Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris synodo. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris synodo. Mostrar tots els missatges

diumenge, 5 de març del 2023

V. Petrus, tertia synodo, Terracone, MCCCLXVIII, 1368

V. 

Idem Petrus in tertia synodo per eum celebrata Terracone die veneris XXVIII. aprilis anno a Nativitate Domini MCCCLXVIII. (1368) (Vid. pág. 6.) 

De matrimoniis.

Quoniam pontificalem decet solertiam sic periculis animarum subditorum providere, ut eos a noxiis, et hiis quae occasionem dellinquendi tribuunt, debeat preservare; idcirco nos Petrus miseratione divina Terrachonae Archiepiscopus, in ecclesia nostra Terrachon. synodum celebrantes, attendentes quod secundum canonum instituta ante quam matrimonia contrahantur in ecclesiis utriusque contrahentium sit per rectores seu curatos publice proponendum, competenti termino praefinito, ut inter contrahentes qui sciverint legittimum impedimentum opponant; quia tamen repertum extitit quod quidam dicto termino abutentes unam et eadem die praefatum terminum, edictum, seu banna aliter nuncupata, ter proponentes, statim ipsos contrahentes, et, quod gravius est, non in ecclesiis, sed in eorum domibus matrimonialiter coniungere non verentur: evenit etiam frequenter quod aliqui in propria seu in aliena dioc., relicta uxore sua legittima, se ad nostram dioc. transferentes uxores alias superducunt. Nonnulli etiam importunitate precum, propter quas (a: Al. cod. quam) interdum non concedenda conceduntur, nos infestantes, licentiam obtinere conantur, ut nullo edicto proposito seu bannis praemissis contrahentes, nedum in ecclesiis, sed in eorum domibus valeant matrimonialiter copulari; propter quae matrimonia de facto contracta clandestine interdum ob legittima impedimenta non sine scandalo dissolvuntur. Nos igitur animarum periculis et scandalis ex hiis saepius insurgentibus, quantum nobis est possibile, occurrere cupientes, statuimus, ut nullus rector, seu quivis alius sacerdos, cui hoc ex officio competit, praesumat aliquos matrimonialiter copulare, nisi prius edicto seu bannis premissis propositis publice in ecclesiis utriusque contrahentium populo per tres terminos, quorum quilibet contineat tres dies ad minus, quibus elapsis, ac legittimo matrimonium contrahendi impedimento non aparente, valeant sponsalia etiam per verba de praesenti, etiam in domo sponsi vel sponsae seu alterius, per ipsum rectorem vel vicarium (a), vel alium praesbyterum eorum mandato seu (b) vice coram testibus, per quos possit probari, matrimonium publice celebrari seu contrahi. Die vero quo matrimonium contrahentes benedictionem recipient (c), in ecclesia et non alibi matrimonium celebretur. Verumtamen si tempus nupciarum ita artaret, quod non valeret dictos tres terminos continere, dictae monitiones seu banna possint fieri infra tres saltem dies ultimos, et contrahere volentes, notos tamen, sic matrimonialiter copulari, si necessitas imineret, dummodo fraus aut impedimentum aliquod legittimum intervenire non aparuerit inter ipsos. Inter illos autem qui in alia dioecesi domicilium habuerint, seu originem traxerint, post pubertatem se ad dioecesim nostram transferentes, nisi dioecesanorum seu Vicariorum, vel Officialium principalium ipsorum, ubi domicilium habuerint, vel unde traxerint originem, litteras testimoniales hostenderint, matrimonium poenitus interdicatur inter eos celebrari, nisi ad locum ubi matrimonium contrahere voluerint, suum transtulerint domicilium. Circa sublimes vero et nobiles ac generosos cives honoratasque personas, quas convenit majori gaudere prerrogativa, inter quas propter communem eorum noticiam impedimentum legittimum sic de facili latere non potest, cum ratio postulaverit, per nos vel Vicarium seu Officialem nostrum, cum abreviatione (d) dierum ipsorum bannorum ex causa poterit dispensari. Cum vero probabilis suspitio apparuerit contra (c) copulam contrahendam per parrochialem rectorem vel alium presbyterum, ad quem spectat, contractus matrimonii interdicatur expresse, donech a nobis vel Vicario nostro generali seu Officiali nostro consilio requisito super eo, quid fieri debeat habuerit in mandatis.

(a) Al. cod. curatum.

(b) Al. cod. et.

(c) Al. cod. addit: in missa.

(d) Al. cod. circa breviationem.

(e) Al. cod. circa.

