Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Ermengaudi. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Ermengaudi. Mostrar tots els missatges

divendres, 7 d’octubre del 2022

XV. Carta Ermengaudi Comitis Urgell. qua bona Episcoporum decedentium eidem Ecclesiae sarta tecta manere praecipit, anno MCLXIII

XV. 

Carta Ermengaudi Comitis Urgell. qua bona Episcoporum decedentium eidem Ecclesiae sarta tecta manere praecipit, anno MCLXIII (Vid. pág. 53). 

Ex Libro I. Dotal. Ecclesiae Urgell. fol. 7. b. 

In nomine Omnipotentis Patris, et Incarnati Verbi filii eius, et ab utroque procedentis Spiritus Sancti. Pateat cunctis praesentibus atque futuris, qualiter ego Ermengaudus, Dei dispositione, Comes Urgelli, pro remedio animae meae, omniumque parentum meorum, dimitto atque evacuo, et sine aliquo penitus retentu persolvo Domino Deo, et almae Genitrici eius Mariae Sedis Urgelli orribilem illam, et male consuetam rapinam, quam post decessum Episcoporum Sedis Urgelli injuste excercere consueverunt praedecessores mei in omni honore epischopali. Tali scilicet modo, quod ego, nec aliquis Comes post me, non habeamus licentiam, nec potestatem ex ac ora in antea diripiendi, sive invadendi bona Urgellensium Episcoporum, mobilia, sive imobilia, quandocumque vel ubicumque praedictae Sedis Pontifices moriantur. Sed post obitus eorum, salva et libera atque quieta remaneant omnia sua praefatae Ecclesiae almae Genitricis Dei Mariae Sedis Urgelli sine aliqua inquietatione Urgellensium Comitum vel hominum suorum. Verumptamen quia post decessus Episcoporum, episcopalia castra sive Villa praedictae Sedis pro securitate et defensione honoris Beatae Mariae usque ad diem futurae electionis in manu Urgellensium Comitum permanere consueverunt, nichil ibi Comes Urgellensis vel homines sui accipiant, nisi ea tantum quae ad custodienda praedicta castra bona fide sine malo ingenio secundum providentiam Canonicorum praedictae Sedis sufficienti modo necessaria fuerint. Praedicta autem castra, quae in manu Comitis post obitus Episcoporum custodienda permanere solent, sunt haec: scilicet, Castrum Sanaugiae, et Castrum de Gissona, et Castrum de Torrefracta, et Villa Sedis, et Castrum de Montferrer. Ex ipsa vero die qua praefata Castra in manu Comitis esse incipient, de reditibus et censibus et expletis, quae de ipsis Castris exierint, praenominata Castra custodiantur. Dono etiam ad opera Beatae Mariae C. morabetinos per unumquemque annum de ipsa mea paria de Ispania, quamdiu ipsa paria perduraverit. Si interim de ipsis Clericis praedictae Sedis quisquam forte obierit, res ipsius defuncti securae semper permaneant sine direptione, vel diminutione quam ei Comes vel homines sui aliquo modo facere non praesumant. Insuper etiam ob remissionem peccatorum meorum, meorumque parentum omnia quae juris Beatae Mariae esse noscuntur, eidem matri meae Urgellensi ecclesiae in perpetuum habenda concedo, laudo atque confirmo. Siquis contra etc. Acta carta II. Idus januarii anno Dominicae Incarnationis M.C.LXII. = Sig+num Ermengaudi Comitis Urgellensis. = S¡g+num Dulciae Comitissae qui hoc scribere jussimus, firmavimus, firmarique rogavimus. S¡g+num A. Comitis Pallariensis. = S¡g+num R. filii eius. = S¡g+num R. Fulconis Vicecomitis. = S¡g+num W. R. Senescalt. = S¡g+num Gomballi de Ribeles = S¡g+num Gaucerandi de Sales. = S¡g+num Berengarii A. de Anglerola. = S¡g+num W. de Espunola. = S¡g+num R. de Belveder. = S¡g+num Bertrandi de Valfraosa. = S¡g+num B. Lavanca = S¡g+num A. de Pontibus. = S¡g+num P. Capellani Comitis. = S¡g+num A. Capodecii = B. Subdiachonus scriptor extitit et hoc + impressit in praefato die et anno.

dijous, 1 de setembre del 2022

XXXI. In festo S. Ermengaudi confessoris.

XXXI. 

