Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris ebdome. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris ebdome. Mostrar tots els missatges

dilluns, 31 d’octubre del 2022

VIII. Consecratio et donatio monasterii monialium Sanctae Ceciliae ord. S. Benedicti in comitatu Urgellensi, an. MLXXX.

VIII. 

Consecratio et donatio monasterii monialium Sanctae Ceciliae ord. S. Benedicti in comitatu Urgellensi, an. MLXXX. (V. pág. 26.) 

Ex autogr. in archiv. Ecclesiae Colleg. Sanct. Mariae de Castrobono. 

Era millessima centessima octava decima, indictione secunda, lustra ab Incarnatione (pone Incarnationa) Jhesu Christi, Filii Dei vivi, videlicet, Redemptoris ac Salvatoris totius mundi Domini nostri, ducentesima sexta decima, mense decembrio, ebdome ultima post nativitatem Christi, die tercia quae fuit in ebdomade, revolutione septima, ante kalendas januarii quinta, adfuit probitate clarus, dignitate reverentissimus Consul et Marchio Urgellitanus Domnus., scilicet, Ermengaudus, Princeps per omnia laudabilis, ac praestantissimus in monasterio Beatissimae Virginis et Martiris Christi Ceciliae, quod est situm in Orgellitana tellure in Ellisitana valle citra fluvium quod ab incolis vocatur Cavo. Intraveruntque cum eo nonnulli nobiles viri, religiosi seu laici, thoparcas totius telluris, seu primates sui palatii, gardingi, seu thiuphadi. Adfuitque in eodem monasterio Domna venerabilis Lucia et admodum religiosa Comitissa, quae erat procuratrix ac gubernatrix illius loci benignissima, cuius solerti industria nuper ibi plantata erat Christi vinea, propagine puellarum novella, quae sub regulari vita felicissima florebant studia. Aderatque cum ea Domna Elliardis Abbatissa, cuius de vinea transplantata noviter fuerat propago illa, et in cuius subjectione firmissime videbatur stare locus ille absque divulsione ulla per saecula cuncta. Qui simul praelibatus consul una cum semel dicta Comitissa Lucia, et Elliardis suprafata Abbatissa, invitaverunt Domnum Sanctae Urgelensis Ecclesiae Praesulem scilicet Bernardum virum egregium ac undique catholicum, non simoniace, sed absque ulla contagione simoniacae heresis in Urgellitano Episcopatu intronizatum, et à Papa Romano spetialiter apud Romam unctum et consecratum, et kanonice cum suis apicibus ad Urgellicam Sedem ab eo remissum; et obnixe oraverunt eum hii et omnes magnates terrae, omnesque Archidiacones et Kanonici Sanctae Urgellensis Ecclesiae quatinus monasterium dedicare illud, unde dudum divina providentia extiterat pater et procurator ac propagator, et fretus divino auxilio à fundamentis omnium hedificiorum donec ad ardua tecta spontaneus constructor. Qui non immemor pristinum amorem qui ardentius in corde illius adhaerebat, recolendo vera esse ea suae asserebantur, licet fieret grave onus, tamen praecibus praelibati Consulis et Comitissae, ac Abbatissae, coeterorumque Principum terras et Kanonicorum Sanctae Mariae victus, honorifice hanc per Sancti Spiritus invocationem, et per sacri Xrismatis unctionem prouteunque pulchre quivit, dedicavit et consecravit Ecclesiam. Constituit demum intra praelibatam Dei aulam tria altaria, haud aliter ac ut actenus ab anterioribus fuerant ibi disposita. Altare, scilicet, Sanctae Virginis et Martyris Christi Ceciliae statuit in medio, quia obtinet primatum è templo illo. Ad dexteram vero plagam Sanctae Mariae perpetuae Virginis, Dominique genitricis. Ad levam, id est, ad introitum portae australis Beatae Fidei Virginis et Christi martyris. In quibus, lapideis haris juxta ecclesiasticum morem impositis, sacrosancta unctione delibutis diversa Sanctorum recondidit pignora ad promeranda mortalibus huius exilii erumpnosa scandala patientibus gaudia sempiterna. Verum his rite peractis egregius idem pastor universos qui diabolico incitati conamine aliquid de rebus eiusdem loci ab initio et in praesenti fidelium devotione adquisitis, vel etiam in futuro adquirendis violenta temptatione aufferre conati fuerint, aut aliqua callida argumentatione abstulerint, inennodabili anathematis vinculo terribili mulctavit percussione, et apostolica auctoritate a liminibus totius extirpavit Ecclesiae. Eos vero qui divino conpuncti amore locum illum ubi candida virginitas florere in sanctimonialibus ibi degentibus videtur, de rebus vel alodiis augmentare vel ditare umquam voluerint, et sepe fatum Comitem, nobilem, illustrissimumque virum, probitate et prudentia clarum, qui in hac die nonnulla ac pulchra, sicut in subsequentibus demonstrabitur, pro remedio animae suae ex praediis ac alodiis optulit dona ad supplementum illius loci, militantiumque Deo per omne evum ibi, atque omnes alios primos vel infimos qui parum (parvum) vel magnum aliquid optulere Domino Deo in die vel loco illo, fultus Apostolorum Petri et Pauli auctoritate, et pontificali subnixus potestate a peccatorum omnium solvit discrimine, et animas omnium fidelium defunctorum in eodem loco quiescentium eruit ab hórrida invisi tenarii sede sua supplici prece. Et in praenominata jam die eiusdem basilicae encheniae omnia ad suae Ecclesiae aliquo modo pertinentia alodia huius dotis conscriptione firmissima roboravit auctoritate, ac stabilissima propriae manus confirmatione. Ecclesiam videlicet in principio Sancti Petri, quae contigua videtur huic monasterio cum ipso oppido de Cassualdo cum omnibus suis alodiis, cum decimis ac primiciis, et omnium fidelium oblationibus ac votis... (Multae hic donationes castrorum, Ecclesiarum, aliorumque jurium describuntur, quae ad rem non pertinent. Prosequitur autem in hunc modum.) Si quis aliquid inde tulerit vel invaserit, disrumpere vel infringere praesumpserit, secundum kannones Toletani Concilii XI in quadruplum ea, quae abstulerit, huic coenobio reddat; ac insuper usque ad satisfactionem quae in eodem kannone reperitur, anathematis vinculo feriatur... quae sunt acta in die jam supra libata regnante Rege Philippo XX anno in Francia. = Ermengaudus Dei gratia Comes +. = Lucia Comitissa +. = Bernardus Episcopus +.= Sig+num Raymundi Vice-Comitis. = Sig+num Geralli Poncii. = Sig+num Guilelmi Arnalli. = Sig+num Bernardi Erimanni. = Sig+num Petri Mironis. = Sig+num Andreae Mironis. = Sig+num Brocardi Guilelmi. = Sig+num Raymundi Gomballi. = Sig+num Guillelmi Isarni. = Sig+num Raymundi Geralli. = Sig+num Arnalli Daconis (Dachonis). = Sig+num Arnalli Bernardi. = Lator legis ac iuris Ermengaudus hanc scripsit dotem rogatus et hoc + imposuit signum devotus in die annoque praenotatis.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...