Si quis autem rector, sacerdos vel quivis alius contra premissa aliquos matrimonialiter copulare presumpserit, vel matrimonio tali clandestino interfuerit, vel super hoc operam seu consilium prebuerit, presentis constitutionis vigore sciat se excomunicationis sententiae subjacere, aliis poenis a jure probatis in suo robore permansuris. Coeterum quia in pluribus locis civitatis et dioecesis nostrae hoc vitium hactenus inolevit, quod layci interdum aliquos matrimonialiter copulant, usurpantes sacerdotis officium, graviter delinquentes, ne in posterum hoc comittatur vitium, ipsos laycos per presentem constitutionem nostram pro primo, secundo, tertio edicto peremptorie admonemus, ipsos insuper contrahere volentes admonentes, ne per se ipsos vel alios laycos se matrimonialiter conjungant, si habere possint comode copiam sacerdotis illius parrochiae, qui eorum curam obtinent animarum. Alioquin in ipsos laycos contrarium facientes excomunicationis sententiam promulgamus: parrochialibus rectoribus et aliis curatis nostrae dioecesis expresse injungentes, ut si eis innotuerit aliquos parrochianos suos in dictam excomunicationis sententiam incidisse, eos ut excomunicatos denuncient et evitent publice diebus dominicis et festivis, et eis missam non celebrent nuptialem, donech ad arbitrium nostrum vel Vicarii seu Officialis nostrorum ecclesiae satisfecerint de contemptu: et absolutione a nobis, Vicario vel Officiali nostris obtenta, quid dicti curati circa tales facere debeant receperint in mandatis (a) eisdem parrochialibus rectoribus seu curatis, vel eorum loca tenentibus nostrae civitatis et dioecesis in virtute sanctae obedientiae et animarum suarum periculo districte praecipientes, quatenus huiusmodi constitutionem frequenter infra annum maxime in praecipuis festivitatibus legant et publicent coram populo sibi commisso. (b)

(c) Al. cod. praeceptis.

(d) Al. cod. addit: Datis in synodo die veneris de mane XXVII die aprilis, anno a Nativ. Dni. MCCCLXVIII.

synodo quarta

diumenge, 29 de gener del 2023

XI. Ordinationes factae in synodo celebrata per Reverendissimum Dominum Dominicum, Episcopum Ilerdensem: anno Domini millessimo CCCC. vicessimo octavo. (1428)

XI. 

Ordinationes factae in synodo celebrata per Reverendissimum Dominum Dominicum, Episcopum Ilerdensem: anno Domini millessimo CCCC. vicessimo octavo. (1428) (Vid. pág. 33).

Pastoralis cura solicitudinis nobis divinitus super cunctos populos nostrae diocesis injuncta nos invigilare remediis subjectorum animarum saluti intendere cultumque divinum ampliare districte compellit, idcirco nos D. Dei gratia Ilerdensis Episcopus cum assensu et aprobatione nostrae praesentis synodi sequentia duximus ordinanda. Primo quod propter singularem illuminationem universalis status ecclesiae quam attulerunt doctrinae excellentes sanctorum confessorum Jeronimi et Thomae de Aquino in nostra diocesi Ilerdensi perpetuis temporibus fiant octabae simplices de festo praefati Beati Jeronimi per hunc videlicet modum: pro qualibet octabarum fiat sola commemoratio de eo in vesperis et matutinis, majoritas vero sit de octabis Sancti Miquaelis. In capite autem octabarum fiant novem lectiones et VI. lectio sit de Sancto Marcho Papa.

De festo vero Beati Thomae de Aquino fiat festum duplex: officium vero eiusdem Sancti per illos qui non habent eius proprietatem, fiat de comuni unius confessoris non Pontificis. Et quia praedictum festum cadit in die Sanctarum Perpetuae et Felicitatis, fiat de eis VI lectio. 

Secundo quod per totam diocesim Ilerdensem diebus ferialibus et novem lectionum in matutinis et vesperis majoribus fiant duae commemorationes ordinariae. Prima per Añam. Salvator mundi. v. Salvum fac populum tuum. Oratio: Deus qui nos in tantis periculis. Secunda per Añam. Domine Rex Deus Abraam. v. Rigans montes. Oratio: Deus in quo vivimus. Oratio: A domo tua. Diebus vero solempnibus in festis duplicibus ac infra octabas solempnes minime fiant.

Quomodo clerici presbyteri ad invicem possunt confiteri et absolvi.