In festo S. Ermengaudi confessoris. (V. pág. 155.) 

Ex breviar. eccl. Urgell. edit. Venetiis 1487. 

Ad Vesp. aña. (abreviatura de anima) Astutus &c. 1.a Laud. - Ps. de feria. - Capit. Ecce sacerdos. - R). Quamvis exclusum curabat militis usum, mensque manebat ei plena timore Dei. v. Nobilium more nimio pollebat honore. Mensque. 

Hymnus. 

Eterna caeli gloria 

Ermengaudum glorificat, 

Vitae cuius insignia 

Chorus noster magnificat.

Solutis iam gemitibus, 

Et huius vitae tediis, 

Laetus transit cum laudibus, 

Fruens sanctorum gaudiis.

Vergente mundi vespere 

Ermengaudus emicuit, 

Quem sol ortus in sydere 

Christus in luce posuit.

Hostem repellas longius, 

Christi confessor inclite, 

Donumque pacis gratius  

Des in hoc mundi tramite.

Extingue flammas litium, 

Fortis protector patriae, 

Nobisque fac propitium 

Regem caelestis gloriae.

Sit laus Patri et Filio, 

Sit decus Sancto Flamini, 

Per quem vivit in gaudio

Iste confessor Domini. Amen. 

Sacerdos Dei. - Ad Magn. aña. Preveniamus omnes Ermengaudus sanctisisimum festive gaudentes, ut ipse pro nobis orando Christum praeveniat. - Oratio. Deus qui hodierna die B. pontificem Ermengaudum angelicis sociare dignatus es choris: praesta quaesumus, ut sicut sacris illum decorasti virtutibus, ita eo suffragante nos a peccatorum nostrorum exuas sordibus. Per Dominum. - In die Invitator. Christus adoretur, quod Ermengaudus habetur, caelitus athleta: sonet haec in laude dieta. - Hymn. ut supra. - In 1.° Noct. aña. Nobilis genere, sed fide nobilior Ermengaudus emicuit. - Ps. de com. confessor. - Aña. Quamvis honore saeculo pollens vir gloriosus, tamen humilis erat. - Aña. Sub habitu saeculari pater Ermengaudus spiritualis manebat. - v. de com. conf. - Lect. I. Incipit vita S. Ermengaudi confessoris Christi. - Sol iustitiae rex regum Christus Deus, postquam devicto mundi principe caelum ascendit, vicarios suae lucis bissenos radios instruitque prudenti divinitus concilio iuxta septimplicem Spiritus Sancti gratiam in domo Domini septem constituere ministros. - R. I. Fulgeat eterna praeclara dies hodierna: Qua sancti celebratur transitus omnis. v. Fiat solemnis, fiat lux ista perhennis. Qua. - Lect. 2. Nos quidem in praesenti inter omnes pontifices saeculi virum laudabili triumphantem memoria, beatum, scilicet, Ermengaudum nostro tempore lampade virtutum fulgentem. - R. 2. Ad supernum thronum gaude transisse patronum: Quisquis ad exemplum Dei petis hoc homo templum. v. Crede quia vivit Ermengaudus quod obivit. Quisquis. - Lect. 3. O quam praeclarum virum Ermengaudum! O quam egregium Dei ministrum, caelo approbatum, in terra positum! quem Dominus vere dignum sibi inhabitando sanctificaverat templum, ut cunctis fieret in exemplum. - R. 3. Praefuit Urgelli populo nulloque rebelli: Iura sacerdotis tenuit pariter ordine votis. v. Nutritor cleri silet et defensor veri. Iura. - In 2.° Noct. aña. Sanctus Ermengaudus sub militari cingulo stringebatur charitatis vinculo. - Aña. Ergo quia bonus probatur, Urgelen. ecclesiae episcopus ordinatur. - Aña. Tantum enim lumen latere non potuit, et ideo Deus sic cum esse voluit. - Lect. 4. Quam faelix Urgelensis patriae locus, ubi electro purior, auro charior, talis ac tantus creditur inesse thesaurus. - R. 4. Pastoris nomen et subiens nominis omen: Quod dici potuit, esse pius voluit. v. Persistens norma cleri, populi quoque forma. Quod. - Lect. 5. Beatus Ermengaudus, regis