatum Unifredum in vita sua, et ad sua extrema voluntate per testamentum unde conditiones editae fuerunt, relinquere ad proprietatem praefatae sedis beati Petri liberaliter et absolute, sine conventu cannonicae, post obitum Sesnandae, ad iam dicta sede remanere; et hoc taliter praefatae Sesnandae confirmare. Quem ego Guifredus, gratiâ Dei iudex, sicut legalis docet auctoritas, cum parte channonicorum praesentia recepi iam dictos testes taliter testificantes, una cum iam dicto Antestite, et confirmo et consigno praefatum alaudem in dominatione et potestate praefato archidiacono sub sede Sancti Petri servitio, ut ab hodierno die in antea eum habeat sine obiectu canonicae, vel contentione, quiete et tranquille. Et si quis ulterius hoc repetere vel in aliquo disrumpere voluerit, V. libras auri cum praedicto alaude in triplum pro temeritatis audatiae componat; et haec conditionis vel exemplar scripturae definitionis, atque consignationis, inmunis persistat in soecula (saecula, secula). Acta sunt haec XIIII. Kalendas Madii anno XXXV. regnante Rotberto rege. =Sig+num Oliba. = Sig+num. Mirone, testes praesentiales, et fratres, qui hoc legali auctoritate testificamus, firmamus, firmarique rogamus. = Oliba sacerdos +. = Oliba episcopus +. = Galindus sacerdos +. = Bonefilio levita qui et sacriscrinii +. = Ermemirus diaconus scripsit et subscripsit in praefato die vel anno. = Guibertus grammaticus +. 

Tomo 6, apéndice 25. Scriptura cessionis quarundam ecclesiarum factae Bernardo Sendredi ab Oliva episcopo Ausonensi

XXV. 

Scriptura cessionis quarundam ecclesiarum factae Bernardo Sendredi ab Oliva episcopo Ausonensi circa annum Dñi MXXXI (1031). (V. pág. 184.) 

Ex arch. eccl. Auson. n. 339. 

Haec est convenientia placiti, quae facta est inter Deum et Sanctum Petrum, et Olibanum episcopum, et Bernardum Sendredum, de ipsis ecclesiis Sancti Petri, quae sunt in suburbio castri Gurbiensis (castell de Gurb). Nam ut ab ipsis initiis reiteremus, domnus Frugi episcopus dedit easdem ecclesias ad victuaria channonicae sub excommunicatione; et postea idem ipse quod excomunicaverat, solvit, et dedit eas pro benefitio Bonefilio clerico fratri Sendredi, qui erat dominus supra dicti castelli. Defuncto etiam praefato episcopo, domnus Arnulphus, qui in episcopatu successit, easdem ecclesias dedit Bonifilio praedicto Sancti Petri chanonico. Mortuo quoque Bonifilio, concessit idem episcopus iam dictas ecclesias Berengario clerico, supra dicti Sendredi filio. Qui Sendredus, ut erat potens et nobilis, multa munera et donaria contulit ex hoc in Sancti Petri servitio. Interea obeunte Arnulpho episcopo, cum ei successisset in pontificatum domnus Borrellus, bonae memoriae praesul, observavit primitus hoc donum Senifredo, fiilioque eius Berengario. Sed postea, promoto eodem Berengario ad praesulatum sedis Elenensis (Elnensis; Elna), tanta discordia exorta est inter Borrellum episcopum, et illos, ut idem episcopus praefatas ecclesias eis auferret, reclamantibus autem et repugnantibus bellum inferret. Unde factum est, ut praescriptus Borrellus episcopus in concilio Narbonensi veniens, deferret ante domnum Guifredum archiepiscopum, coeterisque coepiscopis litteras sub nomine Fruiani episcopi, cuius superius mentionem fecimus, editas; quae continebant excomunicationis maximam censuram, si quis hominum esset, qui praedictas ecclesias a iure canonicae quolibet modo auferret. Ostendebant quoque aeedem litterae praefati Fruiani nomen, quasi suis ipsius manibus exaratum. Petiit ergo idem Borrellus domnum archiepiscopum, et omne concilium, ut eandem scripturam, quasi sub nomine Fruiani episcopi factam, suis nominibus confirmarent. Illi autem, nihil in hoc suspicantes esse prestigii, scripturam illam, sicut rogatum fuerat, firmaverunt. Igitur Borrellus iam dictus contra Berengarium iam episcopum, fratremque eius Bernardum, impatientis animi furore comotus, praedictas ecclesias eis auferens, iuri cannonicae delegavit, iterumque quantâ valuit excommunicatione firmavit. His rebus ita peractis, Borrellus episcopus ab Ispanis veniens, et Ierundam (Gerundam, Gerona) adiens, antequam aliquid aliud super hoc ageret, morte preventus est. Interea cum Dei ordinante providentiâ, ego quamvis immeritus Oliva successissem in regimine pontificatus, eandem scripturam firmavi, atque supra dictas ecclesias cannonicae utilitati habere permisi. Supra dicti autem fratres, Berengarius praesul, necne Bernardus, nihil proterve contra me agentes, sed simpliciter se audiri praecantes, et iniuste contra se actum fuisse clamantes, ut in melius res ad partem eorum proveniret, orabant. Ego vero cernens illos, et potentes, et nobiles, et mihi spontanee subditos et acclines, quia non audebam eis reddere hoc unde manebant diu moerentes, contuli eis de praediis Sancti Petri, quae in meae utilitatis usibus detinebam, aliud beneficium; unde satis liberale sum expertus eorum servitium. Illi autem hoc alacri animo suscipientes, numquam tamen a prioris quaerimoniae vociferatione cessabant, sed semper ut ecclesiae, quae iniuste sibi sublatae fuerant redderentur, orabant. Promittentes insuper, si haec eis provenirent, in omnibus imperata facturos, et qualecumque servitium eis imponeretur, Sancto Petro mihique se exhibituros. Ostenderunt quoque veris assertionibus illam scripturam, quam sub nomine Fruiani episcopi factam Borrellus praesul ad sinodum Narbonensem monstraverat, nomine Fruiani eiusdem falso fuisse subscriptam. Igitur ego, videns haec et audiens multa, diuque super hoc meditans, cognoscens quoque maioris esse comodi ad utilitatem et stabilimentum cannonicae Sancti Petri, si hoc quod ex me idem Bernardus habebat, in cannonicae potestate transferrem, cum additamento alterius maximi famulaminis quod ab illo exigerem, et quod moerendo petebat illi reformarem, contuli hoc ipsum cum domno Guifredo Narbonensi archiepiscopo, simulque cum  Amelio episcopo Albiensi, et Guifredo Carcassonensi, et Guadallo Barchinonensi, et Berengario Elenensi (Elna), aliisque quam plurimis diversi ordinis viris. Qui omnes uno animo eademque sententiâ proclamaverunt maioris utilitatis hoc esse, et aptioris ad opus cannonicae. Domnus insuper archiepiscopus excommunicationem, quam super hoc fecerat, solvit, et coeteris coepiscopis, ut solverent, imperavit. Propterea ego confidens de Dei misericordia, Sanctique Petri apostoli intercessione sanctissima, et credens patefieri Deo cor meum, qui novit qua intentione ista perfecerim, suscepi filium ipsius Bernardi, quem idem obtulit Deo et beato Petro apostolo in clericum, et dedi eidem filio eius praefatas ecclesias, quae sunt in suburbio praedicti castri Gurbiensis. 