Tertio quod licet per constitutionem provintialem concessum fuerit presbiteris ad invicem ab excomunicatione minori se absolvere. A peccatis vero solum concessum existat in defectum proprii curati. Nos vero ut animarum periculis obvietur omnibus presbyteris nostrae diocesis concedimus quod ad invicem a prefata minori excomunicatione et ab omnibus peccatis de quibus curati proprii potestatem habent absolvendi, sive habeant copiam sui curati sive non, se valeant absolvere.

Quarto statuhymus et ordinamus capellanus Sancti Petri, Rectori Sancti Johannis et Sancti Laurentii civitatis Ilerdensis, necnon ecclesiae infra nominatae sive Priores eorum Rectores vel Vicarii habeant et teneantur habere constitutiones provintiales et synodales sub poena viginti solidorum quam ipsos volumus incurrere ipso facto si infra unum annum a presentium publicatione numerandos.

Primo de Archidiaconorum Ilerden. ecclesia Rotensis, ecclesia Sanctae Mariae villae Montissoni, ecclesia Tamariti, ecclesia Fragae, ecclesia de Pertusa, ecclesia de Çaydino, ecclesia Dalmenar: de archidiaconatu Terraconae ecclesia de la Granadella, ecclesia Castriasinorum, ecclesia de Alcolegie de Cinqua (Alcolea de Cinca), ecclesia de Stadella (Estadilla), ecclesia de Gradibus (Graus): de archidiaconatu Benascensi (Benasque) ecclesia de Canuy (Çanuy, Azanuy), ecclesia Almunyae Sancti Johannis (Almunia de San Juan), ecclesia de Stopannya, ecclesia de Fontova, ecclesia de Benasco: de archidiachonatu Ripacurtiae (Ribagorza) ecclesia de Benavarie (Benavarre), ecclesia de Aragast. ecclesia de Plano in valle de Gistau, ecclesia de Bielsa, ecclesia de Benasch, ecclesia de Villaler in valle de Barraves.

Quinto quod omnes presbyteri in suis altaribus dum missarum solempnia celebrabunt, teneant verba consecrationis Corporis et Sanguinis Christi scripta de litera formata sive grossa.

Sexto statuimus quod in curia nostra non admittantur cesisones (cessiones) bonorum fiendae per quoscumque, nisi predictam cessionem facere voluerint predictis, juxta formam a jure civili super cessione bonorum tradita, exceptis dumtaxat clericis in sacris ordinibus constitutis. 

Septimo quia inhonesta laycis sunt valde in clericis reprehendenda, idcirco in virtute sanctae obedientiae, et sub poena quadraginta solidorum districte prohibemus omnibus clericis tam simplicibus quam constitutis in sacris ordinibus, ne in missis novis aliqua enormia seu inhonesta verbo vel facto perpetrent tam in ecclesiis quam extra. Prohibemus insuper sub eisdem poenis, ne utantur vestibus mulierum, nec monstris larnorum (certe larvarum) sive caraças utantur, nec vestibus bipartitis seu triperticatis aut nimia brevitate notatis aliquomodo utantur. Honeste autem et letanter festivare missas novas per haec non intendimus prohibere. 

Haec enim copia fuit ab eorum originali fideliter recepta et cum dicto originali per me Benedictum Ferrarii, publicum regia auctoritate notarium, regentem scribanias officialatus et vicariatus reverendi Domini Episcopi Ilerdensis comprobata fuit quae copula predicta facta et concordata in sancta synodo quae celebrata fuit per reverendum in Christo Patrem et Dominum Dominum Dominicum miseratione divina Episcopum Ilerdensem in mense decembris anno a Nativitate Domini millessimo quadrigentessimo vicessimo VIII. In quorum fidem et testimonium mei tabellionatus officii solitum hic aposui sig+num et clausi, nichil addito, nichilque remoto.

diumenge, 3 de juliol del 2022

Tomo 4, apéndice 15, Hugonis de Lupia et Bages, episcopi Valentini, epistola, synodo, 1400

XV.

Hugonis de Lupia et Bages, episcopi Valentini, epistola ad cler. suae dioeces. in synodo ann. 1400 celebrata. 

EX ARCH. ECCLES. COLLEGIAT. SETAB. 