eterni athleta, et signifer, contra sacrilegos aciem dirigens, propter decus ecclesiae conservandum, cuius ipse pontificalem cathedram susceperat, sepius iniuriam non tardabat ulcisci. R. 5. Quamvis, ut supra in Vesp. - Lect. 6. Quem nemo ambigat, quod Deus exercituum Dominus fortis et potens in praelio ecclesiae pro defensione fieri vellet tali famossisimo tropheo. -  R. 6. Quem peragebat opus Barensis pontis adhibuit, et subito lapsus de culmine pontis obivit: Quem Deus assumi voluit tali consumatione. v. Exuitur membris in terna luce Novembris. Quem. - In 3.° Noct. aña. Ergo sanctus pontifex Urgellensis ecclesiae minister assiduus cepit illius esse. - Aña. Omnibus enim erat  Ermengaudus, et pater, et mater, et socius. - Aña. Pater in docendo, mater in nutriendo, et socius in compatiendo. - Lect. 7. Secundum Matth. In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: homo quidam peregre proficiscens vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. Et reliqua. Homil. B. Gregorii pape de eadem lectione. - Lectio sancti Evangelii, fratres carissimi, sollicite considerare nos admonet, ne nos quod plus ceteris in hoc mundo accepisse aliquid cernimur, ab auctore gravius inde iudicemur. - R. 7. Hic vir apostolicus, homo pacis amicus: Sic obiit morum praedives, dives honorum. v. Simplex, astutus, Domini praecepta secutus. Sic. - Lect. 8. Imminente itaque in Kalendis Novembris sanctorum omnium solemnitate, venerabilis antistes Ermengaudus more solito studuit missae solemnia celebrare. Et quia in diem tertium vitae corporeae exitus illi erat futurus; tantam ei gratiam Dominus contulit, ut de manu sua susciperet sacrificium in festivitate illorum, cum quibus aderat coronandus. - R. 8. Si lapis hunc celat, meritorum fama revelat: Per quem sit sospes, accurrens debilis hospes. v. Vere non moritur iustus, si morte preitur. Per quem. - Lect. 9. Est autem Urgellensis Cerdaniensisque patriae confinibus locus quidam Barensis inter montium latera angustissimus, per quem tunc temporis nisi per scopulos et rupta hominum aberat incessus, pecorum nullatenus reperiebatur transitus. Ad hunc locum praelibatus athleta veniens artificibus praemissis cepit ipse manibus propiis operando pontem construere. - R. 9. Omni sermone populi laudande patrone, Ermengaude pie, fac nos sociare Mariae. v. Cuius praesul eras, vel cuius iussa repleras. Ermengaude. - Verbetta. Mater fidelium celebrat ecclesia. - Ermengaude, tui funeris obsequia. -  Quod si dedit obitum cabulo (parece çabulo) invidia. - Te suscepit martyrum splendida victoria. - Quamvis enim gladius non perfodit viscera. - Palmam tamen martyris non amisit anima. - Ut nos ergo facias frui caeli patria. - Laude tua resonat virginis haec atria. - Ps. Te Deum. - In Laudibus. aña. Astutus iuxta Domini vocem, ut serpens, Ermengaudus columbae simplicitatem non amisit. - Aña. Secundum autem apostolum tanquam nihil habens et possidens omnia fuit. - Aña. Totum enim bonus pastor quod habuit, in manus pauperum libenter erogavit. - Aña. Auxit ecclesiam plurimo beneficio Ermengaudus populum disciplinatu divino. - Aña. In omnibus et per omnia exibuit se servum Dei et almae virginis Mariae. - Capit. Ecce sacerdos magnus. 

Hymnus. 

Magnus athleta moritur

In terris, qui coniungitur

Summis caelorum civibus: 

Exultet caelum laudibus. 

Hinc Ermengaudus transiit,

Caelorum claustra subiit,

Iam possidet in ethera

Eterna Christi manera. 