Illas vero ecclesias, quas idem Bernardus ex beneficio Sancti Petri possidebat et meo, libere confirmavi ad tenendum cannonicae Sancti Petri et nostrae. Accepi etiam sponsionem ipsius Bernardi, quam promisit coram Deo et beato Petro apostolorum principe, multisque hominibus diversorum ordinum, quod statorem in servitio Sancti Petri loco filii sui subrogaret, donec ipse talis fieret, qui debitum famulamen per se implere potuisset. Et si, quod absit, filius eius, vivente eo, de hac vita discederet, alium ex suis filiis loco eius substitueret, quem Deo et Sancto Petro in eadem sede in clericum offerret, qui benefitium idem loco fratris defuncti teneret. Si autem nullus clericorum ex eius filiis superesset, ipse Bernardus easdem ecclesias dum viveret retineret, atque post obitum illius libere et sine ullius hominis ulla inquietudine in Sancti Petri dominio remanerent. Dedit quoque idem Bernardus mihi propter hoc viginti uncias auri (20 onzas de oro). Promissit etiam quod propter Dei amorem, et propter remedium et absolutionem animae patris sui, matrisque suae, procuraret haberi unam lampadem semper ardentem ante altare beatissimi Petri, et quod omnibus annis propter hoc ipsum daret unam optimam refectionem cannonicae in festivitate Sancti Andreae. Promissit quoque quod si aliquod ex praediis Sancti Andreae, ut praefatarum ecclesiarum iniuste teneret, legaliter inquireret; et si cognovisset, legaliter se inde exvacuaret. Igitur ego Oliva, Dei ordinante gratiâ praesul, idcirco hanc convenientiam litteris mandare curavi, ut cognoscant omnes, tam praesentes quam futuri, qualiter hoc factum fuerit. Et siquis aliter audierit, per hoc veritatem cognoscere possit. Harum autem constitutionum simili modo se habentium fecimus duas, quarum hanc scripsi ego Ermemirus diaconus, alteram Guibertus grammaticus. Actum in sede Sancti Petri IIII. nonas Aprelis (Aprilis). = Oliba episcopus +. 

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...