Nos Hugo, Dei gratiâ episcopus Valentinensis, ad humilem supplicationem totius cleri civitatis, et dioc. nostrae Valentin., congregati in praesenti synodo, quam in civitate Valentiae celebramus, remittimus gratiosè, relaxamus, absolvimus, difinimus, et etiam perdonamus vobis universis, et singulis rectoribus, vicariis perpetuis, et aliis praesbyteris et clericis beneficiatis tam in civitate vel diocesi supradictis, demptis inferius nominatis, omnia et quaecumque crimina, et delicta resistentiae, et de omni lapsu carnis, et alios quoscomque excessus per vos, seu vestrum alterum perpetratos, commissos, et factos modo quolibet sine forma a toto tempore retro lapso usque in hunc diem praesentem, omnesque poeoas civiles, et etiam criminales, spirituales, et etiam corporales, pecuniarias et alias qualescumque quocumque nomine censeantur, ad quam, vel quas in genere, vel specie vos praedicti rectores, vicarii, vel beneficiati teneremini, quovis modo vel forma; exceptis tamen criminibus infrascriptis; ita quod pro praedictis vel aliquo eorundem amodo non positis capi, detineri, vexari, denuncari, accusari, vel alias quomodolibet molestari: cancellantes, anullantes, cassantes, et etiam revocantes, omnes et quascumque denunciationes clamos, empsias, accusationes, et inquisitiones propositas, seu receptas, et factas contra vos, seu alterum vestram ad instantiam fisci nostri, tam publicè quam secretè usque in diem praesentem, de quibuscumque criminibus, seu delictis parvis, seu magnis, etiam si in iis ad receptionem confessionis, et testium receptionem, seu alias quomodolibet sit processum. Quas tamen remissiones, relaxationes, absolutiones, et definitiones facimus et concedimus si et in quantum se vires potestatis nostrae extendunt. Mandantes etiam cum praesenti, et firmiter injungentes universis et singulis officialibus et fiscalibus nostris praesentibus, et futuris, quatenus remissiones, relaxationes, et gratias nostras praesentes firmas habeant, teneant, et observent, ac faciant ab aliis ut convenit observari, et in aliquo non contraveniant seu faciant quovis modo. Quoniam nos in et super praedictis omnibus et singulis nobis et eis silentium imponimus sempiternun, ac bonum finem, et *pretum perpetuum vobis et vestrum singulis facimus de ulterius aliquid non petendo, seu inquietando vos seu bona vestra in judicio vel extra, rationibus antedictis; si, et prout melius et utilius dici possit, scribi, et intelligi ad vestri et vestrorum sincerum et perpetuum intellectum. Exceptis tamen et retentis criminibus haeresis, sodomiae, simoniae, usurae, falsatoris monetae, homicidis voluntarii, et lesae majestatis, mutilationis membrorum, et raptu mulierum; exceptis etiam casibus in quibus compositio est jam facta, et illis praesbyteris seu clericis inculpatis, seu delatis de criminibus perpetratis occasione bandositatum civitatis Xativae, ac Petro Coria, et Petro Dates (o Dares), praesbyteris Valentinis, ac illis qui invenientur fore consentientes, vel fuerint inculpati de vulneribus Johanis Riera, et Francisci Martorelli, quos in remissionibus et gratiis supradictis non intendimus aliquatenus comprehendi, nisi forsitan inter fischum nostrum et aliquem de dictis vulneribus inculpatum per sententiam transactionem, compositionem, vel alius negotium fuerit jam finitum. Ulterius de gratia speciali concedimus vobis universis et singulis rectoribus, vicariis, et praesbyteris civitates et diocesis praedictarum, quod possitis ad invicem vos in confessione absolvere de casibus episcopo reservatis, quos vobis committimus cum praesenti totiens quotiens volueritis confiteri. Exceptis aliquibus casibus consuetis episcopo specialiter reservari. Concedimus etiam vobis universis et singulis rectoribus beneficiatis civitatis et dioc. praedictarum, quod per biennium continuum possitis et valeatis missae votivas et tricenaria scilicet vos dicti rectores usque ad summam XII librarum, et beneficiati usque ad XV libr. licitè celebrare vestris beneficiis serviendo. Item vos dicti beneficiati possitis vestris beneficiis per substitutos idóneos per dictum biennium facere deservire; quibus tamen substitutis pro dicto servitio centum solidos anno quolibet, et non minus solvere habeatis. Alioquin hujusmodi nostra gratia nullius penitus sit valoris. Constitutione, vel ordinatione contrariâ non obstante; ipsa tamen post lapsum dictum biennium in suo robore duratura. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium praedictorum praesentem cartam nostram vobis fieri volumus, nostri sigilli munimine roboratam. Dat. Valentiae 15 die Octobris anno à Nativ. Domini M.CCCC. = Hugo episcopus.  

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...