Cum pastor pontem construit, 

De ponte lapsus corruit;

Sic praeparat in patria

Beata nobis gaudia. 

Cuius obtentu corrige 

Mores, et actus dirige 

Ad te pie clamantium, 

Christe, redemptor omnium. 

Ad te solum confugimus, 

Quem peccatis offendimus: 

Adsis parcendo caelitus 

Nunc sancte nobis Spiritus. 

Sit laus Patri, et proprio 

Eius eterno Filio, 

Simul cum Sancto Flamine, 

Gloria tibi Domine. Amen. 

In Evangelio aña. O regio Urgell. te tantum habere patronum gaude, quia pro te supplicaturus ad Christum hodie pius pastor Ermengaudus migravit. - Si ista festivitas sit in die Dominica, celebretur solemniter sicut fit de festo Omnium SS. - Ad omnes Horas añae. de Laud. caetera de comm. confessor. v. de Christe: Qui caelos roras, Ermengaudumque decoras, v. Sacerdos. - Ad Vesp. añae. de Laudib. - Ps. de confessor. R. 9. Omni sermone. Hymn. ut in primis Vesp. - Ad Magn. aña. Oramus te praesul insignis, sancte sancte Ermengaude, ut qui assiduis premimur piaculis, tua quoque assidua sublevemur praece. - Infra octavas Invitator. - Adoremus regem saeculorum, in quo vivit Ermengaudus honor sacerdotum. - Fiat commemoratio S. Odonis quotidie in Laudib. per añam. (animam) Iussa Dei, et in Vesp. per añam. Virginitas. - Prima die octav. Lect. I. Audiens igitur sedis Urgellensis clerus suum taliter migrasse patronum, cum inmenso luminum fulgore atque timiamatis incensique dulcifluo odore sacri praesulis corpus in feretrum imposito ad praelibatam sedem insigniter attulere. - Lect. 2. Et ibi inter fores ecclesiae genitricis levo in latere divali industria nimio cum faustu sepeliere. Virtutes quidem per eius merita declaratae a Domino testantur illum vita vivere et regnare cum Christo. - Lect. 3. Igitur athleta Dei Ermengaudus sepultus in levo ecclesiae latere divali sex mensibus iacuit, quia ubi quantis pollebat meritis tunc temporum raro plebi innotuit. - Secunda die. Lect. I. Volens ergo Dominus sacrum suum thesaurum revelare populis, reputans dedecus fore ecclesiae, si tam praetiosa praesulum gemma occultaretur in tenebris, plerosque per visionem alloquitur. - Lect. 2. Fuit quidam Pallariensis vir nomine Elemaus, a primevo tirocinium exercens in aula sacri praesulis Ermengaudi educatus est. - Lect 3. Cepit itaque cum praecibus pulsare, pulsando frequentare, frequentando insistere orationi, ut oculum sibi restitueret. - Tertia die. Lect. I. Factum est autem, ut cuiusdam noctis opaco increbescente crepusculo, hac post completorium illo altaria reviscente orando sancti praesulis altari sacer Christi Ermengaudus illi apparuit monoculo. - Lect 2. Puer quoque Bigorriensis matris ab alvo caecus natus, cum iam esset decem annorum, divina revelatione ad huius sacri anthistitis sepulcrum est adductus. - Lect. 3. Qui ibi se tota devotione obtulit, lumen insuetum accepit, ex quibus antea minime usus fuerat obstupescens conspexit. - Quarta die. Lect I. Puella necne Tholosana generosa, sanguine inclyta, paralisis morbo comprehensa, in tantum quod pedes et crura a natibus non valebat disiungere, neque manum dexteram aptare. Ad ubi ad eius exequias adducta illum praecibus cepit pulsare, integra usa est sospitate. - Lect 2. Rusticus quidam, cuius oculorum aciem fulva caligo obtexerat, ad huius sancti misericordiam veniens, buculam quam ei presentaverat adducebat. - Lect. 3. Perrexit igitur ei gratias pro beneficio impendere tribuere; reversusque ad locum, in quo lumen receperat, grani iungitur sopor, unde spergefactus nil valuit penitus videre. - Quinta die. Lect. I. Fuit quidam vir Teutonicus, nomine Gaufridus, nobili prosapia urbe Spira oriundus, cui scilicet Magotientis est metropolis, armis a pueritia militaribus deditus. - Lect. 2. Qui cum alimentis caruisset, tandem esum carnis vaccinae panisque sigilinei percepit, et statim paralisis illum morbus invasit, erogataque substantia phisicis nullatenus additum recepit sanitatis. Tandem ad huius sacri presulis sepulchrum est adductus. - Lect 3. vacat. - In octavo die 9. Lects. - Lect. I. Laudabilis vitae egregios mores, quibus gloriosus antistes Ermengaudus indiciis verae sanctitatis effulsit, praeclaro praeconio futuris seculis praedicandos in alta credimus memoria. - Lect. 2. Ipsa enim nos tanti pontificis manifesta cogunt miracula testificari verbis, quod ostensum est gestis, palam facere quod novimus de eiusdem sancti praesulis vita, cum etiam testimonium beata mors reddat. - Lect. 3. Sed hic quosdam virtutum flores delectat decerpere, quos de pratis rosidae telluris utpote exortos adhuc latius in spatio voluminis libebit transferri, quo ea quae succinte intexta sunt, et non possunt ad plenum concipi. Lect. 4. O quam praeclarum patronum in Urgello populo! O quam bonum pastorem in clero sibi commisso! Erat enim divinae pacis amator, et salutaris iustitiae cultor, Dei et proximi dilectionis non immemor. - Lect. 5. Erat namque Spiritus Sancti templum, et cunctis bonis operibus dabat exemplum: factus est autem, dilectissimi, membrum Christi, et discipulus tanti magistri. - Lect 6. Magnum thesaurum Urgell. patriae eximii praesulis Ermengaudi membra chariora omni orbis munere: felix valde locus ille est, qui confessoris Christi ac tantae ecclesiae paranymphus reliquiis extat decoratus. - Caeterae lects. de Evang.

dissabte, 30 de juliol del 2022

Tomo 6, apéndice 20. Iudicium latum in favorem monasterii Rivipullensis

XX. 

Iudicium latum in favorem monasterii Rivipullensis ab episcopis et nobilibus viris congregatis in ecclesia Ausonensi anno MII (1002). (V. pág. 165.) 

Ex cartor. monast. Montiserrati fol. 65 b. 

Notitia quod nulli lateat, sed omnibus manifestum fiat, qualiter venit Singfredus abba cenobii Rivipollent. in comitatu Ausona, in Sede Vico, in Eccla. B. Petri apostoli vertex, ante nobilem inclitumque marchionem dompnum Raimundum principem, simulque ante venustissimam uxorem eius magnificeque nominandam Ermisindam comitissam, nec non etiam germanitatis et honorificencie altitudinis titulo prefulgens domnus Ermengaudus comes, qui ibi aderat presidens, equaleque regimen pollens, sive etiam satrapum multitudo, ac religiosorum episcoporum coadunatio domni almifici Ermengaudi archipraesulis Narbonensis, et venerandus, ac in omni studio philosophie plenissime eruditus domnus Arnulfus pontifex prefate sedis, et egregio canicieque senio decorato domno etiam Sanlane presule, atque inlustrissimo magno patre Barchinone dono Eizo antistite, cum multorum clericorum coadunatorum caterva maiorum seniorum cohors ibi congregata, idest, Raimundus vicecomes, et Udalardus vicecomes cum fratre suo Gerberta (sic), ac Bonutio vel Gaufredo, ach Guisado, seu Sendreno, et Guifredo, et Sinfredo et Olibano &c... ante istorum omnium presentia fecit prefatus abba querelata de alaude S. Mariae que dicunt castrum Camba cum terminis &c... que magne memorie Acfredus condam donavit ad domum S. Mariae predicti cenobii in vita sua, ac tradidit per scripturam legitimam cum emtionis anteriorem unde eum emerat de seniore suo bone memorie Mironi comitis &c. (Fue adjudicada esta heredad al monasterio).

Acta sunt hec nonis Iulii, anno VII regnante Rotberto rege. = (Siguen las suscripciones.) 

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...